Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Cain quoque, etsi parricidio naturam uiolauit [*](11 *Ps. 38, 2 ) [*]( 3 certantium BCfJ 4 pr. se om. B ipsum (J 8 aequalitate] aequitate in mg. a te esse DF et om. BC 9 conuitiis CDFa 10 cordp.) add. Explicit de titulo. Incipit de ps C 14 custodiam uias meas v 15 aliifJv dixissent p 16 debet stabile {J esse om. Dml 18 fraudendum DEFml 21 nostram Bfi 22 tacituinitate suam tolerantiam fJ 23 uixissemus scripsi uicissemus codd. av 24 ergo] add. quia fJ 28 merito BCnzl 29 cayn (i )

186
humanam et obliterauit impius iura pietatis, tamen per uocem sacrilegium sceleri suo addidit, ut negaret deo necati fratris interitum. quid de singulis dicam? populus ipse electus a domino, cui tacitus Moyses aperuit mare, ingratus caelestibus beneficiis obmurmurabat, quo diuinam contraxit offensam. deinde ipsum ducem inuii illius atque inusitati itineris Moysen respuit et a fratre eius Aaron deos sibi fieri quos coleret postulauit.

Unde etiam ipse considerans tanta uocis pericula dixit: custodiam uias meas. quae sint igitur istae uiae hominis quae magnopere praecauendae, ne quid grauioris offensionis incurrant, ammonet nos tantus propheta diligentius considerare, ammonet etiam Salomon.eius filius paternae mentis interpres perspicacius examinare, qui scripsit: tria mihi sunt inpossibilia intellegere et quartum quod non agnosco: uestigium aquilae uolantis et uiam serpentis in petra et semitas nauis in pelago nauigantis et uias uiri in iuuentute (et mulieris adulterae