Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo et si infirmus es ora et si fortis es ora; infirmus pro te oras, fortis pro inimico tuo oras. bonum scutum infirmitatis oratio; tu oras et dominus te protegit. bonum scutum etiam triumphantis, ut inimicum tuum, quem possis ferire, defendas, ne ab aliquo trucidetur et, quod est maius, a Christo, qui dixit:

mihi uindictam, ego retribuam. haec est oratio quae in sinum conuertitur deprecantis, fructum referens eorum quae uoluit impetrare, ut dona in eius animam ac mentem recurrant quae poposcit a domino, sicut in posterioribus hic idem propheta te docuit dicens: sic benedicam te in uita mea et in nomine tuo leuabo manus meas. tam-

quam adipe et pinguedine repleatur anima m e a. ipse est sinus animae secretum orationis eius, penetralia uoluntatis et quaedam recurrentium uotorum intima receptacula. unde et iusti in Abrahae sinu requiescere leguntur, quod in eius gratia, in eius requie, in eius placiditate requiescant, qui conformem ei induerint fidem et eandem in bonis operibus fecerint uoluntatem.

Sed forte miretur aliquis, cum dominus dixerit per os Dauid, quod humiliabat in ieiunio animam suam, quomodo ipse Dauid ait in posterioribus: si non humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam. uerum is consideret aliud esse quod ad sapientiam mentis refertur, aliud quod ad humilitatem cordis.