Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unam mnam accepit, duas reddidit, duas accepit, quattuor reddidit, quinque accepit, decem reaaiait. non ligauit in sudario qUOd acceperat, sed nummulariis erogauit et quod erogauerat cum usuris recepit. ita et accipientem a peccato maximo liberauit, ne apud eum pecunia domini deperiret, et ipse ut decem ciuitatibus praeficeretur emeruit. quae sint decem ciuitates in epistulis recognosce quas scripsit, etsi apostoli praescripto numero non teneantur, quibus dictum est:

ite per orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae. hicergo ab Hierusalem per orientem et Illyricum et Italiam domini pecuniam dispensauit. et ne quis putaret quod suam faeneraret, domini esse pecuniam testabatur dicens: his autem qui matrimonio iuncti sunt denuntio non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere, et alibi:

quid experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? denique ipse rex haec dixit, in quo figura est domini: oportuit te pecuniam meam committere nummulariis. \'meam\', inquit, non \'tuam*. iustus ergo miseretur et tribuit. quomodo tribuat, audi dicentem: per omnes ecclesias doceo. peccator autem mutuatur et non soluit. uide diuitem mutuantem et non reddentem, pauperem accipientem et continuo remunerantem, ne diutius in aere alieno sit. haec moralia.