Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Tunc dixi: ecce uenio, in capite libri scriptum est de me. scriptum profecto de Christo est in principio ueteris testamenti, quod uenturus esset, ut in redemptione hominum dei patris faceret uoluntatem, quando scriptum est, quia Euam in specie ecclesiae ad hominis adiumenta formauit. quid enim nobis in hac corporis infirmitate et saeculi istius pertur-

batione praesidio potest esse \'nisi sola ecclesiae gratia, qua redimimur, et fides nostra, qua uiuimus ? in capite libri scriptum est: os de ossibus meis et caro de carne mea. propter hoc relinquet homo patrem et matrem et30 [*](6 cf. Ios. 5, 13-15 9 *Ps. 39, 6-9 18 cf. Hebr. 10, 18 21 Ps. 39, 8 25 cf. Gen. 2, 20 sqq. 29 *Gen. 2, 23-24 ) [*]( 1 est om. BCml 3 uero Bm2 iesu BC(i(av) 4 undas] amnem BCmlfiav consumaret A 5 erat] est {J ille v 6 uerus] add. ei (iav offulsit B{J iesu AB{l(av) 7 quamuis in ras. A, om. BmlfJ,add. adquo B adhuc (huc in ras. m2) Cv adeo (i asisterat B asstiterat cet. av 15 cum] add. et {J 16 est om. B 21 tunc — uenio om. v dixit (i 27 ecclesiae om. fJ 28 libri om. ABml )

219
adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne u n a. quis iste sit qui locutus est aut de quo istud sit sacramentum, audi dicentem: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. unde et ammonet, ut sic diligat homo uxorem suam quemadmodum ecclesiam Christus, quoniam membra sumus corporis eius, de carne ipsius et de ossibus eius. quae igitur maior salus quam esse cum Christo et ei unitate quadam corporis adhaerere, in quo nec macula sit ulla nec sorditudo peccati ?

Scriptum est in capite libri, quod Abel iusti placuit hostia deo, displicuit oblatio parricidae. nonne aperte significauit dominus Iesus esse se offerendum pro nobis, ut in sua passione noui sacrificii gratiam consecraret, ritum populi parricidalis aboleret? quid autem expressius quam quod a sancto patriarcha oblatus est filius et aries immolatus est? nonne aperte ostendit hominis carnem, quae omnibus terrenis est communis animantibus, non diuinitatem unigeniti filii dei obnoxiam futuram sacrae uulneri passionis?

Scriptum est in capite libri uenturum hominem qui potestatibus caelestibus imperaret. impletum est, quando Iesus dominus uenit in terras et angeli ministrabant ei, sicut ipse dignatus est dicere: ex hoc uidebitis caelos apertos et angelos dei ascendentes et descendentes ad filium hominis..

Scriptum est in capite libri : agnus sine macula mundus maturus masculus anniculus erit uobis, et occidet eum omnis synagoga. quis iste sit agnus, audisti dicentem: ecce agnus dei, ecce qui [*]( 3 Eph. 5, 32 5 cf. Eph. 5, 25 6 *Eph. 5, 30 11 cf. Gen. 4, 4—5 15 cf. Gen. 22 19 cf. Gen. 28,12 22 *Ioh. 1, 51 25 *Ex. 12, 5—6 28 Ioh. 1, 29 ) [*]( 1 adhaerebat Bml ambo £ 5 admonet aav 9 sorditudo ed. Rom. fortitudo ABmlCmlDFa formido Bm2 tortitudo Cm2Ev add. in mg. a: forte\'deformitas\' aut \'formido\' 11 iusti placuit] iustificauit B 1.3 Iesus — offerendum] eius se offendiculum esse « Iesus offerendum se esse av fort. secundum « scrtbendum: se offerendum esse in om. fJ 20 dominus Iesus fiav 21 terris/J 27 occidit Bml sinagoga AD 28 audistis av )

220
t o 11 i t peccatum mundi. hic est qui occisus est ab omni populo Iudaeorum, quem adhuc hostili odio persecuntur. et illum quidem oportebat pro omnibus mori, ut in eius cruce fieret remissio peccatorum et sanguis ipsius mundi inquinamenta lauaret. sed uae illis qui auctorem salutis propriae nega.uerunt! fecistis, inquit, consilium, sed non per me. quomodo poterat probare parricidium qui consilium non probabat ? et tamen quanta pietas! abhorrebat quidem a consilio, sed si conuerterentur remedium non negabat.

Scriptum est etiam non solum in capite, sed in omni legis complexione uenturum hominem ad conseruandum hominum genus, qui omnia uellet quae deus uellet. unde intellegis quoniam diuinitatis eiusdem est qui eiusdem est uoluntatis. unde etiam ad sacrificium passionis uoluntarius accessit meritoque praedixit: uoluntariesacrificabotibi.