Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid est autem quod ait audisse hominem, hominem illum in Christo, quae non licet homini loqui? quomodo hoc conuenit, ut non licuerit homini loqui quae licuerit homini audire ? si ipsi homini qui audiuit non licet loqui, quomodo ei creditum est audire quod non permissum est loqui? quae ista distantia est? si alteri homini, qui esset exterior, quomodo potuit homo cognoscere quod homini non licebat audire?

unde uidetur non gratia loquencu illl homini defuisse qui esset in Christo, cui non defuit, sed eis qui audirent locum tempus meritum defuisse. ille enim in caelo audiuit et ideo non [*](9 I Cor. 8,1 10 cf. II Cor. 12, 3-4 12 cf. Eccli. 21, 25 (28) 14 *II Cor. 12, 4 19 *II Cor. 12, 5 21 cf. II Cor. 12, 4 1 tamdiujadd. apud se B (apud s. L) v 3 nos om. F 10 iterum] ideo DF huiusmodi C 13 alterum] iterum fJ 14 audiuid C 16 uerecundie Fml 18 reuelationis scripsi elationisfJav (quod Maurini dictum putant pro eleuationis) electionis « fire*fugere A 21 alt. hominem] ras. 5-6 liti. A, om. a et hominem v 24 qui] que Am2 audite BCml 28 eius ut uid. Bml )

103
competere iudicatum est, ut id loqueretur in terris quod audisset in caelo, eum in ipsa terra sit ista discretio, ut quod in altera regione canitur, in altera non canatur, secundum quod scriptum est: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena?

denique Hebraei non canebant in terra captiuitatis quod in sua patria canere consueuerant. haec terra captiuitatis est, alia est terra libertatis; ista peccati, illa quietis aeternae; uallestris ista, illa caelestis. ergo in caelo illa nunc praedicat Paulus quae in terris ante praedicare non poterat; inter perfectos enim secreta sapientiae sunt loquenda..