Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Gemitum ergo ante omnia signum spiritus sancti apostolus ponit, ut legimus. denique custodiamus animae nostrae ianuas, ne multiloquii securibus scindatur nostrae confessionis ingressus. nihil insolens et superbum nostro ex ore procedat nec securim leuemus aut malleum, quae non intrant in ecclesiam domini. claude ianuas, cum oras, ne se ingerat spiritus nequam, ut ibi peccatum extorqueat ubi lucrum uolumus pietatis adquirere.

qui sic orat, non est a domino gemitus eius absconditus. denique Petri sancti gemitus et cognitus et exauditus est, quando fleuit amarissime; utique non lacrimae amarae, sed amarus qui eas fundebat affectus. in ipso perfido Achab gemitus inuenisset gratiam, nisi manens inuidia cumulasset offensam. non enim perfunctorius gemitus praedicatur, sed [*](2 cf. Esai. 58, 5 3 cf, Eccli. 32(35), 21 6 cf. Ps. 37, 9 n cf. Rom. 8,26 8 cf. Act. 9,15 9 cf. Ps. 37, 10 cf. Eccli. 32 (35), 17 13 cf. Ps. 73, 5—6 14 cf. III Reg. 6, 12 (7) 15 cf. Matth. 6, f 18 cf. Ps. 37, 10 19 cf. Matth. 26, 75 21 cf. III Reg. 20(21), 27 ) [*]( 1 ediceret (pr e s l.) A diceret BC spiritum] chri to B haoentem ACv habenti* B 2 incurua: BCml 6 rugit om. « 8 inennarrabilibus « 10 effundant « loquelam — 12 denique] loquelam gemitu (gemFus Cm2). Ergo ante omnia signum quod mimicus ponit non recipiamus quale signum anti xps (antechristi Bml) ponet (ponit Cml) ut legimus. Deinde (sic) « (uerba Gemitum — ut legimus pro spuriis habeo) 13 multiloquiis Bmlfia multiloquis Bm2, add. quasi DEmZFa 14 nec] ne BCftav 15 mallium Bml 16 ianuam BCpav, cf. pag. 159, 9 164,10 ut] add. et BCav 18 petri sancti petri BCml sanctipetriCm2 sancti petri sic £ sic Petri (om. sancti) a sic sancti Petri t\' 20 afectus B 21 acab DF muenisse DF 22 perfunctoris B )

166
qui habet conuersionem; scriptum est enim: si conuersus ingemueris, saluus eris.