Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

minueret nec alia loquendo renouaret, quo propriis increpationibus eruditus exercitia uirtutis indueret. tabescit autem anima; quando peccatum minuitur, uel cum anima tabescit, culpa deponitur; incrassatur, cum peccata cumulantur. unde ait dominus de peccatoribus: non permanebit in his spiritus meus aeternum, quoniam carnes sunt, et alibi scriptura dicit: incrassatum est cor populi [*](3 *Dent. 32, 39 7 *Ps. 144, 14 11 Ps. 38,12 12 *Ps. 38,12 17 *Eccli 23, 2 . 22, 27 (33) 25 *Gcn. 6, 3 27 Act. 28, 27 ) [*]( 1 dicat Bfia 2 et om. DF 4 qui] quod BfJ 6 se om. BCml 7 defecit B 9 defecit] add. manus BC pauli C 10 et — prae- dicator om. F 11 quod ait] quia BC 14 aranea AB areneam F speratncmias a yperanomias fl 15 ueibum EC xaia xoivov scripsi ka:anoron A KAIA (A C)HO RON BC KAYAKAYON 0 iv iksynoig tfcraQ avofitaq ixaldevoag åvłJ(laYnov av 16 cst om. F in om. B propter iniquitatem (t et in mg. a erudierit hominem deus (t 17 ideo] ita BCml )

209
huius. ideo et Hieremias primum baculum uidit nucinum, deinde ollam feruentem, ut tabesceret anima prophetae incipientis, quo culpa decederet, ut accederet gratia.

sed cur prius baculum, postea ollam? quoniam qui baculo non corrigitur in ollam mittitur, ut ardeat et tabescat. et ideo et ad prophetam Hiezechiel dicitur: accipe tibi sartagin e*m et accipies iniquitates domus Israel et consummabis; et tabescent, inquit, in suis iniquitatibus, et alibi in eodem libro dicit dominus: sed ego mag num faciam titionem et multiplicabo ligna et succendam ignem, ut liquefiat caro et imminuatur ius.