Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

me optuli uulnerandum, quia elegi cicatrices uulnerum super epulas regum et iactantiam potestatum. tu solus non me derelinquas, tu adhaereas seruulo tuo, qui de terra suscitas inopem et de stercore erigis pauperem. tuo comitatu fultus frequentiorem me ambientibus populis aestimabo. conputruerunt quidem cicatrices meae, sed adhuc tuorum uerberum desidero cicatrices, quae sanatis uulneribus obducuntur, ut postea nullum ulcus appareat.

bonae triumphalium uulnerum cicatrices, quibus uictores huius terreni proelii gloriantur: quanto inlustriora uulnera, quae pro fide et nominis tui gloria uidentur excepta! ista est cicatrix quae caelum aperit, regnum adquirit, inmortalitatem inuenit. haec est ergo, fratres, cicatrix beata, quoniam beati qui lauerunt stolas suas in sanguine suo. sic coepit stola esse gloriae caro mortis, in qua et Paulus ante periclitabatur electus dei, nisi petisset se liberari de corpore mortis huius, ut legimus.

Et ideo qui sumus in hoc corpore mortis oremus, ne bonus ille dilectus dei nos medicus derelinquat, quem patriarcha Dauid [*]( 6 Ps. 37, 22 8-9 cf. adnot. ad pag. 182,13 13 cf. Ps. 112, 7 15 cf. Ps. 37, 6 22 cf. Apoc. 22, 14 24 cf. Rora. 7, 24 ) [*]( 1 proprior B 2 superpar DF 3 actio B 8 mei om. BC impugnauerunt fJav dilecto A proximum [iv 9 appropinquarunt (ia abhominati ACfl 10 desideraui — confiteri] desideraui tibi confiteri et confiteri B tibi aperire desideraui, tibi (et v) confiteri fJav 11 obtuli BCftav cicatricis Bml 12 me non Cfiav 13 haereas Cfiav 14 commitatu B fretus {Jav 15 meam bibentibus B 17 sanitatis Bfi (corr. Fm2) hulcus a 20 accepta BC 21 apperit C 22 ergo est j3 ergo, fratres, est v fratres om. pa 27 medicus nos fiav )

181
ne a se discederet precabatur. ipsi nos committamus parati curari quo uelit medicamento. nemo dicit medico corporis sui quemadmodum sit curandus. nouit medicus quae singulis uulneribus medicamenta conueniant, cuius ulceris putredo ferro sit amputanda, ne in totius corporis serpat exitium.