De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

I denique serpentem in paradiso inuenis utique non sine dei uoluntate generatum. in serpentis autem figura diabolus est; fuisse enim diabolum in paradiso etiam Ezechiel propheta [*]( C ) docet, qui dicit super principem Tyri: in uoluptate inquit paradisi factus es; principem Tyri autem in figura accipimus diaboli. numquid et hinc accusabimus deum, quia thensauros eius altitudinis et scientiae absconditos in Christo et occultos conprehendere non possumus, nisi quos ipse reuelare dignatus est? reuelauit tamen, ut sciamus etiam diaboli malitiam ad salutem prodesse hominibus, non quod diabolus prodesse uelit, sed quod malitiam eius etiam repugnantis [*]( D ) conuertit nobis dominus ad salutem. denique huius malitia lob sancti uiri fecit esse uirtutem et patientiam clariorem. huius malitia iustitiam eius exercuit, ut certaret et uinceret et uictoriam corona sequeretur; nemo enim nisi qui legitime certauerit coronatur. Ioseph quoque castimonia numquam ad [*]( 12 Ezech. 28, 13 23 II Tim. 2, 5 24 Gen. 39, 7 sqq. ) [*]( 3 commuuem PVC 7 utilitatem RvĮ utilitati* S 8 constituit.. P ti alt. 8. u. m2, us eras.) constitutus V ut s. u. m2 V post cόmune add. sicut uoluit ipse ds B 11 iezechiel PiG\' et hiezechiel M 12 principe BC et (-ē m2) P\' uoluntate PC et (p s. n) M 13 est MCPx autem tyri M, autem om. SBP 14 ergo numquid N accusaaimua PV duni BP\' dum dfli nnn M 15 thesauros libri et (ex sed) P sed VC, et om. M1* 17 reuelabit ilf etiam om. BP1, in mg. S 18 quod (d 8. u. m2) RIJI quo BV\' 19 repugnantis (i ex e) PRV repugnantes V\' repugnante Px 20 nobis P (bi m2 ira ras.) 21 patientiam] sapientiam RV\' 22 exhercuit B etJ ut SP\' 24 coronabitur C )

270
nostri memoriam peruenisset, nisi mulier domini eius contubernalis ignitis diaboli spiculis incitata temptasset eius [*]( E ) affectum, nisi postremo affectasset eius interitum, quo clarior esset castimonia uiri, qui mortem pro castitate contempserit. uis scire consilium dei? nempe diabolo auctore neces uidentur iustis hominibus praeparari, exerceri quoque parricidia filiorum. attamen dominus Abraham etiam hac arte temptauit, ut immolari sibi filium ab eodem postularet. qua temptatione Abraham fidelis est domino conprobatus, quod a deuotionis obsequio nec dilecti filii miseratione reuocatus est. ita ergo et lignum[*]( F ) scientiae boni et mali in paradiso, quod erat speciosum ad uisum et bonum ad escam specie uidebatur; non enim usu bonum ad escam erat, quoniam esca eius uidetur hominibus obfuisse. ergo est quod singulis noceat, in commune prosit. ut Iudae nocuit diabolus, sed praeter illum omnes apostolos coronauit, qui malitiae eius temptamenta uicerunt.

I Itaque neque dubitandum neque reprehendendum quod in [*]( 149 A ) paradiso diabolus erat, quandoquidem occludere sanctis non potuit iter, ne quis ascenderet; neque enim iustis habitationem incolatus tamquam possessor eripuit. esto enim ut aliquos desides atque uitiosos ab incolatu supernae possessionis auerterit: illud multo augustius multoque pulchrius, quod sanctorum orationibus excludetur, cum conpletum fuerit illud: uidebam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem. [*]( B ) ergo non metuamus eum, qui eo usque infirmus est, ut et ipse casurus in terram sit. accepit quidem temptandi licentiam, sed non accepit copiam subruendi, nisi sua [*]( 6 Gen. 22, 1 sq. 15 Luc. 22, 3 24 Luc. 10, 18 ) [*]( 3 affectasset m2 ex affectos (uel affectus) sed P 5 necesse 22 (se tras.) 7 etiam abraham hac N abraham hac etiam C parte S 10 est om. M, sit reuocatus SBP1 12 uisum (i s. u.) PM usum VO\'V\' usu] uisu JRM uisum SBI* 13 uideretur SB 19 iustis P (v s. i alt., sed eras.) 22 auerterit P (-et corr.) angustius C et (u s. n m2) M, (u m2 ex n) S 23 excluditur N 24 aatan R satanam MS 25 est s. u. m2 M 26 in tcrram casurus sit POI casurus sit in terram B 27 sabuertendi RDIV\' nisi qui sua M )

271
sponte labatur infirmus affectus, qui sibi auxilium non norit accersire. et ideo qua fraude temptauerit primum hominem quidue in homine putauerit esse temptandum, quo ordine, qua arte cognoscere opus est, ut cauere possimus.