Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Meditabatur ludas Christum uendere, sed reuocabat eum tanta domini gratia et quaedam paternae delenimenta pietatis, quibus furor eius molliebatur, nec erUpisset in scelus, nisi se in cor eius, quia Christum fallere se putabat, aduersarius demersisset. non ergo dubites, quando aliqui tibi molesti sunt uolenti seruare

iustitiam, ministros esse illius nequissimi peccatoris, qui omnium auctor est flagitiorum. uidebat Dauid propheticis oculis, agnoscebat eius figuram; ideo tacebat, ne illius faceret uoluntatem qui interturbare gestit affectum. premebat uocem, claudebat portas suas silentio, praetendebat in eo patientia et taciturnitatis uigilabat custodia, ne inimicus obreperet, ne de claustris oris uagus aliquis sermo et incautus exiret. ideo fortior est patiens qui se ipsum continet quam qui urbes capit. iustus ipse sibi claustrum est, ipse sibi peruigil custos.

Cum sibi ergo ipse praetenderet, loquebatur in suo corde: posui ori meo custodiam, dumconsistit peccator aduersum me. adest semper inimicus, quia semper insidiatur. etsi illum non uides, adest, etsi illum non sentis, incursat. si non uides, uidenti crede: consistit, inquit, aduersum me. qui uidet peccatum suum, uidet etiam peccatorem [*]( 1 *Prou. 15, 7 5 cf. Ps. 38, 2 cf. Eccli. 28, 24 (28) 7 cf. Ps. 11, 7 12 cf. Luc. 22, 3. Ioh. 13, 2 21 cf. Prou. 16, 32 25 . 28 *Ps. 38, 2 ) [*]( 3 dices scripsi dicis A dic cet. av, cf. cap. 35 5 posui Cml sepsit codd. av 6 sui oris (ore Bml) BCfJ 8 perturbatur Bml 10 ludas om. Dml 11 delinimenta Cm2(iv 12 nec] non BC 13 se fallere fJ dimersisset fJ 18 turbare fJ (ex-ri F) a afectum B partus suos BC 20 obriperet fJ alt. ne] ut fia castris BCmlfi oris] quoque « uagus om. A aliqui B sermo aliquis fJ 21 et] ras. in A cautus F 22 castrum BCmlfi 26 qui F 28 si] set F inquit] add. peccator v )

189
sibi in hiQ quae gesserit inludentem, qui autem peccatorem praeuiderit, potest uitare peccatum.

uidebat Dauid consistere aduersum se peccatorem, quando Semei maledicebat et lapidabat regem suum et clamabat: exi, uir sanguinum. neque enim tam praeruptus foret, ut nec tanti regis reuerentia moueretur nec armatum eius timeret exercitum, cum unus de exercitu eius conuiciantem potuisset occidere; sed amentem diabolus fecerat, qui eum inpellebat ad mortem. ideo Dauid aduersus auctorem magis proeliabatur quam ministrum persequebatur. quid enim magnum de homine inualido uindicari, quem ad furorem alter urgebat, in cuius nece peccator habuisset. uoluntatis effectum?