Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo Dauid secum ipse meditabatur, quod Christum in se locutum esse retinebat, ut, cum aliqui ei essent molesti et eum ad contentionem lacessere conarentur, patientiam indueret, certandi studia declinaret, ex quibus inanis strepitus et iurgia frequenter oriuntur. ideoque cum sancto Dauid plerique eius uirtutibus inuidentes, qui eum de proposito mansuetudinis et humilitatis affectu crederent deducendum, frequenter ingruerent, ipsae quoque praecipue nequitiae in caelestibus spiritales, aduersus quas graue luctamen est iustis, ad commouendum eum ministros suae inprobitatis inpellerent, ne inter obstrepentium crebra certamina et

disceptationis tumultus sermo aliqui sibi offensionis excideret, tacere sanctus propheta proposuit. o ualidum scutum circumspectae munitionis silentium o fidissimum stabilitatis fundamentum, in [*]( 10 cf. I Cor. 1, 24 . 30 . Ioh. 14, 6 . 11, 25 12 Matth. 19, 21 23 cf. Eph.6,12 ) [*]( 1 olimpicam DF epynicium « epynichium DF emvixiov av 2 stantur BCml 4 remunerationum DF 5 epynicium A epynicion BCE epinichion DF emvixiov av 8 uirtutem fJ studeas — 10 qui om. fJ siue uiae] *uiae B 10 ipse est dei uirtus (i atque] et dei F ipse ueritatis uia et iustitia et fl 13 consumationem B 17 eum] cum « 18 cernerentur ex canerentur B 21 eum] cum B 22 afectu B diducendum fJav 23 spiritales in caelestibus fJav 26 disceptationum av aliquis fiav excederet DF )

185
quo si quis potuerit stare lubricum uerbi timere non possit! multi enim etiam stabili corde firmati, incauti tamen sermonis fluctuantis errore saepe ceciderunt. uidens igitur huiusmodi insidiis et uano concertantium strepitu se propheta temptari intra se ipse tacitus conferebat legem sibi taciturnitatis inponens, et cum taceret insultantibus sibi et ut loqueretur aliquid prouocantibus — qualia solent insolentium esse certamina atque sermones: \'responde nobis, si de aequalitate praesumis; uides et tu esse te uictum et nihil habere quod referas\' —, cum se prope ad uocem conuiciis uideretur inpelli, se ipse reuocabat, ut loqueretur in corde: