Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

abstulit et omnia repraesentauit, immo omnia cumulo auxit, ut amissa geminaret. nec te moueat quod defecisse se dixit. est qui deficit et fortior surgit; suffucit enim dominus omnes qui ruunt et corrigit omnes elisos; cum uirtute enim surgit quicumque corrigitur. defecit Paulus a fortitudine manus huius; cecidit persecutor et surrexit euangelii praedicator. hoc est quod ait: a f ortitudine manus tuae ego defeci.

Et addidit: in incr ep ationibus super iniquit at em erudisti hominem et tahescere f ecisti sicut araneam animam eius. Graecus VTIEQ avojuiag dixit, hoc est \'pro iniquitate\' et integium uersum xaraxoivdv posuit, quod est: \'in increpationibus pro iniquitate erudisti hominem\'. ideo Sapiens dixit: quis mihi dabit cogitationum mearum flagella et labiorum meorum signaculum?, ut cor suum ipse suis cogitationibus flagellaret et signaret labia sua, quo et uetera peccata