De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Lecto prophetico libro, qui inscribitur Tobis, quamuis plene [*]( 591 AB ) nobis uirtutes sancti prophetae scriptura insinuauerit, tamen conpendiario mihi sermone de eius meritis recensendis et operibus aput uos utendum arbitror, ut ea quae scriptura historico more digessit latius nos strictius conprehendamus uirtutum eius genera uelut -quodam breuiario colligentes.
fuit uir iustus misericors hospitalis: et hoc uirtutum choro [*]( C ) praeditus subiit aerumnam captiuitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis iniuriam quam priuatam dolens nec sibi uirtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio inlatam arbitratus.
edictum meruit, ne quis ex filiis [*]( D ) captiuitatis mortuum sepulturae daret; at ille interdicto non reuocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis mortis metu uideretur; erat enim misericordiae pretium poena mortis. talis flagitii deprehensus reus uix tandem per amicum potuit direpto patrimonio egenus exul restitui suis. [*]( 7 Tob. 1, 2 et 16 sq. 11 Tob. 3, 3-6 12 Tob. 1, 17 sqq. ) [*]( IN xpi NOMINE INCPT TRACTATUS EIUSDEM SCI AMBROSI DE TOBIA P INCIPIT LIBER SCI AMBROSII EPI DE TOBIA V INCIPIT (EIUSDEM add. B, TRACTATUS EIUSDEM FC) DE TOBIA (THOBIA C) BDP\'O INCIPIT TRACTATUS SCTI AMBROSII EPI DE TOBI T 1 tobie C quem plene (v m2 s. e tert.) V 2 uirtutis P uirtute (e itł ras. m2) V sco (erasin mg. m2 sci) prophetiae V 3 meritis eius V 6 qupdam P 7 et ob uirtutes quibus praeditus fuerat eubiit DP\' choro] quorum P , praedictus (c eras.) P 8 ..subiit (s in ras. m2) V 11 sibi om. DP1 12 meruit] erat V quisj qufi DP\' 13 darit. ad P daretyr. at V interdicta (o s. a m2) V 15 pietis P enim om. DP\' 16 depręhensus (he ex hi) P 17 et exul DP\'C )
iterum in his uersabatur officiis, si quid alimenti foret, [*]( 59*2 A ) peregrinum cum quo cibum sumeret quaerens. itaque cum fessus a sepulturae reuertisset munere, adpositis sibi edendi subsidiis misso filio quaerebat consortem conuiuii. dum conuiua adcersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis conuiuium deserebat nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, cum in publico corpus iaceret exanimum.
hoc illi cotidianum opus, et magnum quidem; nam si uiuentes operire nudos [*]( B ) lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos! si uiantes ad longinquiora deducere solemus. quanto magis in illam aeternam domum profectos, unde iam non reuertantur? ego inquit Iob super omnem infirmum fleui. quis infirmior defuncto, de quo dicit scriptura alibi: supra mortuum plora? Ecclesiastes autem ait: cor sapientium in domo luctus, cor autem stultorum in domo epularum. nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi [*]( C ) iam non possit reddere, uindicare a uolatilibus, uindicare a bestiis consortem naturae. ferae hanc humanitatem defunctis corporibus detulisse produntur: homines denegabunt?
Tam sancto fessus officio propheta dum requiescit iu [*](D ) cubiculo suo, cadenti de passerum nido albugine caecitatem incidit. nec conquestus ingemuit nec dixit: \'haec merces laborum [*]( 593 A ) meorum?\' fraudari se magis doluit obsequiorum quam [*]( 1 Tob. 2, 1-8 8 Matth. 25, 36 12 Iob 30, 25 13 Sir. 22, 11 (10) 14 Eccl. 7, 4 (5) 20 Tob. 2, 9 et 10 ) [*]( 1 hiss (s pr. in ras. ex i, ut uidetur, sed del.) P 2 quaerebat DP\' et quaerens C 3 a aepulturae fessus DP\' aepultara VBT reuerteretur DP\' reuersus esset C munere] meridie B T sibi om. B 4 conuiuis (conuiuii m2) V 5 conuiuiutn om. DP\' 7 puplico P exanime DF\'TC 8 post opus add. et magnum opus P 9 quanto... solemus infra in mg. m2 V operibM? (re s. bu? m2) F defunctorum D defunctorum corpora P\' 10 longiora DP\' 11 perfectos B reuertentur DP\' 12 ego] ecce B 13 defuncto (n s. u.) V scriptura dicit BT super VC 18 feno V 20 sanctos (8 alt. del.) P cubile (i s. e m2) I* 21 cadente de stercore C 22 conquestus P conquaestus (a exp.) V )
quod igitur conmendauit pecuniam et non faenerauit, iusti seruauit officium; malum est enim faenus, quo quaeruntur usurae. sed non illud faenus malum, de quo scriptum est: faenera proximo tuo in tempore necessitatis illius. nam et Dauid ait: iustus miseretur et commodat. aliud illud faenus est iure exsecrabile, dare in usuram [*](C ) pecuniam, quod lex prohibet. sed Tobis hoc refugiebat, qui monebat filium, ne praeceptum domini praeteriret, ut ex substantia sua elemosynam faceret, non pecuniam faeneraret, non auerteret faciem suam ab ullo paupere. haec qui monet condemnat usuras faenoris, ex quo multi quaestum fecerunt et multis conmodare pecuniam negotiatio fuit. et quidem eam prohibuere sancti.
quo grauius malum faenus est, eo [*]( 2 Tob. 2, 11-14 7 Uerg. Aen. XII 395 13 Sir. 29, 2 14 Psalm. CXI 5 16 Deut. 23, 19 Basilii hom. alt. in psalmum XlIII (I 265 B M., I 107 C G) 18 Tob. 4, 7-10 ) [*]( 2 cum om. B leuaret (ns s. ret m2) B 3 buxor chaec adum V mercide P 4 acciperat P fi (s. u. m2) plus V 5 aua deerat D aua deerant P\' fidem non deferebat. pccuniam V, om. cet. 6 ante proximo add. quandam pecuniam C quam] quamquam DP\' 8 cupi B -10 faenerauit VB fenerauit cet. 11 quo om. V (ubi s. «. m2) 14 et om. DP\' et miseretur T 15 est om. P4 usura B 16 tobias DPC 18 aua DP\', om. cet., fort. s ua s>ubstantia elemosynam V elemosinam cet. 20 condempnaret PBDP faeno res P fenoris (oris in ras.) B 21 comendare D et (J o 8. en) P\' pecunias VDP4 22 prohibuerunt DP faenus Y foenus PI\' fenus cet., semper fluctuant libri )
Multi dispendii metu non faenerant, dum fraudem uerentur, [*]( E ) et hoc est quod petentibus consueuerunt referre. horum unicuique dicitur: perde pecuniam propter fratrem et amicum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. pone thensaurum tuum in praeceptis altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. sed obsurduerunt aures hominum ad tam salutaria praecepta et [*]( F ) maxime diuites aere illo pecuniae suae aures clausas habent. dum pecuniam numerant, responsa non audiunt. simul ut aliqui necessitate constrictus aut pro suorum redemptione sollicitus, quos captiuos barbarus uendat, rogare coeperit, statim diues uultum auertit, naturam non recognoscit, humilitatem supplicis non miseratur, necessitatem non subleuat, [*]( 594 A ) fragilitatem communem non considerat, stat inflexibilis, resupinus, non precibus inclinatur, non lacrimis mouetur, non heiulatibus frangitur, iurans quod non habeat, immo et ipse faeneratorem requirat, ut necessitatibus subueniat suis. quid addis duritiae et auaritiae tuae sacramentum? non absolueris [*]( 4 Psalm. CXI ó 6 Sir. 29, 1 10 Sir. 29, 10 sq. (13 sq.) 19 Bas. 265 C (107 DE1 ) [*]( 1 refugiat (i 8. u. m2) V 2 aliia V ociosa est DP* 3 non reddet PC reddet DPC 4 fraudaueris B pecuniA P adquires B 9 consuerunt V 11 illa P m lapidg B 12 thensaurum P thesaurum cet. 14 obsorduerunt P et (v m2 s. q alt.) B 15 illo (s. u., eras.) suae pecuniae D suae pecuniae (om. illo) P\' 16 nomerant (v s. o) P 17 aliqui ml PV aliquis m2 PV cet. redimptione P redemptione (p s. u. m2) V 18 sollicitos P barbaris D uendidit DP\' 20 supplicis (is ex es) P subplicis V misereatur P misereatur T (punctum sub e eras.) miseretur P () 23 heiulatibus (h exp.) V eiulatibus DPC )
at ubi usurarum mentio facta fuerit aut pignoris, tunc deiecto supercilio faenerator adrisit et quem [*]( B ) ante sibi cognitum denegabat eundem tamquam paternam amicitiam recordatus. osculo suscipit, hereditariae pignus caritatis appellat, Here prohibet. quaeremus, inquit, domi si quid nobis pecuniae est, frangam propter te argentum paternum, quod fabrefacti est. plurimum damni erit. quae usurae conpensabunt pretia emblematorum? sed pro amico dispendium non reformidabo. cum reddideris, reficiam. itaque antequam det, recipere festinat et qui in summa subuenire se dicit [*]( C . ) usuras exigit. \'calendis\' inquit \'usuras dabis, faenus interim, si non habueris unde restituas, non requiro\'. ita ut semel det, frequenter exagitat et semper sibi debere efficit. hac arte tractat uirum. itaque prius eum chirographis ligat et adstringit uocis suae nexibus. numeratur pecunia, addicitur libertas, absoluitur miser minore debito, maiore alligatur.
talia sunt uestra, diuites, beneficia: minus datis et plus exigitis. talis humanitas, ut spolietis etiam, cum subuenitis. fecundus uobis [*]( D ) etiam pauper ad quaestum est. usurarius est egenus: cogentibus uobis habet quod reddat, quod inpendat non habet. misericordes plane uiri quem alii absoluitis uobis addicitis. usuras soluit qui uictu indiget. an quicquam grauius? ille medicamentum quaerit, uos offertis uenenum: panem implorat, [*]( 1 Bas. 265 CD, 268 A (107 E, 108 A) 22 Baeil. 268 B (108 B) 23 cf. Matth. 7, 9 sq. Luc. 11, 9-13 ) [*]( 1 ad P et (t s. d m2) V 2 pigneris B adridet C 4 osculo VB T oculo P (qui deinde add. amisit, eras.) cet. suscepit PDP\' 6 te s. u. B 7 quod om. V fabrefacti PD et (e ex i) F\' frabrefactum V fabrefactum TC fabricatum B quam DP\' 8 enblematurum V emblematurum (tu ex m) D 9 reddederis refaciam P itemque DP\' 13 exigat Y exigit C 14 eum om. B chirografis P V cyrografis D cyrographis cet. 15 nomeratur (o s. v) P adducitur (i s. u) B 16 ligatur VDl)l T 17 uestre P 18 homanitas P uobis post pauper transponit B 19 est ad quaestum BDP\', est om. V 20 reddet PD 22 quicquam (c s. u. m2) V 23 ofertis (o in ras.) P ueninum P. )
Hanc praecipue iniustitiam deplorat sanctus Dauid dicens: [*]( E ) uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate. et non defecit inquit de plateis eius usura et dolus. itaque cum proditionem Iudae subiecerit, hoc praemisit, siue quod ultra sacrilegii inuidiam coniuratis dominicae necis [*]( F ) faenoris crimen adcederet siue quod tantum sacrilegium satis abundeque usura faenoris ultum iret. mali faeneratores, qui dederunt pecuniam, ut interficerent salutis auctorem, mali et isti qui dant, ut interficiant innocentem. et iste quoque qui pecuniam acceperit ut proditor ludas laqueo se et ipse suspendit. ipsum quoque ludam hoc maledicto putauit esse [*]( 5<* A ) damnandum, ut scrutaretur faenerator eius substantiam. quia quod proscriptio tyrannorum aut latronum manus operari solet, hoc sola faeneratoris nequitia consueuit inferre. doctiores autem ipsum faeneratori putant diabolum conparatum, qui res animae et pretiosae mentis patrimonium faenore quodam usurariae iniquitatis euertit. sic sumptu capit, sic auro inlicit, sic reatu inuoluit, sic caput pro thensauro reposcit.
quid uobis [*]( B ) iniquius, qui nec sic capitis estis solutione contenti? quid uobis iniquius, qui pecuniam datis et uitam obligatis et [*]( 4 Pliialm. LIIII 10 et 12 Bas. 265 B (107 C) 6 Psalm. CVIH 2 sqq. 12 Matth. 27, 4 14 Psalm. CVIII 11 ) [*]( 1 gladium (m2 ex gaudium) B porregitis (is ex es) P obsegrat P irrigatis (0 s. i m2) V 2 nudum (0 8. u pr. m2) V 3 propheta dauid BT 4 iniquitate P ciuitatem (m eras.) P ciuitate B 5 inquit om. DP\' 6 subiceret VBT 8 accederet VBTC acciderit Dlx 9 ultu PV faeneratorea (er s. u. m2) V 10 auctorem salutis DP\' 11 iste DPC istic V isti PVT 12 suspenderet B 13 quoque om. P\' 15 tyrrannorum P 16 faeneratoris (is ex es) P faenerab toris ... ipsum om. T doctores VP\' 17 ipsi DP\' faeneratori c a putant diabolum (b c a m2) Y potant (v s. 0 m2) P 18 res] uires VBT fgngre (0 s. e m2) B faenerat PDPT 19 usurario (o m ras. ex e tn3) T euertit om. DP\' sumtum V 20 thensauro P thesanro cet. 21 sic om. r 22 iniquius uobis B iniquius (i alt. ex e) P )
bene faenus appellatur, quod datis: ita uile ac faeneum est. sortem dicitis quod debetur. etenim uelut urna [*]( C ) ferali misera sors uoluitur perituri debitoris luenda supplicio. stant pallentes rei ad sortis euentum. non sic trepidant de quorum damnatione sors ducitur, non sic deiecti ac suspensi pauitant de quorum captiuitate expectatur sortis euentus. illic enim unius captiuitas, hic plurimorum addicitur. et fortasse ideo sors, quia in euentu sunt patrimonia, quae sub hac sorte uoluuntur. magnum et memorabile beneficium dei. hoc [*]( D ) specialiter ore prophetico praedicatur, quod in patres contulit, quia ex usuris et iniquitatibus liberauit eos. et proprie ait: ex usuris liberauit eos, quia usurae inferunt seruitutem, quasi diceret: ex seruitutis uinculo ereptos reddidit libertati.
graue uocabulum debitorum. debita peccata dicuntur, debitores quoque criminosi appellantur; sic enim et isti sicut illi de capite decernunt. culpae tamen habent nominum suorum ut factorum diuersitatem: debita quamuis [*](E) diuersae quantitatis unum habent nomen, unum onus, unum periculum. nescit ergo quid poscat infelix qui pecuniam petit mutuam: quid accipiat ignorat.
Non nouit pecunia faeneratoris uno diutius loco stare [*]( F ) [*]( 15 Psalm. LXXI 14 ) [*]( 1 pignore (o ex e) D pignere (g ex u) B 2 creddit (d pr. s. u.) D reddit P\' 3 a uobia om. DP\' debetis DP\'C 4 pignori V (m2 ex pignora) D (o ex e) pigneri B 5 creditis BC 6 faenum BDP\'T orna P 7 sortrs (e eras., i s. ras.) B 10 euentus euentus P 11 hic] illic B 12 hac] his V 13 et] ac V memorauilem P 15 et iniquitatibus ... usuris om. BTC 16 eos om. BT 18 liberati P post uocabulum spatium est 22 fere litt. in V 20 sicut & D decernunt (de s. u.) D 21 numinum V nomen suum DP\' 22 onos (v s. o alt. m2) V 24 mutuM (t alt. del.) P )
statim uenditores [*]( B ) unguenti et diuersarum specierum inruunt uelut canes quidam sagaci praedae uagantis odore perstricti, uenatores, piscatores, aucupes, caupones quoque miscentes mero aquam, qui nobilitatem uetusti generis et patriae ac natalem diem uini circumsonent. circumstantes repente parasiti quem ante solebant spernere salutant, deducunt, ad laetitiam prouocant, ad sumptum incitant dicentes: uenite et fruamur bonis [*]( C ) quae sunt et utamur creatura tamquam iuuentute celeriter. uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. coronemus nos rosis, antequam marcescant. nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra: ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec [*]( 6 Uerg. Ecl. 2, 26 11 Uerg. Aen. I 540 19 Sap. 2, 6-9 ) [*]( 1 nescit om. DP\' 3 pecuniae V quiiscit P requiescit BT 4 la- uitur P scopolo P greinio P et (corr. m2) V 7 iactaptur (n exp. m2) B 9 petis (s ex t m2) B hinc (n 8. u.) B charibdis V •caribdis PDPC carybdis BT 10 sirenes V et (es ex is m2) B sireliis PTC sirenae D syrene P\' specierii V canora B dulcidinis P 11 uadat (om. deductos ... domus spatio relicto) V domos P 12 ainditoris P ungenti PBDP1 13 quidam canes DP\' 14 perstricti, Coste-rius praestricti libri 16 uetusque generi V uestu generis B ac] et P\', om. C 17 circumsonentj cur consonent BT circumstante P circumatant BT parasti V 20 creatur! P tamquam in DP\' 21 ungentis PDPC )
et uere sors omnis illorum facta est, tu autem remanes exors bonorum. non talis sortis tibi scriptura monstrauit, non inter tales sortes Dauid sanctus memorat dormiendum dicens: si dormiatis [*]( D ) inter medias sortes. nam si in medio illarum dormisses sortium, id est ueteris et noui testamenti, non te pecuniae cupiditas in uoraginem deterrimi faenoris demersisset, sed gratia spiritalis fidei tibi dedisset argentum et in speciem auri diuinae sapientiae institutione formasset. etenim si nos unum testimonium diuinae scripturae posuimus et luxuriosum illud conuiuium declinauimus, utique potuit et iste saluari. si oraculis caelestibus inhaesisset.
Reuertamur tamen ad conuiuium, non ut eius degustemus [*]( E ) epulas, sed cauendas aliis demonstremus. oneratur mensa peregrinis et exquisitis cibis, adhibentur nitentes ministri magno empti pretio, sumptu maiore pascendi, bibitur in noctem, dies conuiuio clauditur, ebrietati deficit. surgit ille uini plenus, uacuus opum, dormit in lucem, euigilans somnium putat. etenim ut in somnis sibi uidetur subito diues ex paupere, sic etiam egenus ex diuite. dum defluit interim pecunia. [*]( F ) usura superfluit. tempus minuitur, faenus augetur: thensaurus exinanitur, sors accumulatur. paulatim conuiuae se subtrahunt, sponsores conueniunt: mane faenerator pulsat ad ianuas, [*]( 4 Psalm. LXVII 14 14 Bas. 268 C (108 D) 20 Bas. 268 CD (108 DE) 23 Bas. 272 A (109 D) ) [*]( 1 haec est pars nostra in mg. m2 V nostra post sors tramponunt DP\' 2 exors C exsors P (s pr. s. 16.) cet. 3 tibi om. BT monstrauit) memorat B commemorat T 5 in media V sortium dormisses B dormises P 6 de pecunia V 7 sed VBTC de P, om. DP\' 11 illum P destinauimus V 12 oracum (lis s. m m2) V 15 adhibetur P 16 empto (i s. o) B sumpti D et (u s. i) P maiori DP\' nocte. T 17 dies (es in ras.) B ebrietate (te ex ti m3) T defecit P uino DP\' 18 luce r euegilans P uigilans DP\' somnium PC et (i s. u.) V somnum cet. 19 ut s. u. 1J subito om. DP\' 20 sic om. V 21 augetur om. spatio relicto V, autem add. m2 thenmurus P thesaurus cet. )
redit exhausto patrimonio capitis reus et imminuto faenore, accipit indutias tristiores bellicis quasi post biduum proeliaturus. in bello enim incerta uictoria, hic certa inopia: illic se clipeo tegit, hic nudus occurrit: illic lorica pectus includit, hic [*](B ) carcere totus includitur: illic manus telis onerat, armat sagittis, hic aere uacuas offert uinculis adligandas. ducitur plerumque uterque captiuus: ille habet quem accuset aduersum belli euentum, hic praeter se quem accuset non habet. nihil est intolerabilius ea miseria, quae excusari non potest. acerbat conscientia pondus iniuriae.