De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Iterum quaestio: sciebat praeuaricaturum deus Adam [*]( E ) mandata sua an nesciebat? si nesciebat, non est ista diuinae potestatis adsertio, si autem sciebat et nihilominus sciens neglegenda mandauit, non est dei aliquid superfluum praecipere. superfluo autem praecepit primoplasto IJU Adae quod [*]( F ) eum nouerat minime seruaturum. nihil autem deus superfluo facit; ergo non est scriptura ex deo. hoc enim obiciunt qui uetus non recipiunt testamentum et has interserunt quaestiones. uerum hi sua sententia et opinione uincendi sunt. cum enim noui testamenti non refutant fidem, exemplo sunt arguendi, ut uetus credant, quoniam cum sibi diuina praecepta et facta conueniunt, unius auctoris testamentum utrumque liquet esse credendum. discant igitur non superfluum, non iniustum etiam praeuaricaturo praescriptum esse mandatum. nam et ipse dominus Iesus elegit Iudam, quem proditorem sciebat. quem si per inpiudentiam electum putant, diuinae [*]( 161 A ) derogant potestati. sed hoc aestimare non possunt, cum scriptura dicat quia sciebat Iesus qui eum proditurus esset. conticescant igitur repugnatores isti ueteris testamenti. [*]( 9 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. 26 Ioh. 6, 64 ) [*]( 1 destitutum A (tu pr. 8. 1t. mS) 3 deformitatis (om. quam) RV\' 6 inpudentiam APCCD prudentiam RТx 8 potius] magis RV 11 autein] enim BV 12 superfluam A 13 superfluo Y (v m2 s. o) superfluum BSBP\'V\' primoplasmato M plasto S (in mg. primo: psalto) 14 deus in ras. S superfluo deus YB superfluum M 15 exj a C\' 16 accipiunt BV\' 19 sibi om. RVI 20 testamentum testamentum A V et (pr. e.rp.) P 21 discat II 22 praeuaricatoriR praeuaricaturi r\' 26 qui 1131 quis cet. 27 erat N istius R P et (us 8. fl.) M )

295

sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud obiecerint, respondendum uidetur, qui exemplum non accipiunt, rationem exigunt, accipiant etiam ipsi qua ratione dei filius uel praeuaricaturo mandauerit uel elegerit proditurum. uenerat [*]( B ) dominus Iesus omnes saluos facere peccatores; etiam circa impios ostendere suam debuit uoluntatem. et ideo nec proditurum debuit praeterire, ut aduerterent omnes quod in electione etiam proditoris sui seruandorum omnium insigne praetendit nec in eo laesus est uel Adam, quia mandatum accepit, uel Iuda, quia electus est. non enim necessitatem deus uel illi praeuaricationis uel huic proditionis inposuit, quia uterque, si quod acceperat custodisset, a peccato potuit abstinere. [*]( C ) denique nec ludaeos omnes credituros sciebat et tamen ait: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. ergo non in mandante culpa est, sed in praeuaricante peccatum est, et quod in deo fuit ostendit omnibus quod omnes uoluit liberare. nec tamen dico quia praeuaricationem nesciebat futuram, immo quia sciebat adsero, sed non ideo pereuntis proditoris inuidiam in se debuit deriuare, ut adscriberetur deo quod uterque sit lapsus. nunc autem uterque [*]( D ) redarguitur atque reconuincitur, quia et ille mandatum ne laberetur accepit et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, ut uel beneficio reuocaretur a proditionis affectu, simul ut dum alii reuincuntur, prodesset omnibus. non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset; non consistente autem peccato non solum malitia, sed etiam uirtus fortasse non [*]( 4 Luc. 19, 10 14 Matth. 15, 24 ) [*]( 4 et 6 proditorem B 4 <si) nenerat Henricus Schenkl 10 iudas NC(\'I 12 potuit se SBC\' potuit (-is corr.) set (t 8. u.) C potuisset (eras., in mg. ml potuisset) se Pi 14 is.ahel APP* isrt cet. 15 est om. RMSBV\' 16 est om. P omnes m2 s. ras. V 18 futorum A (a s. u tert.) r 19 deriuare AMSB diriuare P\' (i pr. ex e) cet. 21 atque in mg. ml S, om. P4, atque reconuincitur om. B conuincitur BVMSP\'V\' 2.3 beneficio dei N (dei 8. u. M) ad A (d exp.), fort. ab 24 dum] cum B (ut s. u.) 26 fortasse om. B )

296
esset, quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, uel subsistere uel eminere non posset. quid est enim peccatum nisi [*]( E ) praeuaricatio legis diuinae et caelestium inoboedientia praeceptorum? non enim auribus corporis de mandatis caelestibus iudicamus, sed cum esset dei uerbum, opiniones quaedam nobis boni et mali pullulauerunt, dum id quod malum est naturaliter intellegimus esse uitandum et id quod bonum est naturaliter nobis intellegimus esse praeceptum. in eo igitur uocem domini uidemur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. si quis non oboedierit illis quae semel a deo praecepta[*]( F ) credimus, poenae obnoxius aestimatur. dei autem praeceptum non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, sed cordibus nostris tenemus inpressum spiritu dei uiui. ergo opinio nostra sibi legem facit. si enim gentes quae legem non habent naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. opinio igitur humana sibi tamquam dei lex est.

\' Iterum hinc aliam faciunt quaestionem, ut ad uicem mandati eius, quod diximus in hominis opinione consistere, hanc ipsam opinionem inpressam a deo nobis tamquam [*]( 162 A ) praescriptum diuinae legis accusent. norat, inquit, hominem peccaturum qui creauit eum et has opiniones ei boni et mali inpressit an non nouerat? ut si dixeris quia non nouerat, alienum a maiestate dei sentias; si autem dixeris quia sciens deus peccaturum hominem communes tamen opiniones ei boni et mali inpressit, ut propter admixtionem malorum uitae perpetuitatem seruare non posset, sicut in illo non [*]( 12 II Cor. 3, 3 14 Rom. 2, 14 sq. 19 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. ) [*]( 3 inoboedientiae A mandatorum B 6 pullularunt MB 10 et ideo si NGC, fort. recte 12 lapideis om. B fort. <uel> atramento 14 ipsa sibi S 15 ea om. RVI 16 huiusmodi BVI 17 quae P 19 ad inuicem P (in s. u.) M (in exp.) 20 hominibus RM 22 norat A 1111 PRVI nouerat Am2 cet. peccatorum P (v s. 0) 23 ei scripsi et libri 25 deus aciens P4 26 deus p̣ạṭṛẹ(p̣ạṭṛẹ eras.) A 27 ut om. R P 28 post praesagum add. fuit RY\' et 8. u. M )

297
praesagum futuri ita in hoc non bonum deum significare uidearis. [*]( B ) atque hinc argumentantur quia non est creatura hominis a deo facta. nam sicut supra ostendimus eos dicere quia non est -mandatum dei, sic et hic dicunt: non ergo creatura hominis a deo, quia deus malum non fecit, homo autem opinionem accepit mali, dum a malis praecipitur abstinere. hoc autem genere alium bonum deum, alium operatorem hominis conantur adserere. quibus respondendum est ilico secundum [*]( C ) opinionem suam. si enim hominem nolunt a deo factum, quia peccator est homo. et hoc refugiunt, ne bonus deus peccatorem fecisse uideatur, quia non putant bonum qui fecerit peccatorem, dicant utrum operatorem hominis a deo factum putent. si enim a deo factus ille, ut dicunt, operator est hominis, quomodo bonus deus operatorem mali fecit? utique non bonus. nam si qui peccatorem fecit non bonus, cauendum ne grauius sit operatorem peccatoris fecisse; debuit enim [*]( D ) bonus deus prohibere natiuitatem eius qui peccati substantiam haberet inducere. quodsi dicunt non esse genitum operatorem, requirendum utrum bonus deus potuerit inhibere quoquo modo incipientem malitiam an non potuerit. si enim non potuit, infirmus; si potuit et non fecit, non bonus. ergo si sibi ista non congruunt nec suae sibi haereticorum conueniunt opiniones, requiramus ne forte rationis fuerit qua causa deus [*]( E ) siue geniti siue non geniti illius operatoris siuerit malitiam introire in hunc mundum, cum posset inhibere.

itaque seruantes unum et eundem deum bonum atque operatorem id si possumus adstruamus quod gratiae utrique conueniat nec [*]( 1 hunc (ona. in) RV\' dum SBP\' 15 si N (qui om. M), om. II . fecit CP\' facit R (a ex e) cet. 16 peccatorem operatoris R peccatores APV peccatorem M, oni. C (in quo operatorê, 8 ex is) 18 habebat N operatorem <mali> Costerius 19 potuit ΠΜ 20 potuerit oinnino B 21 si (pr.) enim RSBV\' si uero (uero m2 ex enim) P\' 24 sinent Costerius sic uelit SBCC et (i alt. ex u) P\' si uelit cet. introire malitiam N 25 posset scripsi possit libri 2ti bonum deum R dum B et (om. bonum) P4 27 si (s. u.) possumus (ex pusuimus) A nec non MP1 )

298
accusationis eorum declinemus inuidiam qui ita dicunt: quomodo deus bonus, qui non solum passus est introire in hunc mundum malitiam, sed etiam in tantam confusionem uenire permisit? uerum haec accusatio tunc locum haberet. [*]( F ) si ita animae uim et intimae secreta mentis inficeret, ut . nullo pacto posset aboleri et inmedicabilium uulnerum menti atque animae nostrae uirus insideret; esset enim aptior huius querellae locus, quod cum omnia possit deus, hominem tamen perire sit passus. uerum cum deus nostri misericors respuendi erroris remedia reseruauerit abolendique omnia contagii non aboleuerit facultatem, quomodo inrationabile uel iniustum est, si permisit nostrum materiale temptari quadam trepidatione fragilitatis humanae, ut faeneratior postea gratia per paenitentiam delictorum in hominis rediret affectum et fragilitatis suae conscius, quod tam facile a diuinorum mandatorum serie deuiando trepidauerit, tamquam clauum animae [*]( 163 A ) fluctuantis mandata caelestia timeret amittere, diuinaeque misericordiae plus tribuens quod recepit amissum et sibi aliquid usurpans gratiae quod reuertit?

nunc quae sit illa ratio [*]( B ) consideremus, quid sit istud quod cum mandatum daret homini de illa admirabili beataque uita praescribens, ne contra faciens morte moreretur, de manducando et non manducando putauerit esse mandandum. sunt enim qui putant nequaquam [*]( 1 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. 6 Onid. Met. I 190 ) [*]( 1 quia APVD 2 bonus deus RBC\'V\' 3 confeseionem RP 5 intima 11-1 (-ae m2) SP" ut om. APV, 8. u. ml M 6 nullo] in illo R (in i in ras.) V\' pacto 8. u. C", om. B possit MSBP1 et (corr.) C\' 7 insiderit R insederit SB enim] ergo M abtior AR 8 quaerellae PM querejlae VI quaerelae R querelae cet. posset II 10 reseruauerit P (ue 8. u.) abolendiquae (n 8. It.) A abolendi.que P omnes (i s. e) P 11 post inrationabile add. temtari, sed exp. A 13 fragilitas (tis 8. s) A gratie A 16 deuitando A 17 diuinae (om. que) RCD 18 plus tribuens om. RV tribuens A (b ex u) tribuit SBP1 recipit RP\'DV\' 8. & add. 11 m3 P 19 reuertit ARVCC\'P"V\' et M tlil reuertitur M m2 SBP\' 21 mirabili RV\' ammirabili P DP" 22 morteiii M iTipmoreretur A mereretur R 23 mandatum A (nd m2 8. t) manducandum Y (uc eras.) l\' )

299
mandatum istud conuenire caeli et terrae atque omnium creatori nequaquam dignum incolis paradisi, eo quod illa uita similis angelorum sit. et ideo non terrenum et corruptibilem hunc [*]( C ) cibum esui fuisse possumus aestimare, quia qui non bibunt neque manducant erunt sicut angeli in caelo. cum igitur in cibo neque praemium sit, quia esca nos non commendat deo, neque magnum periculum sit, quia non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit de ore, uideatur sine dubio tanto auctore ..... praeceptum, nisi hunc cibum ad illum propheticum referas, quia pro magno praemio dominus de [*]( D ) sanctis pollicetur suis: ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem esurietis. hic est enim cibus, in quo uita definitur aeterna, quo quisque fuerit defraudatus morte morietur, quandoquidem panis uiuus atque caelestis ipse dominus est, qui uitam dat huic mundo. unde et ipse ait: nisi manducaueritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam aeternam. erat ergo panis aliqui, de quo praescripserat edendum paradisi incolis. quis ille? accipe quem dicat. panem inquit [*]( E ) angelorum manducauit homo; est enim bonus panis, si facias uoluntatem dei. uis scire quam bonus panis? ipse [*]( 5 Matth. 22, 30 7 Matth. 15, 11 11 Esai. 65, 13 14 Ioh. 6, 50 sq. 16 Ioh. 6, 53 sq. 19 Psalm. LXXVII 25 ) [*]( 2 lignum SBP\' 3 sit SBP\', om. cet., fort. \\sit) similis 7 nonl neque RSBFV in s. u. m. ant. A 8 coinquinat A (m. ant. ex communicat) MC\'D coinmunioat cet. qfl ex co P uidetur N 9 a tanto SBP\'CC\' lacunam significaui; non esse post auctore add. SBP\', melius post praeceptum m2 8. u. indignum M idemque ante tanto liber s. Theoderici apud Bemos; fort. plane indignum uel perindignum, quod coniecit Henricus Schenkl, supplendum 10 referes JK refrens V. qui" P (5 m3 s. ι̣ạ) P\' (m2 quem) quem P" de (exp.) P 12 est s. «. Å. om. BV\' 13 ita A V et (corr.) C «ta (i eras. et ui s. ras. m2) P 14 quandoque BSBY\' ninus A (i s. u.) 15 ipse est dominus B est ipse dominus C\' 17 eternam aerna (alt. del. m2) A 18 aliqui scripsi aliquid ARD aliquis M (a ex d m2) cet. perscripserat R praescripserit B edenfum (d s. q) A 20 angelorum om. II manducabit (v ex b m. ant.) A es* P es R 21 ipse... ait om. RV\' )
300
filius manducat hunc panem, de quo ait: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelis est.