Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et tamen quid commemoratio istius reuelationis operatur, nisi ut doceat, quod in reuelationibus minime gloriandum sit, sed in infirmitatibus, quia infirmitas et remedium reuelationis et uirtutis exercitium est, contra autem reuelatio elationis lubricum ? namque ne sublimitate reuelationis extolleretur ipse Paulus qui raptus in tertium caelum est, stimulum carnis accepit.

subuenit igitur infirmitas, ne gratia in periculum uerteretur. utilior infirmitas ergo quam gratia. eadem quoque infirmitas officina uirtutis est, sicut testificatus est dominus, quia uirtus in infirmitatibus consummatur. denique iste ipse post reuelationem rogauit remedium sanitatis et non impetrauit, in infirmitate autem remedium non quaesiuit, sed cursum consummauit et coronam inuenit.

Mutuatur, inquit, peccator et non soluet, iustus autem miseretur et tribuit. hoc quoque personae conuenit Pauli, quia iustus miseretur et tribuit. uide illum domini eloquia diuidentem, uide argentum domini faenerantem. [*]( 3 Ps. 136, 4 9 cf. I Cor. 2, 6 16 cf. II Cor. 12, 7 19 cf. II Cor. 12, 9 20 cf. II Cor. 12, 8—9 22 cf. II Tim. 4, 7-8 23 *Ps. 36, 21 ) [*]( 2 pr. in om. AmlB (teste b) Cml iusta B{J 4 cantauimus Bml 6 alt. est om. Cml terra libertatis est pa/u 7 uallis terrestris AC ualleterrestris B 8 praedicabat Av alt. in om. AC 11 Attamen av 14 reuelatio elatinnis] reuelationis (-ni F) Bp elationis] add. est A (tn mg.) Cm2 lubricum est av 15 reuelationis publimitate (iav 16 ergo av 17 ergo infirmitas Cm2fiav 18 sicut] add. ipsi apostolo v 19 consumatur A 20 ipse om. v te medicum DF 22 consumauit AB 23 mutuabitur Fml soluit 3v 25 conuenit personae v 26 fenerantem codd. v foenerantem a )

104