Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Recte ergo dicit propheta: spera a i n domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in diuitiis eius. quae est terra quam suadet inhabitandam nisi anima tua, quam bene debes excolere, frequenter spiritalibus inarare uomeribus, ne longo inhorrescat situ? bonus enim agricola cotidiana operatione et peruigili sollicitudine exercet agrum suum et

propria rura custodit, ne deuastet ea aper de silua et fructus maturos raptor eripiat. ara ergo terram tuam, ut, cum uenerit qui seminat uerbum, animam-tuam inueniat praeparatam, ne supra inculta cordis tui decidat semen et ueniant aues caeli et diripiant quod fuerit seminatum. quae sit ergo terra, audi dicentem: ecce exiit qui seminat seminare agrum suum. et dum seminat, aliud cecidit secus uiam, aliud supra petram, aliud supra terram bonam. quod autem supraterram bonam, hi sunt qui in corde bono

audientes uerbum retinent et fructum afferunt per patientiam. mundum sit ergo cor tuum, munda sit anima tua, ut fructum bonitatis possis afferre, hoc est gratiae spiritalis. bonitas enim fructus est spiritus sancti, sicut scriptum est: fructijs autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia. hi sunt fructus, quorum diuitiis pascimur et ubertate satiamur. in hac terra uitem illam fructiferam iustus Noe plantauit et de fructu eius bibit