Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

si dixerit medicus medicinae genus, quo curari aeger debeat, et ille fastidiat, discedit medicus et aegrum relinquit. uide eum, qui curari uelit, omni genere medico adquiescentem, adtende ordinem. aperit primo uulnera sua medico et dicit: \'cura me, sed rogo ne in ira tua, quia non sustinent duram medicinam infirmitates meae\'. medicina Christi correptio est; corripit enim dominus quem uult conuertere. ideo et Paulus ad medicum dicit: argue obsecra increpa. non ergo recusat curari qui petit argui, sed leuari uult poenam, ne iracundia arguatur et impetu irae corripiatur.

Et uide processum. primo petit argui, postea, quod maius est, corripi. deinde non solum confitetur peccata sua, sed etiam numerat et accusat; non uult enim sua latere delicta. nam ut febres, cum in alto sunt, non queunt mitigari, cum foras erumpunt, spem afferunt desinendi, ita peccatorum morbus dum tegitur inardescit, si confessionibus proditur euaporat.

et ideo iustus accusator est sui in principio sermonis, priusquam contagio ulceris serpat intrinsecus; grauat enim conscientiam memoria delictorum, nisi medicina poscatur. et si differt medicus, aeger offerre se debet, ut citius secetur, sicut offerebat se Dauid in flagella domini dicens: \'redde mihi duplicia peccata, dummodo hic uindices; noli me deserere, noli auertere a me faciem tuam, noli dedignari atque horrescere faetorem uulnerum meorum.