Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

loquere dormiens et quiescens, consepultus in Christo, ut cum ipso in nouitate uitae resurgas. loquere etiam sepultus in tumulo, sicut loquebantur animae sanctorum de mortis petentes auctore uindictam: usque quo, domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum? loquere postremo, cum surgis, sicut docuit ille qui dixit:

ego dormiui et quieui et resurrexi, quoniam dominus suscipiet me. et illic ergo os iusti meditabitur sapientiam, donec ad sublimiora tabernaculi secreta, caelestis ac sacrae plena iocunditatis atque laetitiae, ipse perueniat, quemadmodum scriptura nos docuit dicente Dauid: haecrecordatus sum et effudi super me animam meam, quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei, in uoce exultationis et confessionis, sonitus epulantis. erga et sedentes [*](1 *Deut. 6, 7 cf. II Cor. 5, 1-6 6 *Ps. 121, 2 8 Ps. 126, 2 9 *Deut. 6,7 11 cf. Luc. 1, 20. 64 13 cf. Dent. 6, 7. Rom. 6, 4 16 *Apoc. 6,10 18 cf. Deut. 6, 7 19 *Ps. 3, 6 21 Ps. 36, 30 24 *Ps. 41, 5 ) [*]( 2 habitationis huius DF 3 superuestiri a exspoliare B expoliari (om. nos) a nos exspoliare v 4 ingemiscimus ACfiav 5 ergo sedens BC 6 atriis] add. tuis BCfiv iherusalem C ierusalem fJ(v) 7 ocultare B 10 anbulans B 11 obmutescas et obmutuit Cftav 15 petentes de mortis BCftav 17 uindicas et iudicas Fml 20 suscepit Bml 23 perueniet Cml 26 ammirabilis AC amirabilis B 27 exsultationis Ev 28 sonus tfa/Li (Uulg.) )

127
in hac corporea domo et egressi hinc atque ambulantes in uia cum rapimur, si meremur, obuiam Christo et dormientes loquemur.