Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Dixi: custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea; p osui ori meo.custodiam, dum c onsistit peccator aduersum me, hoc est: proposui confirmaui imperaui mihi, locutus sum cordi meo: \'uias meas custodiam\'. si aliis dixissem, sermo meus stare deberet; quanto magis stabile debet esse quod mihi ipse constitui! si quis alienum fallat indecorum est, si quis proximum graue; quanto igiturgrauius, si quis se ipsum eo quod sibi promiserit putet esse fraudandum, ut ipse sibi infidelis suo iudicio et despicabilis aestimetur! cui igitur idoneus uideri potest qui sibi uilis est?

teneamus igitur animae constantiam nostrae, ne in offensionem labia loquendi festina prorumpant. et lob plagam suam silentio uicit et tolerantiam suam taciturnitate superauit. non bene creditur carni; uixissemus, si Eua tacuisset. ergo primum illud processit ex uoce peccatum et serpens ille nequissimus atque uersutus per uocem nos ante temptauit. atque utinam aut Adam surdus fuisset aut Eua obmutuisset, ille, ne uocem suae uxoris audiret, ista, ne loqueretur marito et lubricae uocis ministerio serpentis in uirum uenena transfunderet!