Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Accipe tertiam avayayyrjv, qua se anima eleuat iusti. est enim quidam spiritalis somnus intellegendus, de quo Salomon ait: si enim sedeas, sine timore sedebis, si dormias, suauiter requiesces; et non timebis pauorem qui superuenit tibi neque impetus impiorum superuenientes tibi. cum suauitate requiesces et pauorem et superuenientes impiorum impetus non timebis, si lingua tua loquatur iudicium dei et semper illud ante oculos habeas, ut peccato locum nullum relinquas et noueris, quod delicti pretium supplicii retributione soluetur.

ipse enim hoc in nonagesimo interpretatus est psalmo dicens: non timebis a timore nocturno et a sagitta uolante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab occursu et daemonio meridiano. cadent a latere tuo mille et dena milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit ; uerumtamen oculis t.uis considerabis et retributionem peccatorum uidebis.