De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Lecto prophetico libro, qui inscribitur Tobis, quamuis plene [*]( 591 AB ) nobis uirtutes sancti prophetae scriptura insinuauerit, tamen conpendiario mihi sermone de eius meritis recensendis et operibus aput uos utendum arbitror, ut ea quae scriptura historico more digessit latius nos strictius conprehendamus uirtutum eius genera uelut -quodam breuiario colligentes.
fuit uir iustus misericors hospitalis: et hoc uirtutum choro [*]( C ) praeditus subiit aerumnam captiuitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis iniuriam quam priuatam dolens nec sibi uirtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio inlatam arbitratus.