Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non gladio diabolus, sed uerbo dei uincitur; ideo taceat lingua hominis, dei uerbum loquatur. denique et Christus tacebat ante Pilati iudicium constitutus, ut nobis daret formam tacendi, quia lingua corporis facilis est ad errorem, procliuis ad lapsum. sunt autem et qui tacentes loquantur sicut Moyses, qui stabat attonitus et tacebat, cui dixit tacenti deus: quid clamas ad me?ut Susanna, quae tacuit in periculis suis et dominus exaudiuit eam. ergo etiamsi in te uerbum dei sit, et tacebis in dei uerbo et tacitus clamabis, ut audiaris a Christo.

Meditare ergo quae Christi sunt, quae secum meditabatur propheta Dauid, in quo ea, quae secum in hoc psalmo meditatum esse se dicit, ante [in eo] locutus est Christus. sic enim scriptum est: ego autem, cum in aliquo molesti essent mihi, induebam me cilicio et humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo conuertetur. quid est \'in aliquo\'?

quia tunc maxime aut sermo non oportunus elabitur aut affectus mouetur, quando uel in dolore aliquo aut tristitia sumus uel indignatione animus aegrescit uel aliquibus sollicitudinibus impeditur aut [*]( 4 *II Reg. 16, 7 13 cf. Matth. 27, 12 . 14 17 Ex. 14, 15 cf. Susanna 35 (Dan. 13, 35) 23 *Ps. 34, 13 ) [*]( 1 hiis E iis av praeuiderit peccatorem DF 3 semey C 8 auctorem aduersus Fml 10 uindicare fJ urguebat Am2B 11 affectum ADm2Eml 12 pr. deo Bml 14 fascilis Fml est om. BCmlfl 19 deo Bml uerbo dei fJ clamabis tacitus fJ 22 in eo deleui 23 mihi molesti essent fiav 27 non om. fJ im(in- D)portunus DEm2Fa opportunus v effectus Eml 29 egresscit A egresit B egressit Cml )

190
disceptationibus occupatur. qui igitur molesti ? primum de ipso auctore pec-

cati et angelis eius intellege, deinde de his qui malunt sequaces eius esse quam Christi. impellitur uxor, ut sancti Iob, amicus, quod in ipso libro manifestatur, filius, ut Abessalon, seruus, libertus atque domesticus, quia inimici hominis etiam domestici eius, ut exagitent eum singuli. quod igitur remedium aduersum huiusmodi animorum aegritudines nisi patientia, nisi silentium ? et, quod est grauius, ille te magis lacessit, qui beneficiis tuis usus sit, et inter ipsos amplius ille exasperat, qui plus tibi debeat, quo magis ingrati hominis acerbitate aut uilis alicuius personae indignitate mouearis.