Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Constituamus etiam ante dominum omne desiderium nostrum. quid est desiderium? bonae enim rei legi desiderium: desiderio desideraui manducare hoc pascha uobiscum, et: ceruus desiderat ad fontes aquarum.

puto autem, quod is qui paenitentiam gerit, qui se affligit, non bona sua debeat, sed commissa sibi enumerare peccata. denique uersiculis illis, ut arbitror, hoc docemur, quibus ait: deus, uitam meam nuntiabo tibi, posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. non enim quasi innocentem uitam annuntiat, ubi lacrimae funduntur, quae solent legationem suscipere pro delictis. nisi forte sic intellegamus, quod, etsi innocens quisque sit, securus esse non possit, cui sint aduersus grauissimos hostes