Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Iustus ergo aduersus insolentes sibi tacet, iustus orat. audi iustum orantem: pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. iustus maledicentibus sibi benedicit, ut faciebant apostoli, sicut Paulus asserit dicens: maledicimur et benedicimus. iustus diligit inimicos suos. uide quemadmodum paulatim per gradus singulos ascendere docetur ad incrementa uirtutum dicente domino: diligite inimicos uestros.

iustus orat pro calumniantibus, quia et hoc praecepit dominus adiungens: benefacite his qui oderunt uos, orate pro calumniantibus et persequentibus uos. ipse est per omnia iustus, qui haec custodit et seruat, primum quia tacet et non respondet inimicis, deinde quia orat, hoc est non est otiosus affectu. et qui orat bona orat, non ea quaecumque possint suo inimico nocere. plus est ergo orare quam tacere. iustus maledicentibus sibi benedicit.

plus est hoc quam orare pro se; securus enim sui benedicit ei quem non timet aut etiam ei quem ante metuebat. iustus diligit inimicum. plus est diligere quam benedicere, quia maior est mentis dilectio. quam sermonis gratia. iustus benefacit ei cuius odiis appetitus est, iustus orat pro calumniantibus. bona caritas et pietas bona; utrumque dei et utrumque est deus, quia caritas est deus, ut dixit Iohannes in epistula.

ideo utrumque coniunctum est: diligite inimicos uestros et orate pro calumniantibus et persequentibus uos. plenitudo legis est caritas, sed etiam haec euangelii plenitudo, pro calumniantibus et persequentibus nos orare, ut peccatis eorum ueniam postulemus, sicut diuino iudicio Iob sanctus electus est, cuius oratio regum illorum calumniantium iusto aboleret offensam. [*]( 4 Ps. 108, 4 7 I Cor. 4, 12 9 . 11. 25 *Matth. 5, 44 23 *I Ioh. 4, l(} 26 *Rom. 13, 10 30 cf. Hiob 42, 8 ) [*]( 3 taceat et oret fJ 4 diligerent me BfJ 8 grados singulus Bml 11 praecipit a iis Eav 14 respondit B 16 quaecumque scripsi quae cuique codd. av 20 benedicere] orare fJ 21 odii A hodio BCml odio Cm2 23 quia om. b est om. BC 24 Ioannes BEat; epistola codd. av ideoque Cmlfi 27 caritas est F plenitudo] add. est Bml 28 nos] aid. iubet ftav 29 est om. DF 30 iuste BC )

192