Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed uide distantiam. in posterioribus ait: qui oderunt me gratis, hic habet: qui oderunt me inique. sed ibi ex persona Christi, hic ex persona sua; ubi ex persona Christi loquitur, gratis odio habetur, ubi ex sua, inique. homo enim potest uni alicui uulneri non patere — ut puta iniustitiae intemperantiae inpudicitiae —, aliis autem uulneribus patet; in Christo autem nulla causa esse potuit, qua peccati alicuius potuerit uulnus accipere inmunis a culpa et integer a delicto atque inmaculatus a uitio. sunt autem qui putant utrumque psalmum ex persona Christi esse decursum, qui pro nostris peccatis satisfiebat patri. hic ergo dicebat se appetitum contra iustitiam, illic contra gratiam.

Et bene addit, ut probaret se iniuste appetitum: quoniam subsecutus sum iustitiam. quanta uis uerbi m huius sylkbae adiectione, ut \'subsecutum\' se diceret [*](4 *Eccli. 11, 28 (30)? 7 of. II Cor. 4, 10 13 Ps. 68, 5 14 Ps. 37, 20 25 *Ps. 37, 21 ) [*]( 1 decoI(-ll- DF)aris fJ obnoxiae Bm2 innoxia fJ 3 uerba scriptum est enim usque ad exi a nobis pag. 182, sina leguntur post septtntrione Expl. ps. 39, cap. 23 init.; adnotatum in Emgm2: hic deest scriptura quattuor columellarum, quae transposita est in psalmum 39 4 in uita sua om. AB 5 uiuunt lisCm2 pr. ut moriantur Cm2 morientur av qui] add. autem Cm2 alt. moriuntur bzs Cm2 ut resurgant BC resurgunt fJ proprior BDF salutis v 7 autem om. Dml moritur av 10 in] a Fa 16 hodio B 17*uulnerari Fml utpote a iustitiae B 19 quia Lml 22 satisfaeiebat Cm2fiav 24 addidit Fa 26 cuius EC unius fiav sillabe (cDF ) [*](12* )

180
iustitiam, non \'secutum\'! propior est enim qui subsequitur quam ille qui sequitur et subpar quam inpar et successio heredis magis quam accessio nuncupatur.

Et tamen, quamuis subsequatur iustitiam, non suae uirtutis putat esse, sed gratiae caelestis, si non deseratur a Christo, eoque orat inpensius dicens: ne der elin quas as me, domine; deus meus, ne discesseris a \'m e, hoc est: homines me dereliquerunt, amici mei inpugnarunt dilectum sibi, proximi non appropinquauerunt. fugiebant me quasi mortuum et abominati sunt, quia peccata mea desideraui tibi confiteri, quia flagellis tuis