Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

iustus enim cum loquitur iudicium dei uel cum loquitur ipse quae iusta sunt et ueri plena iudicii, non cum iracundia loquitur, non ex animi maerentis afflictione, non ex dolore, non ex aliqua passione, sed loquitur ex ueritate, loquitur ex aequitate, ut non propendat affectu, sed quae loquitur uero pendat examine; iudicat enim, quae dicenda sint uel non promenda. cui simile est illud: labia sapientium alligata sunt sensu, eo quod omnia quae locuntur uero sensui conuenire uideantur et sensus sui prudentia intellegant, quae loqui [*]( 2 cf. I Thess. 4,16 6 *Prou. 3, 24-25 11 cf. Ps. 36, 30 14 *Ps. 90, 5—8 27 *Prou. 15,7 ) [*]( 2 rapiemur Ev 4 anagogen AC (s. l.) ANATM (w C) HN BC (inlexlu) AN Arw (0 D) r (F DF) HN fJ 7 grauiter B requiescis a 8 superueniet fJav (exeXaovoav) 9 requiescis « 10 pr. et] add. sine BC pauore Bm\'WmZ 13 dilecti DFml 18 decem ftav (Uulg.) 19 ad (-p-C) propinquauit BCrnl 22 ipse om. F 23 maerentis] mentis DF 25 affectus fJ 26 sunt F 28 sensui] sensu Cml 29 prudentiam Bml )

128
debeant uel tacere, ut quae silenda sunt cohibeant claustro quodam

nexuque labiorum, in his autem quae oporteat dici labiorum uincula resoluantur. merito ergo praemisit: os iusti meditabitur sapientiam; meditatio enim diuturna plenum poterit habere iudicium, quod loquetur iustus in tempore, cum ea quae perfecta sunt facie ad faciem uiderit; nunc enim de his quae non comprehendimus loqui uera non possumus. denique nec Paulus praesumpsit dicere, qui raptus in paradisum audiuit secreta caelestia, sed uolens non in his errare quae diceret ait: quam inscrutabilia sunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius! nunc autem absolutus corpore forsitan inuestigabilium uiarum genera et iudicia eius, quae sicut abyssus multa sunt, comprehendit.