Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

atque intimo corde solutus est, quando eum laudabili pietatis amictu induit uirtutum suarum geminata posteritas. alio quoque loco nobis istas propheta sanctus diuitias demonstrauit, quibus erat diues in Christo et omnibus, quae ad uitam aeternam conducerent, abundauit. et re uera quis ditior quam qui diues in domino est, ut [*](3 Ps. 36, 3 9 cf. Ps. 79, 11 12 cf. Matth. 13, 4 13 *Luc. 8, 5-8 16 *Luc. 8, 15 22 Gal. 5, 22-23 26 cf. Gen. 9, 20-23 ) [*]( 1 aerei A seuus Cml 4 inhabitato v 7 inorrescat A 9 eam BCDEFml 10 conuenerit D (twn F) 12 deripiant Bml 17 hii fJ ii av 24 hii DF 27 eum] cum fJ 28 induitur fJ 31 habundauit a abundabat fiav )

79
possit dicere: in uia testimoniorum tuorum delectatus sum quasi in omnibus diuitiis? quid enim poterat deesse uiro qui caelestibus ditabatur oraculis ? et ideo suadet hoc psalmo, ut thesaurum illum nobis quaeramus aeternum et delectationem eius adquisitione capiamus.

Ideoque ait: delectare e in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. quare non dixit \'tuas\', sed \'cordis tui petitiones\'? etenim petitiones exterioris hominis interiorisque communes non sunt nec omnes probantur a Christo, quia lex carnis legi mentis frequenter repugnat. quae autem interioris sunt hominis, qui renouatus est spiritu, illas petitiones dominus petitus donat effectu.

unde et alibi ait: tribuat tibi dominus secundum cor tuum et omnes petitiones tuas confirmet. \'secundum cor\' ait, non \'secundum appetentiam carnis\' et illas petitiones , inquit, quae prodeunt ex intimo corde, confirmet, non quae ex carnis huius inlecebra et uoluptatibus diriguntur.