De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Accipe aliud: si adsumptio de ligno scientiae boni et mali ita operatoria erat, ut et bonum et malum agnosceretur, quod[*]( E ) uidetur scriptura ostendere, dum dicit quia ubi manducauerunt ambo, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt quod nudi essent, hoc est aperti sunt oculi cordis et cognouerunt turpe esse nudos se degere, sine dubio ubi gustauit mulier de ligno scientiae boni et mali, peccauit et se peccasse cognouit. quae igitur se peccasse cognouerat uel uirum ad peccati communionem inuitare non debuit. inliciendo autem uirum et dando ei quod ipsa gustauerat non [*]( F ) uitauit, sed iterauit peccatum. nam utique si uere rationem spectes, eum quem diligebat non trahere ad consortium poenae, sed magis ab eo quod cognouerat ipsa esse peccatum uel inscientem reuocare debuerat, quamuis uideatur haec mulier sciens quod post culpam in paradiso esse non posset [*]( 11 Gen. 3, 6 sq. ) [*]( 1 manducabitis R manducabimus ... deus non om. Y\' comedemus de ligno autem seientio boni et mali quod P" 2 paradysi RP"C\' et (i ex 0) P1 dns B et (n eras.) S 3 sciat R (corr. m2) V 4 manducabitis RV\' 5 medio om. PV paradysi R et (i ex o) P 6 forte R P morirentur P (corr. ml) V q 8. u. m2 P, om. cet. qui add. Costerius. quia tacite Maurini 7 sciuit alt. ex sicut P 8 dampnantur R V 10 et pr. om. MCC cognosceretur M 11 diuidevetur P uide»»tur V 14 cordis] eorum Y 15 boni et mali om. P 17 dubitauit R dubitat ÎS. m2 debuerat) C 18 ipse R (corr. m2) V\' 19 nam] non PYC\' si uerae R (e alt. 8. u.) si aera M (a a. u.) siue P\' 20 tradere RV ad coneortiQ R (tt ex o) a consortio V 23 culpa R (å ex a m2) )

291
metuisse ne sola de paradiso eiceretur. denique absconderunt se ambo post culpam.

excludendam igitur se esse cognoscens consortio uiri quem diligebat noluit defraudari. iterum accipe: non cognitio mali malum est, sed cum actus inplet malitiam. [*]( 159 A ) non enim statim qui nouit malum quod malum est facit, sed qui quod malum esse nouit operatur. incentiuum autem ad operandum quod malum est aut iracundia aut cupiditas esse consueuit. nec statim necesse, ut habens scientiam mali faciat quod inprobum nouit, nisi aut iracundia aut cupiditate uincatur. unde quod diximus incentiuum peccandi uel ira uel cupiditas est uel plerumque formido, licet ex formidine oriatur cupiditas, dum unusquisque [*]( B ) uult uitare quod metuit. et ideo recte iracundiam et cupiditatem duo reliquorum posuimus incentiua uitiorum. consideremus igitur utrum Eua his ad uitium stimulis incitata sit. sed neque irascebatur marito neque cupiditate uicta est; in secundo dumtaxat errat, ut edendum uiro daret quod iam ipsa gustauerat. primo fuerat cupiditas auctor erroris, ut ipsa ederet, sequentisque fuit causa peccati. quod enim iam gustauerat desiderare non poterat et gustando mali fuerat [*]( C ) scientiam consecuta. malum igitur quod aduerterat in uirum deriuare non debuit neque coniugem proprium praeuaricatorem diuini facere mandati. sciens igitur prudensque peccauit, sciens uirum in suum traxit errorem, alioquin inuenietur falsus esse de ligno scientiae boni et mali sermo, si etiam, posteaquam de ea arbore manducauit, scientiam mali habere [*]( 3 post noluit ras. 6 litt. in R defraudari (de in ras.) R 4 actum B V actas M 6 nouit esse malum B essęţ (e s. et) malum nouit M incendiuui R Y\' 7 est s. «. m2 B, om. V\' ad (s. aut m2) R iracundia est V 8 necesse est M (est s. u.) SP\' ut post scientiam transponit M 14 duo Maurini duorum libri aliquorum P VCC\' 15 hic PY 16 marito Erasmus merito libri 17 erat PF, puto errauit uel errauerat 18 fuerat P m2 C fuerit P ml cet., sed fort. fuit scribendum 19 sequens usque P (corr. m3) V quodJ quia (qui V, om. enim iam) BV\' 20 scientia P (-& m2) CC 21 auerterat B et (corr. ml) M diriuare R 22 debuitj poterat B 24 uero R V\' inuenitur MB 26 boni et mali BPx ) [*]( 19* )

292
non potuit. quodsi uerus est sermo, cupiditatis utique causam habere non potuit, licet plerique sic excusandum putent, [*]( D ) quod diligens uirum ab eo timuerit separari et hanc causam cupiditatis praetendant, quod esse uoluerit cum marito.

Iterum alia quaestio subripit, unde mors accident Adae,[*]( E ) utrum a natura ligni eiusmodi an uero a deo. si naturae hoc ligni adscribimus, uidetur ligni huius fructus uiuificanti insufflationi dei praestare, siquidem quem uiuificauerat insufflatio fructus huius ligni traxit ad mortem. aut si deum operatorem mortis esse memoramus, dicunt quod gemina opinione accusemus, quod aut ita inmitis, ut noluerit ignoscere, cum posset ignoscere, aut si ignoscere non potuit, uideatur infirmus. uideamus igitur quomodo diluendum sit. nisi fallor, [*](F ) quia mortis causa inoboedientia fuit, et ideo homo ipse sibi mortis est causa, non habens deum suae mortis auctorem. neque enim si medicus praescripserit aegrotanti quibus uideatur cauendum atque ille ab interdictis non putauerit abstinendum, causa ei mortis est medicus, sed utique ipse sibi reus mortis est propriae. itaque deus quasi bonus medicus prohibuit ne Adam nocitura gustaret.

iterum accipe: scire bonum melius est quam nescire et ei qui bonum sciat pulchrum est scire quod malum est, ut sciat cauere quod malum est et [*]( 5 ex Apelle, cf. Harnack 1. c. ) [*]( 4 praetendat M praetendunt SBP\' 5 subrepit C (e ex i mS) MSBP1 6 a om. RMV\' ligni hoc ItC, ḥạḅẹṭ ligni C 7 insnfflatione T5 et (i 8. e) PV\' 8 siquidem PVS si cet. quem om. PVS, s. u. ( H inde a uerbo huius iterum incipit A ut si II (aut si m2 P) operatorem P (ra in ras.) 10 mortis (s s. u.) sg (s eras., om. esse) R dicant PCCD dicut R (-unt corr.) V eum gemina M 11 cum posset ignoscere om. R, s. u. C 12 possit VMV\' et (e a. i) P\' 13 nisi AVSB ni cet. 15 esse R (m2 est) V dominum M 16 praescripsit MC praescriberit R aegrotandi A VB et (corr. ml) P quibus scripsi cum quibus APVD aliquibus P\' a quibus cet. 17 ab] de R ad V potuerit S et (m2 abstinere) P\' 18 medicus om. B sui (sibi m2) V mortis reus B 19 est mortis C 20 itaque B et (s. itefilm) 1\'\' 21 est pr. om. R est (alt.) etiam B est * P\' (fort. & eras.) 22 post scire ira S est ras. 5 litt. sit (\' et scripsi ut NCV, om. APVD et ut cd. Rom. )

293
prudens subeat custodiae cautionem. rursus autem non satis est hoc solum scire quod malum est, ne cum malum scieris, [*]( 160 A ) scientia boni incipias defraudari. pulchrius est igitur ut utrumque norimus, ut et, quia scimus bonum, fugiamus quod malum est et ex eo quod cognoscimus malum boni gratiam praeferamus. sed ita debes utrumque scire, ut profunde noueris et quod noueris exequaris actusque scientiae tuae congruat. alioquin tolerabiliorem scriptura indicat eum qui utrumque nesciat quam qui perfunctorie utrumque cognouit. grauat enim scire quod uel exequi uel uitare non possis, [*]( B ) grauat scire sine usu atque opere cognitionis profundae. obest ad existimationem medico scire quid prosit et quid noceat aegro, nisi cognitione ea quemadmodum oportet utatur, et ideo non est cognitio bona, nisi ea utaris ut oportet.

item accipe: non frustra lignum scientiae boni et mali productum est in medio paradiso, et si cuicumque homini productum esset, superflua interdictio. sed neque frustra factum est [*]( u ) neque alii nisi homini factum est, qui mandatum accepit, ut non solo eo, sed eo cum ceteris uteretur. nam si multa discutias, conplura repperies et plane innumera, quae ei qui uti nesciat possint nocere. nec ipsas diuitias inuenies fructuosas, si habens diues subsidia largitatis neget alimenta [*]( 8 Luc. 12, 47 sq. ) [*]( 1 custodiam M custodire B cautiorem M (r ex n) cautionis RV cautione B 2 eumj quod BY\' scieris M est nescire R (est exp. m2) V\' sciens cet. 3 est om. M igiturJ utique B ut SBP\'(;\'. om. cet. 4 utraque M norimus (m2 nosci) P 6 referamus R debes] prodest BV\' utraque M 7 auctorque SB et (s. actusque) pi congruat V 9 qui] si V perfunctoriae ASB et (n s. u.) P perfunctoria BV\' cognouerit RV 10 quod uelj t quod H (f postea additum uidetur) V possit M 11 absque APV, fort. atque absque denique obest M (denique s. u.) SBPCC obest se A (t exp. m2) obè.* P obesse V obesset Px 18 aegroto ND ea cognitione B 14 item] iterum SBP\' 16 paradysi R 17 est om. SB 18 neque... factum est tM mg. info m,2 A. om. D hoc factum B 19 solO. R solus P1 20 conplura AVSBCC et (quil m2 s. con) P, (qua ex co m2) P\' 21 possit RV possint M (n s. u.) 22 necet RV )

294
pauperibus, excludat inopem subsidio destitutum. aliena extorqueat, quia praeualet potestate. pulchritudo ipsa et gratior corporis forma frequenter in uitium quam deformitas trahit. [*]( D ) numquid igitur quisquam deformiores quam pulchriores filios habere «lesiderat et inopes potius liberos suos cupit esse quam diuites? plura sunt huiusmodi quae non ad inprudentiam largientis referenda sunt, sed ad male utentis errorem. et ideo utentem accusandum potius quam donantem.