Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Primum est ergo, ne malignos ad aemulationis malignitatem lacessas, secundum, ut non aemuleris iniquitatem facientes. plerumque enim uidentes pii fraude aliquos et astutia quaesisse diuitias et peruenisse ad honores aemulatione deformi uias eorum sequi gestiunt, ut ad diuitias et honores simili arte perueniant uel in contrahendo coniugio circumscribant adulescentulas.

quid enim prodest, cum ipsae diuitiae et omnis gloria saecularis tamquam faenum cito arescat et tamquam holera herbarum in ipsa specie sui floris intercidant? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. noli ergo magnopere affectare quod perpetuum esse non possit, noli esse aemulus et oblicus, noli esse contentiosus et decertator in zelo. unde et Aquilas dixit: noli concertare in malignantibus, Symmachus: noli contendere.

Loli etiam esse imitator iniquitatis et fraudis, sed esto apostolicae doctrinae, propheticae gratiae sanctorumque uirtutis imitator, ut fructum feras et messem bonitatis recondas, sicut Ioseph, qui multitudine frumenti famem diuturnae sterilitatis exclusit, ut Habacuc, qui prandium messoribus deferendo eleuatus [*]( 3 *Esai. 11,13 6 *I Cor. 14, 12. 16 cf. Ps. 36, 2 18 *Esai. 40, 6 21 Aquilas et Symmachus Ps. 36,1 26 cf. Gen. 41 27 cf. Dan. 14, 32 sqq. ) [*]( 3 effrem (ter) a 5 ludas v 6 habes Am2ţJav 8 habundetis a 9 obliquo Cm2{iav 11 lascissas Bml lascessas Bm2Cml 1 13 adulatione B (teste b) OfJ 14 simjli arte] similiter fJ uel] et fia 15 adolescentulas ACfiav 16 foenum Ba fenum cet. v 17 olera Cftaj 18 fęnum C foenum Ba fenum cet. v, item lin. 19 20 obliquus fiav 21 aquila AOm2fJ(av) 22 simachus A simmachus BC symmacus DF 25 iminitator C 26 famen B 27 abacuc A ambacum Bml a*bacuc Bm20 abacuch [ia defferendo B )

78
ab angelo aerii tramitis iter carpsit et redditus terris inter saeuos leonum strepitus pio prophetae dulce conuiuium ministrauit.