Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quibus testimoniis significatur, quod animae perfidorum admoto igne tabescant, ut deponant crassitudinis quendam carnalis humorem. mittuntur ergo in sartaginem et animae peccatorum, ut defluat quaedam peccati caro, quae obduxerat animae ac mentis uigorem et uelut iure quodam ita quibusdam infuderat animam inlecebris cupiditatum. expectant igitur nos quaedam sartagines. ideo hic conteramus cor nostrum, ut subtile fiat et deponat omnem duritiam et pinguedinem quandam carnalis aruinae.

quod patientur qui luxuriati sunt in hac uita et ludibria dedecorum quam opera ulla uirtutum exercenda sibi more Iudaico crediderunt. incrassatus est enim Iacob et pinguis factus est et surrexit ludere, quem a fidei ueritate lusus ille in perfidiae traduxit errorem. merito ergo Paulus castigabat corpus. suum, ne nutriret carnes peccati; luxuriando enim facimus membra peccati, sobrietate autem membra iustitiae. non natura ergo, sed culpa delinquit. [*]( 1 cf. Hier. 1, 11 . 13 6 *Ezech. 3, 4. 6 . 24, 23 9 *Ezech. 24, 9-10 22 cf. Ex. 32, 6 24 cf. I Cor. 9, 27 ) [*]( 1 veremias BC ieremias £ nuceum DFa 2 incipientis (s. scr. m2 uel inspitientis) C inspicientis b quod C 3 dicederet Cml discederet C2m3av ut] et Bm2C 5 pr. et om. /3 alt. et eras. C, om. av prophetam] add. sui nomen BCmI cui nomen /3 hyezechiel BC ezechiel (ia Ezechielem v 6 accipiens Bml 7 consumabis AB 10 et (post ligna) om. Av 11 amminuatur BC uis B 12 ammoto BC 16 quoddam Cml animum Bm2 animas fJ 19 duritiem v ruinae BCml 20 et] add. magis av 22 pr. est om. B 23 im DFml 24 carnis ABCml et in mg. a corpus fiav peccati] peccata in mg. a ) [*]( LXIV. Ambroa. pars 6. Petsohenig. ) [*]( 14 )

210