Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

meruisset, ipsum sapientiae principem, qui excoluisset uitem et eius fructu ebriatus foret — quid est enim uitis nisi sapientia ? sicut aperuit nobis Dauid caelestis interpres oraculi dicens: uxor tua sicut uilis abundans in lateribus domus tuae-, [*](lEccle. 1,2 4cf. Ps. 143, 4 ó d. Ps. 39, 5 11 Ps. 39, 5 17 cf. Esai. 20,2 27 Ps. 127,3 ) [*]( 1 respiciunt A respitient BCml 4 sequi ea fJ 6 bellatorum {Jet in mg. a 7 est fusus] effunditur (iav 9 opaculorum A 10 dicit av 12 alt. et] add. in Am2 14 alt. et om. A 16 insani (ia 17 excalceati av esayas B ysaias CfJ 19 hiis E effluxisse A affulsisse av 22 in om. BCml iustus Bm2 futurum A 23 illo v pulul*arent A pulularent B 25 et] add. ex {Jav 26 inebriatus fiav 28 habundans a )

217
eo quod in ipso esset sapientiae plenitudo quae expectabatur in Christo, qui nouo repletus sapientiae sacramento, quod oculus non uidit nec auris audiuit, inusitatum nobis deferre mysterium properauit, ut nudus iaceret et exuberantis sapientiae pocula inaudita proflueret, ut obliti superiorum in nouos mores et nouam sobrietatem uitae resurgeremus aeternae, quo per stultitiam praedicationis deus agnosceretur, quem per sapientiam non cognouit hic mundus.

denique in figura illa dormientis et nudati patris qui stultitiam risit maledictus est, qui uenerati sunt benedictionis gratiam sunt adept:. ideoque qui mortem unigeniti filii dei, patris et creatoris omnium, ad offendiculum aut\' obprobrium nostrae fiJei obiciendam esse crediderint, peccatorum suorum nexibus ad perpetuam maledictionis aerumnam tenentur adstricti; qui uero eam pro totius humani generis absolutione suscipiunt, uirtutis aeternae praesidio fulciuntur. crux enim Christi Iudaeis offendiculum, Graecis stultitia, ut apostolus dixit, nobis autem, qui credimus in dominum nostium, uiitus dei atque sapientia est.

Expectatus est in Moyse, cum scidisset et pertransisset undas maris et inpossibile uiribus humanis pedestris uiae aperiret in fluctibus iter, sequeretur petra, uomeret aquas , ut sitientium patrum in medio deserti uiscera interna satiaret.

Expectatus est et in Aaron principe sacerdotum, qui inter uiuos ac mortuos medius stetit et serpentem statuit luem mortis, ne a cadaueribus defunctorum ad uiuentium transisset interitum. quid enim tam proprium Christi quam aduocatum apud deum patrem adstaie populorum, mortem suam offerre pro cunctis, repellere necem, uitam reformare perituris? [*](2 cf. I Cor. 2, 9 5 cf. Phil. 3,13 6 cf. I Cor. 1, 21 8 cf. Gen. 9, 21 sqq. 15 cf. I Cor. 1, 23—24 23 cf. Num. 21 25 cf. I Ioh. 2,1 ) [*]( 3 misterium AF 4 praeparauit a exuperantis BCml 8 ille {J 10 filii om. Dml 12 obiciendum B crediderunt BC perpetuae Am2 13 ea F 14 generis humani (J 17 nostrum] iesum Cm2(t(v) 18 moysen « scidisset et om. (t scisset (c s. l.) B siccasset mg. BCv sisteret et in mg. scinderet a pertransisset] sisteret /3 20 petra] add. et av 22 aestimatus a, s. scr. expectatus B, uel expectatus Cm2 23 uiciosos B ac] et F medium DF et] add. per Fa lues Cm2 lucem Fml 24 transiret BCftav 25 quem Bml 26 pro populorum morte Bm2 )

218

Expectatus est et in Iesu Naue et certe uenit, qui et potestatem suam et nomen accepit, ut et populum in terram repromissionis induceret et uere Iesus nomine uocaretur. siccauit fluenta, conuertit undas in suum fontem, solem statuit, donec consummaret in uirtute uictoriam. sed adhuc figura erat illa, non ueritas. denique uerus dux militiae caelestis effulsit et adorauit eum Iesus Naue, quamuis nondum in corpore uerus adstiterat, sed adhuc uenerat in figura.

Quando igitur uerus aduenit ? audi dicentem: annuntiaui et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. sacri ficium et oblationem noluisti, corpus autem p er f e ci sti mihi. tunc dixi: ecce uenio, in capite libri scriptum est de me; ut /aciam uoluntatem tuam, deus meus, uolui. quid euidentius quam quod cum euangelii sui munere nobis Iesus uerus aduenit? ipse locutus est et innumeri credentium populi congregati sunt, qui uix singuli ante credebant. ipse uenit in carne et cessauit sacrificium Iudaeorum, cessauit oblatio pro peccato, quia peccatorum remissor aduenerat. non erat remedium necessarium legis ubi legis auctor adstabat.