Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Tunc dixi: ecce uenio, in capite libri scriptum est de me. scriptum profecto de Christo est in principio ueteris testamenti, quod uenturus esset, ut in redemptione hominum dei patris faceret uoluntatem, quando scriptum est, quia Euam in specie ecclesiae ad hominis adiumenta formauit. quid enim nobis in hac corporis infirmitate et saeculi istius pertur-

batione praesidio potest esse \'nisi sola ecclesiae gratia, qua redimimur, et fides nostra, qua uiuimus ? in capite libri scriptum est: os de ossibus meis et caro de carne mea. propter hoc relinquet homo patrem et matrem et30 [*](6 cf. Ios. 5, 13-15 9 *Ps. 39, 6-9 18 cf. Hebr. 10, 18 21 Ps. 39, 8 25 cf. Gen. 2, 20 sqq. 29 *Gen. 2, 23-24 ) [*]( 1 est om. BCml 3 uero Bm2 iesu BC(i(av) 4 undas] amnem BCmlfiav consumaret A 5 erat] est {J ille v 6 uerus] add. ei (iav offulsit B{J iesu AB{l(av) 7 quamuis in ras. A, om. BmlfJ,add. adquo B adhuc (huc in ras. m2) Cv adeo (i asisterat B asstiterat cet. av 15 cum] add. et {J 16 est om. B 21 tunc — uenio om. v dixit (i 27 ecclesiae om. fJ 28 libri om. ABml )

219
adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne u n a. quis iste sit qui locutus est aut de quo istud sit sacramentum, audi dicentem: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. unde et ammonet, ut sic diligat homo uxorem suam quemadmodum ecclesiam Christus, quoniam membra sumus corporis eius, de carne ipsius et de ossibus eius. quae igitur maior salus quam esse cum Christo et ei unitate quadam corporis adhaerere, in quo nec macula sit ulla nec sorditudo peccati ?