De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

edictum meruit, ne quis ex filiis [*]( D ) captiuitatis mortuum sepulturae daret; at ille interdicto non reuocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis mortis metu uideretur; erat enim misericordiae pretium poena mortis. talis flagitii deprehensus reus uix tandem per amicum potuit direpto patrimonio egenus exul restitui suis. [*]( 7 Tob. 1, 2 et 16 sq. 11 Tob. 3, 3-6 12 Tob. 1, 17 sqq. ) [*]( IN xpi NOMINE INCPT TRACTATUS EIUSDEM SCI AMBROSI DE TOBIA P INCIPIT LIBER SCI AMBROSII EPI DE TOBIA V INCIPIT (EIUSDEM add. B, TRACTATUS EIUSDEM FC) DE TOBIA (THOBIA C) BDP\'O INCIPIT TRACTATUS SCTI AMBROSII EPI DE TOBI T 1 tobie C quem plene (v m2 s. e tert.) V 2 uirtutis P uirtute (e itł ras. m2) V sco (erasin mg. m2 sci) prophetiae V 3 meritis eius V 6 qupdam P 7 et ob uirtutes quibus praeditus fuerat eubiit DP\' choro] quorum P , praedictus (c eras.) P 8 ..subiit (s in ras. m2) V 11 sibi om. DP1 12 meruit] erat V quisj qufi DP\' 13 darit. ad P daretyr. at V interdicta (o s. a m2) V 15 pietis P enim om. DP\' 16 depręhensus (he ex hi) P 17 et exul DP\'C )

520

iterum in his uersabatur officiis, si quid alimenti foret, [*]( 59*2 A ) peregrinum cum quo cibum sumeret quaerens. itaque cum fessus a sepulturae reuertisset munere, adpositis sibi edendi subsidiis misso filio quaerebat consortem conuiuii. dum conuiua adcersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis conuiuium deserebat nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, cum in publico corpus iaceret exanimum.

hoc illi cotidianum opus, et magnum quidem; nam si uiuentes operire nudos [*]( B ) lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos! si uiantes ad longinquiora deducere solemus. quanto magis in illam aeternam domum profectos, unde iam non reuertantur? ego inquit Iob super omnem infirmum fleui. quis infirmior defuncto, de quo dicit scriptura alibi: supra mortuum plora? Ecclesiastes autem ait: cor sapientium in domo luctus, cor autem stultorum in domo epularum. nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi [*]( C ) iam non possit reddere, uindicare a uolatilibus, uindicare a bestiis consortem naturae. ferae hanc humanitatem defunctis corporibus detulisse produntur: homines denegabunt?

Tam sancto fessus officio propheta dum requiescit iu [*](D ) cubiculo suo, cadenti de passerum nido albugine caecitatem incidit. nec conquestus ingemuit nec dixit: \'haec merces laborum [*]( 593 A ) meorum?\' fraudari se magis doluit obsequiorum quam [*]( 1 Tob. 2, 1-8 8 Matth. 25, 36 12 Iob 30, 25 13 Sir. 22, 11 (10) 14 Eccl. 7, 4 (5) 20 Tob. 2, 9 et 10 ) [*]( 1 hiss (s pr. in ras. ex i, ut uidetur, sed del.) P 2 quaerebat DP\' et quaerens C 3 a aepulturae fessus DP\' aepultara VBT reuerteretur DP\' reuersus esset C munere] meridie B T sibi om. B 4 conuiuis (conuiuii m2) V 5 conuiuiutn om. DP\' 7 puplico P exanime DF\'TC 8 post opus add. et magnum opus P 9 quanto... solemus infra in mg. m2 V operibM? (re s. bu? m2) F defunctorum D defunctorum corpora P\' 10 longiora DP\' 11 perfectos B reuertentur DP\' 12 ego] ecce B 13 defuncto (n s. u.) V scriptura dicit BT super VC 18 feno V 20 sanctos (8 alt. del.) P cubile (i s. e m2) I* 21 cadente de stercore C 22 conquestus P conquaestus (a exp.) V )

521
oculorum munere nec caecitatem poenam, sed inpedimentum putabat. et cum uictum mercede leuaret coniugis, ne quid furtiuum domum suam intraret cauebat. uxor haedum pro mercede acceperat; at ille plus honestati quam pietati consulens cui suam debebat alimoniam <fidem non deferebat. pecuniam> conmendauerat proximo suo, quam toto uitae suae spatio in [*]( B ) tanta indigentia non poposcit. uix ubi se fessum uidit et depositum senectute, insinuauit filio non tam cupiens conmendatum reposcere quam sollicitus ne fraudaret heredem.

quod igitur conmendauit pecuniam et non faenerauit, iusti seruauit officium; malum est enim faenus, quo quaeruntur usurae. sed non illud faenus malum, de quo scriptum est: faenera proximo tuo in tempore necessitatis illius. nam et Dauid ait: iustus miseretur et commodat. aliud illud faenus est iure exsecrabile, dare in usuram [*](C ) pecuniam, quod lex prohibet. sed Tobis hoc refugiebat, qui monebat filium, ne praeceptum domini praeteriret, ut ex substantia sua elemosynam faceret, non pecuniam faeneraret, non auerteret faciem suam ab ullo paupere. haec qui monet condemnat usuras faenoris, ex quo multi quaestum fecerunt et multis conmodare pecuniam negotiatio fuit. et quidem eam prohibuere sancti.

quo grauius malum faenus est, eo [*]( 2 Tob. 2, 11-14 7 Uerg. Aen. XII 395 13 Sir. 29, 2 14 Psalm. CXI 5 16 Deut. 23, 19 Basilii hom. alt. in psalmum XlIII (I 265 B M., I 107 C G) 18 Tob. 4, 7-10 ) [*]( 2 cum om. B leuaret (ns s. ret m2) B 3 buxor chaec adum V mercide P 4 acciperat P fi (s. u. m2) plus V 5 aua deerat D aua deerant P\' fidem non deferebat. pccuniam V, om. cet. 6 ante proximo add. quandam pecuniam C quam] quamquam DP\' 8 cupi B -10 faenerauit VB fenerauit cet. 11 quo om. V (ubi s. «. m2) 14 et om. DP\' et miseretur T 15 est om. P4 usura B 16 tobias DPC 18 aua DP\', om. cet., fort. s ua s>ubstantia elemosynam V elemosinam cet. 20 condempnaret PBDP faeno res P fenoris (oris in ras.) B 21 comendare D et (J o 8. en) P\' pecunias VDP4 22 prohibuerunt DP faenus Y foenus PI\' fenus cet., semper fluctuant libri )

522
laudabilior qui illud refugit. da pecuniam, si habes: prosit [*]( D ) alii quae tibi est otiosa. da quasi non recepturus, ut de lucro cedat, si reddita fuerit. qui non reddit pecuniam reddit gratiam. si fraudaris pecunia, adquiris iustitiam; iustus est enim qui miseretur et commodat. si amittitur pecunia, comparatur misericordia; scriptum est enim: qui facit misericordiam faenerat proximo.

Multi dispendii metu non faenerant, dum fraudem uerentur, [*]( E ) et hoc est quod petentibus consueuerunt referre. horum unicuique dicitur: perde pecuniam propter fratrem et amicum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. pone thensaurum tuum in praeceptis altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. sed obsurduerunt aures hominum ad tam salutaria praecepta et [*]( F ) maxime diuites aere illo pecuniae suae aures clausas habent. dum pecuniam numerant, responsa non audiunt. simul ut aliqui necessitate constrictus aut pro suorum redemptione sollicitus, quos captiuos barbarus uendat, rogare coeperit, statim diues uultum auertit, naturam non recognoscit, humilitatem supplicis non miseratur, necessitatem non subleuat, [*]( 594 A ) fragilitatem communem non considerat, stat inflexibilis, resupinus, non precibus inclinatur, non lacrimis mouetur, non heiulatibus frangitur, iurans quod non habeat, immo et ipse faeneratorem requirat, ut necessitatibus subueniat suis. quid addis duritiae et auaritiae tuae sacramentum? non absolueris [*]( 4 Psalm. CXI ó 6 Sir. 29, 1 10 Sir. 29, 10 sq. (13 sq.) 19 Bas. 265 C (107 DE1 ) [*]( 1 refugiat (i 8. u. m2) V 2 aliia V ociosa est DP* 3 non reddet PC reddet DPC 4 fraudaueris B pecuniA P adquires B 9 consuerunt V 11 illa P m lapidg B 12 thensaurum P thesaurum cet. 14 obsorduerunt P et (v m2 s. q alt.) B 15 illo (s. u., eras.) suae pecuniae D suae pecuniae (om. illo) P\' 16 nomerant (v s. o) P 17 aliqui ml PV aliquis m2 PV cet. redimptione P redemptione (p s. u. m2) V 18 sollicitos P barbaris D uendidit DP\' 20 supplicis (is ex es) P subplicis V misereatur P misereatur T (punctum sub e eras.) miseretur P () 23 heiulatibus (h exp.) V eiulatibus DPC )

523
periurio, sed ligans.

at ubi usurarum mentio facta fuerit aut pignoris, tunc deiecto supercilio faenerator adrisit et quem [*]( B ) ante sibi cognitum denegabat eundem tamquam paternam amicitiam recordatus. osculo suscipit, hereditariae pignus caritatis appellat, Here prohibet. quaeremus, inquit, domi si quid nobis pecuniae est, frangam propter te argentum paternum, quod fabrefacti est. plurimum damni erit. quae usurae conpensabunt pretia emblematorum? sed pro amico dispendium non reformidabo. cum reddideris, reficiam. itaque antequam det, recipere festinat et qui in summa subuenire se dicit [*]( C . ) usuras exigit. \'calendis\' inquit \'usuras dabis, faenus interim, si non habueris unde restituas, non requiro\'. ita ut semel det, frequenter exagitat et semper sibi debere efficit. hac arte tractat uirum. itaque prius eum chirographis ligat et adstringit uocis suae nexibus. numeratur pecunia, addicitur libertas, absoluitur miser minore debito, maiore alligatur.

talia sunt uestra, diuites, beneficia: minus datis et plus exigitis. talis humanitas, ut spolietis etiam, cum subuenitis. fecundus uobis [*]( D ) etiam pauper ad quaestum est. usurarius est egenus: cogentibus uobis habet quod reddat, quod inpendat non habet. misericordes plane uiri quem alii absoluitis uobis addicitis. usuras soluit qui uictu indiget. an quicquam grauius? ille medicamentum quaerit, uos offertis uenenum: panem implorat, [*]( 1 Bas. 265 CD, 268 A (107 E, 108 A) 22 Baeil. 268 B (108 B) 23 cf. Matth. 7, 9 sq. Luc. 11, 9-13 ) [*]( 1 ad P et (t s. d m2) V 2 pigneris B adridet C 4 osculo VB T oculo P (qui deinde add. amisit, eras.) cet. suscepit PDP\' 6 te s. u. B 7 quod om. V fabrefacti PD et (e ex i) F\' frabrefactum V fabrefactum TC fabricatum B quam DP\' 8 enblematurum V emblematurum (tu ex m) D 9 reddederis refaciam P itemque DP\' 13 exigat Y exigit C 14 eum om. B chirografis P V cyrografis D cyrographis cet. 15 nomeratur (o s. v) P adducitur (i s. u) B 16 ligatur VDl)l T 17 uestre P 18 homanitas P uobis post pauper transponit B 19 est ad quaestum BDP\', est om. V 20 reddet PD 22 quicquam (c s. u. m2) V 23 ofertis (o in ras.) P ueninum P. )

524
gladium porrigitis: libertatem obsecrat, seruitutem inrogatis: absolutionem precatur, informis laquei nodum stringitis.

Hanc praecipue iniustitiam deplorat sanctus Dauid dicens: [*]( E ) uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate. et non defecit inquit de plateis eius usura et dolus. itaque cum proditionem Iudae subiecerit, hoc praemisit, siue quod ultra sacrilegii inuidiam coniuratis dominicae necis [*]( F ) faenoris crimen adcederet siue quod tantum sacrilegium satis abundeque usura faenoris ultum iret. mali faeneratores, qui dederunt pecuniam, ut interficerent salutis auctorem, mali et isti qui dant, ut interficiant innocentem. et iste quoque qui pecuniam acceperit ut proditor ludas laqueo se et ipse suspendit. ipsum quoque ludam hoc maledicto putauit esse [*]( 5<* A ) damnandum, ut scrutaretur faenerator eius substantiam. quia quod proscriptio tyrannorum aut latronum manus operari solet, hoc sola faeneratoris nequitia consueuit inferre. doctiores autem ipsum faeneratori putant diabolum conparatum, qui res animae et pretiosae mentis patrimonium faenore quodam usurariae iniquitatis euertit. sic sumptu capit, sic auro inlicit, sic reatu inuoluit, sic caput pro thensauro reposcit.

quid uobis [*]( B ) iniquius, qui nec sic capitis estis solutione contenti? quid uobis iniquius, qui pecuniam datis et uitam obligatis et [*]( 4 Pliialm. LIIII 10 et 12 Bas. 265 B (107 C) 6 Psalm. CVIH 2 sqq. 12 Matth. 27, 4 14 Psalm. CVIII 11 ) [*]( 1 gladium (m2 ex gaudium) B porregitis (is ex es) P obsegrat P irrigatis (0 s. i m2) V 2 nudum (0 8. u pr. m2) V 3 propheta dauid BT 4 iniquitate P ciuitatem (m eras.) P ciuitate B 5 inquit om. DP\' 6 subiceret VBT 8 accederet VBTC acciderit Dlx 9 ultu PV faeneratorea (er s. u. m2) V 10 auctorem salutis DP\' 11 iste DPC istic V isti PVT 12 suspenderet B 13 quoque om. P\' 15 tyrrannorum P 16 faeneratoris (is ex es) P faenerab toris ... ipsum om. T doctores VP\' 17 ipsi DP\' faeneratori c a putant diabolum (b c a m2) Y potant (v s. 0 m2) P 18 res] uires VBT fgngre (0 s. e m2) B faenerat PDPT 19 usurario (o m ras. ex e tn3) T euertit om. DP\' sumtum V 20 thensauro P thesanro cet. 21 sic om. r 22 iniquius uobis B iniquius (i alt. ex e) P )

525
patrimonium? accipitis aurum argentumque pro pignore et adhuc illum debitorem dicitis qui uobis plus credidit quam accepit a uobis? uos creditores adseritis, qui amplius debeatis, uos inquam dicitis creditores, qui non homini, sed pignori credidistis.

bene faenus appellatur, quod datis: ita uile ac faeneum est. sortem dicitis quod debetur. etenim uelut urna [*]( C ) ferali misera sors uoluitur perituri debitoris luenda supplicio. stant pallentes rei ad sortis euentum. non sic trepidant de quorum damnatione sors ducitur, non sic deiecti ac suspensi pauitant de quorum captiuitate expectatur sortis euentus. illic enim unius captiuitas, hic plurimorum addicitur. et fortasse ideo sors, quia in euentu sunt patrimonia, quae sub hac sorte uoluuntur. magnum et memorabile beneficium dei. hoc [*]( D ) specialiter ore prophetico praedicatur, quod in patres contulit, quia ex usuris et iniquitatibus liberauit eos. et proprie ait: ex usuris liberauit eos, quia usurae inferunt seruitutem, quasi diceret: ex seruitutis uinculo ereptos reddidit libertati.

graue uocabulum debitorum. debita peccata dicuntur, debitores quoque criminosi appellantur; sic enim et isti sicut illi de capite decernunt. culpae tamen habent nominum suorum ut factorum diuersitatem: debita quamuis [*](E) diuersae quantitatis unum habent nomen, unum onus, unum periculum. nescit ergo quid poscat infelix qui pecuniam petit mutuam: quid accipiat ignorat.