De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose Saint, Bishop of Milan -397, De Tobia

tunc secum reputat, tunc scripturas recordatur, tunc dicit: nonne mihi scriptum est: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum [*]( c ) fontibus. quid mihi cum puteo faeneratoris, ubi et aqua\' includitur? suauiora erant holera cum securitate quam alieno partae epulae cum sollicitudine. non oportuit aliena quaerere. deinde incideram debita, de meis oportuit fontibus remedium [*]( 18 Prouerb. 5, 15 Bas. 269 A (109 A), cf. Prouerb. 23, 27 Baa. 269 B (109 A) 22 Prouerb. 15, 17 ) [*]( 1 solutioni V 2 adoritur om. spatio relicto V, adortatur (t pr. s. u.) add. m2 4 deauratae DP\' siricae P ueniunt de medio DP\' minores DP\' 5 coniux PVC coniunx HT cum uii DP\' iam] tam DP\' 6 uendenda ... auctione om. DP auctione (u del.) T 9 accepit P 11 hic certa ... includitur om. spaiio relicto V 12 pectus lorica BT 13 carcer PC et (corr. m2) B arma T et (corr. ml) B 14 uinclis BT adlegandas P alligandis (a 8. i m2) B 15 accnsat D 17 ea Ya PC et (a eras.) T hac cet. accusari BC 19 mihi om. BT 20 tuorum puteorum DP\' 22 alienae DP\' 23 partae Y pasto BT pastae cet. sollicidudine P )

529
quaerere. erant domi uasa minutiora. melius erat ministerium deesse quam cibum, melius uestem uenalem proponere quam libertatem addicere. quid profuit quod publicare paupertatem [*]( D ) meam uerecundatus sum? ecce alius publicauit.

ego nolui nutritores uendere, ecce alius adiudicat. sera haec consideratio. tunc decuit metuisse tuis, cum acciperes aliena: tunc decuit succurrere, cum uulnera prima proserperent. melius fuerat in principio tenuare sumptum et necessitatem debiti rei familiaris angustiis ableuare quam ut ad horam ditatus alienis postea exuereris et propriis.

Accusamus debitorem. quod inprudentius se gesserit, sed [*]( E ) tamen nihil nequius faeneratoribus, qui lucra sua aliena damna arbitrantur et dispendio suo deputant quidquid ab aliis possidetur. aucupantur heredes nouos, adulescentulos diuites explorant per suos, adiungunt se simulantes paternam atque [*]( F ) auitam amicitiam, uolunt domesticas eorum cognoscere necessitates. si quam causam inuenerint, accusant uerecundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum fuerit atque praesumptum; sin uero nullos laqueos alicuius necessitatis offenderint. intexunt fabulas, aiunt nobile praedium esse uenale, amplam domum, accumulant prouentus fructuum, annuos reditus exaggerant, hortantur ut coemat. similiter faciunt pretiosas uestes et monilia nobilia praedicantes. neganti se habere pecuniam ingerunt suam dicentes: \'utere ut tua;

[*](598 A ) de fructibus emptae possessionis pretium multiplicabis, [*]( 3 puplicare et 4 puplicauit P 4 uerecon<latu« P 5 notritoreH P diiudicat D 6 meluisse ... decuit om. VJJI H neceaitate JiT 9 alleuare JBDPT 10 exuereris (e alt. e, u.) m2 B ml T exurerr-rih (r pr. eras.) D cxsuereris P exareria P esnriea C 13 poanfdetur P 14 aduliscentulos P 15 atquel et DP\' aduitam (d del.) P Utram 7\' 16 cognoscere domcticaa eorum BT domeotiros (a s. o alt. w2\' V 17 inuenerint 1x (int in ras.) inuenerit I) uen-rondiam P 18 de se speratum YBT de se separatum P6\' desperatum om. fuerit) J)i\' 19 uiro nullus P 20 tabolas P tabulas lJ/\'I{) . 21 prouf\'Ctl/s PlJP 22 coemat (o 8. u. P coernant Illx emant C 25 fruffibu» B ) [*]( XXXII. Ambr. pan 2. ) [*]( u )

530
debitum reddes\'. praetendunt alienos fundos adulescenti, ut eum spolient suis: tendunt retia, simul ut indagine cincta spatia fuerit ingressus, cogunt eum in retia cautionum, laqueos usurarum; petunt obligari sibi auitum praetorium, paternum sepulchrum. praestituitur dies solutioni, dissimulatur conuentio, quando potest solutio sustineri. ubi satis securum [*]( B ) reddiderint, repente ingruunt et instant uehementius, causanti incumbunt dicentes: \'tu possides tua praedia, nos nostram pecuniam non habemus: aurum dedimus, lignum tenemus: tibi fructuum emolumenta procedunt, nobis nihil accrescit pecuniae. otiosa causatio est: saltem renouetur chirographum\\

Itaque dum primo adulescens nihil putat de uestibus suis [*](c ) aut etiam possessionibus esse uendendum aut ad haec facienda poscit dilationem, usurae adplicantur ad sortem, adcumulatur centesima. iam suspirare incipit, iam malum suum agnoscere. die ac nocte usuram cogitat, quicquid occurrerit, faeneratorem [*](11 ) putat, quicquid crepuerit, uocem sibi uidetur faeneratoris audire. si habes, cur non soluis? si non habes, cur malum malo adiungis et de uulnere quaeris remedium? cur cotidie obsidionem pateris faeneratoris, expugnationem times? uetus sententia est: faeneratoris et debitoris sibi occurrentium prospectum amborum facit dominus. alter [*]( 22 Prouerb. 29, 13 Bas. 269 A (108 E) ) [*]( 1 fundos alienos BT fandos (v s. a m2) V aduliscenti P 2 expolient D et (om. suis) P\' 3 eum om. BT 5 sepulcrum VD solationi §y§tii?$ri (sustineri exp. m2) V (in quo dissimulatur... sustineri infra in mg. m2) 6 securas (s alt. eras.) B 7 instant rnp\' et (et om.) C stant PBT uehementer (tius s. ter m2) V 11 cautio B (ti in ras.) VT chirografum PV cirographum T cyrografum B cyrographum cet. 13 primum BDT, om. P4 aduliscens P nichil adolescens DP\' 14 uindendum P aut om. DP\'C ad om. P 16 centisima P centensima V accumulantur (antur ex ante P\') centesimae DP\' 17 ocurerit P 18 increpuerit V faeneratores P 22 post debitoris add. inuicem VBT )

531
quasi <canis> praedam requirit, alter aperta quasi praeda declinat: ille quasi leo quaerit quem deuoret, iste quasi bos [*](E ) iuuenculus praedonis impetum reformidat: ille quasi accipiter unguibus olorem quaerit inuadere, iste quasi anser aut fulica mauult se uel in praerupta deicere uel in profunda demergere quam istum humani corporis accipitrem sustinere. quid cotidie fugis? etsi non occurrat faenerator, occurrit tibi inopia tamquam bonus cursor. ambos ergo uidet dominus, faeneratorem et debitorem, occurrentes sibi ambos spectat testis alterius iniquitatis, alterius iniuriae: illius auaritiam [*]( F ) condemnat, huius stultitiam. ille gressus debitoris singulos numerat, aucupatur deflexus: iste continuo post columnas caput obumbrat; nullam enim habet debitor auctoritatem. ambobus in digitis usurarum repetitur saepius calculatio. par cura, sed dispar allectus: alter laetatur incremento faenoris, alter cumulo debitionis adfligitur, ille quaestus numerat, hic aerumnas.

Quid fugis hominem, quem poteras et non timere? quid fugis aut quousque fugies? si quis pulsauerit nocte, [*]( 599 A ) faeneratorem putas: sub lectum ilico. si quem subito intrare senseris, tu foras exsilis. canis latrat, et cor tuum palpitat, sudor [*]( 2 I Petro 5, 8 18 Bas. 273 B (110 DE) ) [*]( 1 canis add. ed. JRom., cf. Basil. 269 A 6 fxiv ubjtep *iwv sjr\'.tpf/s\'. Tjj ?1rPq.. 6 aÈ losiwp Itotfiov dxripa[j.a 1I.cxt\'cxlttYJ,:m ttjv ouvruytav aperta scripsi fera PB feram VTC quasi fera praedonem DP\' 2 bus iuuencu\'us (cu ex co) P 4 ungulis DP\' ęuadere (in 8. ę) D fulioca (o del.) P 5 ise (i del.) P uelut (ut del.) P uelgt D 6 accepitrem P 8 uidit V 9 spectat ambos DP\' spectant V 10 condemnat VT condempnat cet. 11 egressus B T debitores PBT nomerat P enumerat B 12 aucupatur (ur ex or) P columnas P 13 deuitor P 14 repetitur B (ur 8. u. m2) DP C repetita V repetit P reppetit T calculationem (nem in ras. m3) T 15 afectus P incremento (u ex is) P 16 deuotionis PDP\'(\' nomerat P 18 hominem ... fagis om. B 19 fugies (e in ras) D 20 potas P lecto BDP\'1x 21 foris DP\' canes P latuit (8. m2 1 latrat) V ) [*]( 34* )

532
effunditur, anhelitus quatit, quaeris quid mentiaris ut faeneratorem differas, et, cum dilationem inpetraueris, gaudes. funere tuo simulat se faenerator grauari, sed libenter inpertit: quasi uenator, qui feram cinxerit, securus est praedae. tu oscularis caput, amplecteris genua et quasi ceruus sagittae toxico ictus paululum procedens tandem uictus ueneno procumbis aut [*]( B ) quasi piscis, qui fuscina fuerit infixus, quocumque fugerit uulnus uehit. et uere piscis ille in esca mortem deuorat, ille hamum gluttit, dum cibum quaerit, sed tamen hamum non uidet, quem tegit praeda: tu hamum cernis et gluttis. hamus tuus faenus est creditoris, hamum uoras et uermis te semper adrodit. ipsa est esca, quae decipit. itaque et tibi faenoris nec cibus usui est et hamus uulneri. an ignoras quia semel inlaqueatus nodo se magis, si fugiat, ipse constringit et intra [*]( c ) retia positus fugiendo magis deicit super se retia? in plateis fugis, cum intra parietes tutus esse non possis. inuenit te, cum uoluerit, faenerator. denique ubi tempus impleueris. sicut lupus nocte inruit, dormire non sinit, expectato die ad publicum trahit aut tabulis uenditionis cogit suscribere. ut fureris pudoris dispendium, subscribis ilico uenditurus auitum [*]( 1 Uerg. Aen. V 199 (432, VIIII 811) 8 Bas. 272 C (110 B) ) [*]( 1 effunditur C offunditur PVDP\' offenditur B (v s. e) T quatit <artus> ed. Rom. quatitur DP\' mentieris (a s. e alt.) V 4 fauenator (fa del. ml) P uenerator V uenator (a ex e) D cinxerat PBT 5 sagitta toxicata DP\' 6 procedens Bm2 DP\' procidens B ml cet. tandem] tâquam B 7 malim fugeris .. uehis 8 uebit] besit B- escam (m del.) P illtk DP\' 9 glutit DP\'TC 10 uidit D uidet (et in ras.) r teget P glutis DP\'l\'C 11 et] sed DP\' uermis (i ex e) P 12 adrodit PTC adrodet B arrodit V abrodit DP\' obrodit a 15 deicit ed. Paris. a. 1661 deiciat et V deiciat cet. plateas V 16 parietis P posses P inueniet D inaenerit P\' 18 sinet BT expectatio P expectato D (to Ú, ras.) et P\', qui om. die 19 puplicum P trahit DP\'C trahet eet. tabolis P subscribere C 20 fruaris (a in ras. m3) 7\' uinditurus auiturus auitum P uenditurns abiturus auitum C uenditurue auitum praetorium sepulcrum (diturns a. p. s. in ras. m3) T uenditur B )
533
sepulchrum, paterno sane ut praetexatur aliquid uerecundiae. emitur ieiunum solum, iactatur quod infecunda uendiderit, [*]( D ) dispendiis onerauerit uenditorem, et superioris temporis adscribuntur dispendiis damna praesentis. mox et laudata uenduntur et inferuntur iam non instrumenta, sed uincula.

Tamen adhuc quaerenti fideiussores tribuuntur indutiae, non ut praedam libertatis inueniat, sed ut consortem seruitutis adiungat, qui se societ aerumnoso. at quid iuuare potest alienae calamitatis accessio? iam et amici fugiunt, conuiuae [*]( E ) non recognoscunt: ipse quoque conspectus omnium refugit et ut pugil ictus uarios concertantium ita iste honestorum uitat occursus et sollicitus, ubi in aliquem offenderit, uigilanti exit obtutu. redit paratus ad uincula, redit mortem optans, cogitans eam sibi, si moreretur, (moram> inferre. redit misere se ipse condemnans, quod alienam pecuniam non refugerit et faeneratoris se aere deuinxerit.

o quantos miseros aliena fecerunt bona? quid tibi, inquit ut bibas aquam [*]( F ) Geon? quid inquam tibi, ut biberes calicem faeneratoris? \'multi\' inquit \'mutuati ad tempus et necessitatibus consuluerunt suis et pecuniam reddiderunt). et quanti se propter faenus strangulauerunt? illos consideras, hos non numeras. reminisceris euasisse aliquos, non reminisceris oppetisse: nummos redditos imputas, laqueos adpetitos non conputas, quos [*]( 11 Bas. 276 B (111 CD) 17 Hier. 2, 18 19 Bas. 277 AB (112 BC) ) [*]( 1 sepulcrhum P paterno scripsi paternum libri uter B praetereatur DP1 uerecondiae P 2 ieiunum P ieiunium cet. uendiderit DP\' uindidit P uendidit cet. 3 debitorem P (debit ex uendit ml) cet. 6 quaerenti PC quaerendi cet. fiteiusaoris P fideiussoris T fideiussuris (o s. u alt.) B fidei usuris V 7 liuertatis P 8 quis PC qui, V adscciet V associet B7\' aut V (a s. u.) cet. 13 obtutus V 14 si om. P, ut DP\' moram addidi, quietem s. v. m2 B 15 condempnans PBDC 16 aeri D deuinxerat (i 8. a m2) B 17 inquam tibi DP\' 18 gyon BDP\' gion TC quidJ inquid P biberis P - 19 mutati B 21 stranguillauerunt P stranguilauerunt V nomeras P enumeras VDP1 22 necem (a. u. m2) opetisse B 23 conpotas P )

534
deformitati tam dedecoris conuentionis plerique uerecundiores ad contumeliam, fragiliores ad iniuriam expetito interitu praetulerunt opprobrium uitae amplius quam mortis supplicium pertimescentes.

1 Uidi ego miserabile spectaculum, liberos pro patemo debito[*]( 600 A ) in auctionem deduci et teneri calamitatis heredes, qui non [*]( B ) essent participes successionis, et hoc tam immane flagitium non erubescere creditorem. instat urguet addicit. \'mea\' inquit \'nutriti pecunia pro alimonia seruitium recognoscant, pro sumptu licitationem subeant. agitetur hasta de pretiis singulorum\'. non inmerito hasta agitatur, ubi caput quaeritur: non inmerito ad auctionem peruenitur, ubi sors poscitur. haec est faeneratoris inhumanitas, haec debitoris stultitia, ut filiis, quibus pecuniam non relinquit, libertatem auferat, pro [*]( c ) testamento chirographum dimittat, pro emolumento hereditatis syngrapham obligationis. quid sibi uult paterni in liberos scriptura maledicti, ubi nulla est impii offensa peccati? an potest durius aliquod esse maledictum grauiusque seruitium? et illa saepe post mortem habet defunctus conpendia, quod non spectat miserias filiorum.

uendit plerumque et pater liberos auctoritate generationis, sed non uoce pietatis et ad [*]( h ) auctionem pudibundo uultu miseros trahit dicens: 'soluite, filii, [*]( 5 Bas. 277 B (112 CD) ) [*]( 1 dedecorosae DP\' uerecondiores P 3 opproprium PT obprobrium liD 4 pertimiscentce P et (corr. tnl) D 5 miserabilfi P proptęr V 6 auctionem (u del. m2) T actionem DP\' heredis PD 8 erubiscere P urguet Y et (u alt. del. m2) T urguit P urget cet. 10 licitationg (ê ex e m2) B illicitationem DP\' subueant P agitetur (a s. e m2) V 11 asta P 12 actionem DP\' et m2 T faeneratoris est B 13 inhumanitas P humanitas eet. filii PDP\' 14 non relinquit pecuniam D et (pecuniam in mg.) P\' 15 chirographum T cirografum PV cyrografum B cyrographum cet. 16 simgramfam P (m alt. del.) syngrafam V singrapham T simgrafam (sigrafum m2) B sim. f-ragom C, om in spatio uacuo DP\' qui P sibi (bi s. M.) V 18 aliquos P aliquid B 19 illas D et (s exp.) P\' 21 et ad VBT et PC ad DP4 actionem DP\' et m2 T 22 furibundo DP\' filii (i terl. s. u. m2) gylae (u s. y m2) Y )

535
gulae meae sumptum, soluite paternae mensae pretium; uomite quod non deuorastis, reddite quod non accepistis, hoc meliores, quod uestro pretio redimitis patrem, uestra seruitute paternam emitis libertatem.\'

Esto ut aliquis qui subuenire possit accedat. quis tantam expleat Charybdin, quis rationes faeneratoris agnoscat, quis auaritiam satiet. quae non iste pretia exaggeret, cum uiderit [*]( E ) redemptorem? non enim suo magis lucro quam alieno detrimento pascitur. uera profecto, uera est utpote dei diuina sententia. qui cum iratus esset propter impietatem populi Iudaeorum, quod post deos abiret alienos, cui inquit faeneratori uendidi uos? uenditur enim qui obligatus fuerit faeneratori et uenditur non uno pretio, sed cottidiano, uenditur non cum definitione, sed cum accessione diuturna. noua usurarum auctio per menses singulos, noua sub cotidiana [*]( F ) licitatione uenditio. qui plus optulerit trahit semper, uenalis addicitur, numquam quasi uenditus aestimatur. magna igitur uis caelestis sententiae. non satis iudicauit dominus dicere: cui uendidi uos? addidit faeneratori. offensus nihil potuit grauius inuenire, quo uindicaret in perfidos. derelictus expostulat, cur ita fugerint salutis auctorem, quasi faeneratori eos alicui dominus uendidisset digna poena dominum relinquentis. habent serui quod amplius quam carceris poenas et uincula reformident, habent liberi quod paueant pro libertatis incuria.

simul illud aduerte quod faeneratio praeuaricationis [*]( 601 A ) [*]( 1 cf. Iob 20, 15 11 Esai. 50, 1 ) [*]( 2 non ante accepistis om. BD 5 qui om. DP\' posset P et (i s. e m2) B 5 sq. qui (ter) BT 6 charybdin V charibdin P et (h 8. u.) B charibdim T carybdim D caribdin P\' caibdim C rationis P 8 redimptorem P redemtorem V redemptores DP\' 11 alienos abirent DP\' uendidi uos feneratori DP\' 12 fuerat BT 13 uenditor P et (corr. m2) V 14 diffinitione BDP\' diurna BT 15 actio T m2 co-. tidiana (na ex no) B 16 trahitur DP\' trahit et T 19 uindidi P sed addidit VDP4 20 iudicaret B TD uindicauit P1 derelictos DP\' 21 fugerent VBT 22 alicui dominus eos DP4 dum* D dfli B relinquentis VC relinquentes cet. 23 carcheris P )

536
materia iudicata sit, quod is facile recedat a domino qui faeneratori se potuerit obligare; faenus enim radix mendacii, causa perfidiae est. \'ego uos\' inquit \'non uendidi, sed peccatis. catis uestris uenditi estis\'. ergo qui se faeneratori obligat ipse se uendit et quod peius est, uendit se non aere, sed culpa.

Quis iste peccati est faenerator nisi diabolus, a quo Eua [*]( B ) mutuata peccatum obnoxiae successionis usuris omne genus defaenerauit humanum? denique quasi malus faenerator [*]( C ) chirographum tenuit, quod postea dominus suo cruore deleuit. etenim quod mortis erat scriptum apicibus debuit morte dissolui. faenerator ergo diabolus. denique ostendebat saluatori diuitias suas dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. at uero dominus aeris solutor alieni nihil ipsi debebat, qui poterat dicere: ecce uenit huius mundi princeps et in me suum non inuenit nihil. nihil debebat, sed soluebat pro omnibus, sicut ipse testatur dicens: quae non rapui tunc exoluebam.

quid [*]( D ) distat malitia huius principis mundi? faenerator pecuniae caput obligat, manum tenet, sortem ducit, centesimam exigit. o nomen triste de dulci! dominus ouem centesimam liberauit - illa centesima salutis, haec mortis est — et terra bona centuplum fructum reddit. uae his qui dicunt quod amarum [*]( 3 Esai. 60, 1 7 Augustinus contra Iul. Pelag. I 3, 10 (quis ... humanum), cf. 9, 32 13 Matth. 4, 9 15 Iuh. 14, 30 18 Psalm. LXVIII 5 21 Matth. 18, 12 Luc. 15, 4 23 Esai. 5, 20 Bas. 280 A (113 B) 1 his B 3 uos om. BT uindidi P 4 fenatori P 5 se a. u. vi2 V uindit P se non aere in lit. m4 P 7 ante nisi add. est (eras.) P 8 mutata BT 9 humantl. P malis B chirografum PV cyrographum cet. 11 apicibusj a principibus BT 12 solui B 13 procadens (a ex i) P 14 saluator PDP\' et (saluator aeris) C 16 ipse VBDP1 post ipse debebat add. V et quasi debitor uenit ut a faenore peccati exueret debitores. nihil debebat 16 mundi huias BT suum non inuenit nihil P suum inuenit et nihil V suum inuenit nihil T nihil suum inuenit B suum nihil inuenit cet. 19 mundi principis B 20 sortem VT sorte cet. centesimam exigit V, om. eèt. 21 centensimam et centensima D 23 reddidit DP\' )

537
est dulce et quod dulce amarum! quid amarius usura, quid dulcius gratia? nonne hoc ipso sermone, quo centesimam appellant, reuocare deberent in memoriam redemptorem, [*]( E ) qui uenit centesimam ouem saluare, non perdere?

quis grauior exactor est? et hoc triste nomen. denique dominus ait: populus meus, exactores uestri cirumscribunt uos, et in euangelio habes: dum uadis cum aduersario tuo ad magistratum, da operam liberari ab illo, ne forte perducat te ad iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem. quis iste sit exactor agnosce, qui etiam nouissimum quadrantem exigit et idem se creditorem uocat atque in hoc etiam nomine fraudem facit [*]( F ) ut qui ueneni poculum melle inlinit. ut sub grato odore mors lateat atque inlita calicis ora uim fraudis abscondant. creditor praetexitur quasi fidelis et quasi incredulus, ad quem fidelis obpignorat.

Quotiens uidi a faeneratoribus teneri defunctos pro pignore [*]( 602 A ) et negari tumulum, dum faenus exposcitur? quibus ego adquieui libenter, ut suum constringerent debitorem, ut electo eo fideiussor euaderet; haec sunt enim faenoris leges. dixi [*]( B ) itaque: tenete reum uestrum et, ne uobis possit elabi, domum ducite, claudite in cubiculo uestro carnificibus duriores, [*]( 5 Esai. 3, 12 7 Luc. 12, 58 ) [*]( 2 dulcias P 3 redimptorem P redemtorem V 4 centisimam oue P qui B quid C 8 opera P 9 te bis om. DP\' 10 minat B exactor sit B 11 qui etiam om. V 12 uaeat 1,0 8. a pr.) V 13 ut 8. u. V 14 inlita V illita C et (i alt. ex a) DP\' inlata P illata BT calici B abscondat DP\'T abscondit (a s. i) B 15 incredulos (v 8. o) V ad quem] atque VC 16 fidelis om. B, infidelis C oppignerat B obpignerat T 17 uidi a VP\'O et (i alt. ex ua) D uidaa P nidua a BT foeneratoribus P defunctos (os ex us) D pignere B 18 negarit (t eras.) B nega T ergo B adquietus PBT 19 conatringerint P cOlIstringeret DP\' deuitorem P 20 euaderit P hae Y heg D enim om. DP\' foeneratoris (fen. P\') DP\' leges (es ex is) P dixit D (t exp.) P\' 22 cubiculo (o ex um) P cubili DP\' duriori DP\' )

538
quoniam quem uos tenetis carcer non suscipit, exactor absoluit.) peccatorum reos post mortem carcer emittit, uos clauditis: legum seueritate defunctus absoluitur, uobis tenetur; certe hic sortem suam iam memoratur implesse. non inuideo tamen pignus uestrum reseruare. nihil interest inter funus et faenus, nihil inter mortem distat et sortem: personat, personat funebrem ululatum faenebris usura. nunc uere capite minutus est quem conuenitis; uehementioribus tamen nexibus alligate, ne uincula uestra non sentiat. durus et rigidus est debitor et qui iam non nouerit erubescere. unum sane est, quod non timere possitis, quia poscere non nouit alimenta' a). iussi igitur

leuari corpus et ad faeneratoris domum exsequiarum ordinem duci; sed etiam inde clausorum mugitu talia personabant. ibi quoque funus esse crederes, ibi mortuos plangi putares, nec fallebat sententia nisi quod plures constabat illic esse morituros. uictus religionis consuetudine faenerator — nam alibi suscipi pignora etiam ista dicuntur — rogat ut ad tumuli locum reliquiae deferantur. tunc tantum uidi humanos faeneratores, grauari me: tamen ego eorum humanitatem memorabam prospicere, ne postea se quererentur esse fraudatos, donec feretro colla subiecti ipsi defunctum ad sepulchra deducerent, grauiore maerore deflentes pecuniae suae funus. [*]( 1 et exactor BT exartor D 3 seueritate C BeueritatS DP\' seueritatis (8 alt. del.) P seueritati cet. 5 reseruate a; sed uos facile auditur, quamquam uos ante uestrum excidisse potuit faenus et funus B 6 nihil distat (distat eras., om. deinde distat) B alt. personat om. VC 7 faenebris P (e alt. ex i, b s. u.) V funebris BT fenoris cet. uero DP\' minutus ex munitus B 8 conuenetis (con s. u. m3, i s. e alt.) V alligati PDP\' 10 erubiscere P 11 possetis PDP\'C 14 crederis P mortuos B (s s. II.) D (os ex us) potares P 15 neci P et (i eras.) D plures (1 ex o) P 16 uictus ex uictis D regionis V consuidudine P faenerator (or ex ur, in mg. ml tor) D iam ex nam B 17 suscepi PDP\' suscepit C tumulum (om. locum) BT 18 homanos P 19 grauarit (t del.) P grauari (a ex i) B humanitate VBT memorabar (ar ex or) B memerabor T 20 proficere DP\' quererentur (re alt. 8. u.) B fraudatos esse DP\' 21 sepulcrha P sepulchrum BT 22 grauiore PC graaiori cet. )

539

Aliud non minoris acerbitatis accipite. obseruant isti [*](F) aleatorum conuenticula et perdentis aerumnam commoditatem suam iudicant. spondent pro singulis: uarios primo sors ludit euentus, ad diuersos saepe transfertur uictoria stipendiaque eius uicissim atque aerumna mutantur. omnes uincuntur et uincunt, faenerator solus adquirit: penes alios inane nomen quod uicerint, penes solum faeneratorem fructus est, non annuus, sed momentarius: illi soli lucrum faciunt in omnium detrimento, illis solis est usura uictoriae. uideas reliquos subito egentes, repente diuites, deinde nudos, singulis iactibus statum mutantes. uersatur enim eorum uita ut tessera, [*]( 603 A) uoluitur census in tabula, fit ludus de periculo et de ludo periculum; quot propositiones tot proscriptiones. clamor plaudentium, fletus despoliatorum, gemitus deplorantium. sedet inter hos creditor ut tyrannus, damnans unumquemque sorte capitali, agitat hastas, feralem instituit de singulorum exuuiis auctionem. alios proscriptioni addicit, alios seruituti: non tanti occisi sub tyrannis sunt. uitae igitur hanc aleam rectius dixerim quam pecuniae; sub momento fertur quod [*]( B ) ualeat in aeternum. ebrietas iudicat et nullus appellat. habet et alea suas leges, quas fori iura non soluant. notatur, si credi potest, infamia qui putauerit renitendum et infamium sententia grauius quam censura iudicialis inurit opprobrium, quoniam qui apud iudicem damnantur apud illos gloriosi sunt, qui apud illos damnantur et apud iudicem criminosi sunt. [*]( 1 isti (i alt. ex a) pOlit conuenticala transponit B 2 perdendis V perdentes DP\' 3 pro] per B 6 paenes PV inanes (s del.) P 7 paenes P (s 8. u.) V non] sed BT 8 momentaneus T 9 illi P usure DP\' 11 cessera (t s. c) V 13 quod P et (t 8. d m2) 1\' propositionis t. proscriptionis P 14 fit plaudentium (in ras. m3, eadem in mg. m2) T dispoliatorum PD 15 creditor (or ex ur) D singulos creditor Put] et BT tirrannus P tirannus B 16 constituit BT 17 auctionem (u del. m2) T alios bis ex alius D proscriptionem P 18 tyrrannis P igitur om. V 20 apellat P 21 fori C foris P4 (s exp.) eet. 22 potauerit P retinendum BT 23 grauiQ DP\' oppropriam PT obprobrium BDP\' 25 et om. DP\' )

540
nobile Moyses constituit seniorum iudicium: hi tamen de [*]( C ) leuioribus iudicabant, uerbum graue, hoc est de potioribus negotiis Moysi iudicio reseruare consueuerant. hic dicitur: ('aleonum concilium iudicauit\', et plus eorum timetur potentia quam leonum. inter has feras uiuis, faenerator, atque uersaris, his bestiis cibum eripis, his taetrior aestimaris, his! crudelior plus timeris.

Ferunt Chunorum populos omnibus bellum inferre nationi-I bus, faeneratoribus tamen esse subiectos et cum sine legibus uiuant, aleae solius legibus oboedire, in procinctu ludere,[*]( D ) tesseras simul et arma portare et plures suis quam hostilibus, iactibus interire, in uictoria sua captiuos fieri et spolia suorum perpeti, quae pati ab hoste non nouerint, ideo numquam belli studia deponere, quod uictus aleae ludo, cum totius!i praedae munus amiserit, ludendi subsidia requirat bellandi periculo, frequenter autem tanto ardore rapi, ut, cum ea quae sola magni aestimant uictus arma tradiderit, ad unum aleae iactum uitam suam potestati uel uictoris uel faeneratoris [*]( E ) addicat. denique constitit quod quidam eorum et imperatori Romano cognitus in fide pretium seruitutis, quam sibi tali sorte superatus intulerat, suppliciis imperatae mortis exsoluerit. premit ergo faenerator etiam colla Chunorum et eos urget in ferrum, premit barbaros suae terrore saeuitiae.

Quid enim taetrius eo qui hodie faenerat et eras expetit? [*](604 A ) et odibilis inquit homo huiusmodi. oblatio quidem [*]( 1 Exod. 18, 25 sq. 25 Sir. 20, 15 (16)\' ) [*]( 2 iudicabunt V iudicandum T 3 iudicium DP\' consuerant B 4 concilio iudicabit liT 5 leonum (u ex e m2) P uiuis] unus BT atque post uersaris transponit B 6 bistiis P his alt. (h s. fl. m2) V taetrior V deterior B tetrior eet. 8 hunorum B populos (os ex us) B omnium (ibus s. ium) V nationibus BTC rationibus cef. 10 aleae! (e pr. 8. u m2) V 11 et alt. (in ras. tn3, ita tng. ras.) T **• (int eras.) B hostilibus (li s. u. mii) P hostibus VB hortium C 12 factibus P ictibus D (ex factibus) P\'C 13 perpeti s. U. m4 P 14 aleae (e 8. u. m2) V 16 rapi C rapti PDP\' raptati eet., fort. raptari 17 magna DP\' 22 chunorum (c eras.) B 24 enint] etiam B te-, trins PV tetriuB eet. expedit (d ex t) B 25 blanda quidem BI )

541
blanda, sed inmanis exactio. uerum ipsa oblationis humanitas [*]( B ) facit exactionis saeuitiam. protulit pecuniam, hypothecas exigit atque in suis apothecis recondit. una pecunia a faeneratoribus datur et quam multa a debitoribus exiguntur! quanta sibi fecerunt uocabula! nummus datur, faenus appellatur: sors dicitur, caput uocatur: aes alienum scribitur, multorum hoc capitum inmane prodigium numerosam exactionem efficit: syngrapham nuncupat, chirographum nominat, hypothecas .