Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

maledicent illi et tu benedices. et hoc quasi ualidior loquitur neglegens iniuriae uel pudoris, cui benedictio domini pro omnibus abundaret. ergo in isto psalmo tricesimo octauo quasi in quadam meditatione, nondum tamen in omni locatus perfectione uirtutis dicit sibi dolorem esse renouatum.

ualidissimus enim cicatricis offensionem sentire non nouit nec plagam potest timere qui fortior est. in ipso pugilum certamine solet plerumque qui fortior est expectare, ut inferioris. ictu aliquo lacessatur, quo acrior offensus insurgat; ita exercitatione nimia atque patientia roboratur, ut tamquam insensibilis ad dolorem plagam sentire non possit, percussus ridet, lacessitus minatur. at uero inferior si forte ictum ferientis supra obductam cicatricem ueteris uulneris exceperit, renouatum sentit dolorem. sic est cui obiciuntur peccata superiora quae competenter