De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
in hoc ergo paradiso hominem deus posuit, quem plasmauit. intellege iam quia non eum hominem qui secundum imaginem dei est posuit, sed eum qui secundum corpus; incorporalis enim in loco non est. posuit autem eum m [*]( B ) paradiso sicut solem in caelo expectantem regnum caelorum, quemadmodum creatura expectat reuelationem filiorum dei.
ergo si paradisus est in quo erant exorta uirgulta, uidetur paradisus anima esse, quae multiplicat semen acceptum, in qua uirtus unaquaeque plantatur, in qua erat etiam lignum uitae, hoc est sapientia, sicut dixit Solomon quia sapientia non de terra exorta est, sed de patre; est enim splendor [*]( C ) lucis aeternae et manatio omnipotentis gloriae.