De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Erat autem lignum scientiae boni et mali in paradiso. sic enim habes, quia produxit deus lignum speciosum [*]( D ) ad aspectum et bonum ad escam et lignum uitae [*]( 1 Psalm. XXXV 9 2 Gen. 2, 10 5 Psalm. XX\\XV 5 6 Galat. 4, 26 8 Philo Quaest. I 8 Legg. alleg. I 12 et 16 (49, 32; 53, 45; I 68, 27; 74, 12 C.) 10 Philo Quaest. I 8 12 Philo Legg. alleg. I 14 (52. 31; I 72, 17 C.) 13 Rom. 8, 19 15 Philo de mundi opif. 54 (37, 23 M.; I 53, 25 C.), Legg. alleg. I 15 (54. 23; I 75, 6 C.) 16 Philo Quaest. I 6 et 11 Legg. alleg. I 18 (54, 44; I 75, 22 C.) 17 Sap. 7, 21-26 21 Gen. 2, 9 ) [*]( 2 illos V edem P\' aedem P aeden M (n ex m) eadem A eaden V4 eden D (in ras) cet. 3 hec P m2 C hec P\' hoc P ml cet. igitur AD igitur sanctorum cet. ligna A m2 BD flumina C\' (del. m2 et 8. scr. ligna) lamina Aml M (s. ligna) cet. 4 profluo BP4 5 spiritu MP 9 iam AVV etiam M (et 8. u.) cet. 14 exhorta P 17 solomon M salemon V4 (in quo salemon dixit) salomon cet. quia] qui A (e 8. i m2) 19 emanatio ed. Paris. a. 1661 22 ad pr. om. A et (in quo aspectu) D et pr. om. MBP4 ad aescam bonum M )

268
in paradiso et lignum scientiae boni et mali. postea uidebimus utrum et hoc lignum speciosum ad aspectum et bonum ad escam fuerit sicut cetera. eo enim loco hoc oportunius disputabitur, quo hominem ex hoc gustantem inuenimus esse deceptum. interim nihil habemus, quod nunc reprehendere debeamus, etsi rationem scire non possumus. neque enim in hac creatura mundi, si qua nobis difficilia [*]( E ) intellectu uidentur et inconprehensibilia ingenio nostro, temerario quodam debemus condemnare iudicio, ut creaturam serpentium uenenatique alicuius animantis, quippe homines qua ratione singula quaeque sint facta intellegere adhuc et scire non possumus. sic ergo et in scripturis diuinis non facile reprehendamus aliquid quod intellegere non possumus; sunt enim plurima quae non nostro ingenio metienda sunt. sed ex altitudine diuinae dispositionis et uerbi sunt aestimanda[*](. F )

pone enim, sine praeiudicio tamen adsertionis futurae, ideo tibi hoc lignum de scientia boni et mali displicere, quia posteaquam gustauerunt ex eo homines, intellexerunt esse se nudos: attamen ad consummationem diuinae operationis dicam tibi et hoc lignum in paradiso exortum et ideo a deo esse permissum, ut possimus supereminentiam boni scire. quomodo enim, si non esset scientia boni et mali, inter bonum et [*]( 148 A ) malum discretionem aliquam disceremus ? nam neque quod malum erat malum indicaremus esse, nisi esset scientia boni — scientia autem boni esse non posset, nisi esset et bonum — neque rursus quod bonum erat sciremus bonum esse, nisi [*](18 Gen. 3, 7 ) [*](1 et pr. om. M 2 uidebimus V (bi 8. u.) uideamus (a 8. u.) PD uidemus AP1 et s. u. M 3 et om. M enim A (e s. u.) loci M 4 gustantem APVM gustantem ligno B (ligno in mg.) cet. 6 possimus P (v s. i m2) C" 7 creatura est P (est exp.) C (est eras.) 9 condempnare APBPC\' P et (p s. tt. m2) C 11 intellegere (re s. u.) A 13 inde a reprehendamus usque ad (c. 7 s. 35) insuffiatio, fructus omnia interciderunt in AD. desunt in A folia decem 14 meijtienda P 18 se esse BC\'P" 25 bonum] malum M mali P\' scientia mali B 26 rursum SB )

269
esset scientia mali. cape exemplum de ipsa condicione humani corporis. nempe habet et amaritudinem quandam fellis, quae si m commune prospicias, ad salutem hominis utilis inuenitur. [*]( B ) ergo et quod malum putamus plerumque non per omnia malum est, sed in commune utile. nam sicut fel in parte est corporis et tamen ad totius utilitatem corporis prodest, ita utilitati omnium profuturam sciens deus scientiam boni et mali in parte constituit, ut in commune prodesset.