De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ergo paiadisus est plurima ligna habens, sed ligna [*]( c ) fructifera, ligna plena suci atque uirtutis, de quibus dictum est: exultabunt omnia ligna siluarum, ligna semper florentia uiriditate meritorum, sicut illud lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, cuius folium non defluet, quia totus in eo fructus exuberat. hic ergo paradisus est.

locus autem eius, in quo est plantatus, uoluptas dicitur. [*]( 12 Psalm. XXXII 9 14 Matth. 15, 13 16 Mich. 4, 4 16 Mich. 4, 3, cf. Marc. 12, 25 Philo Legg. alleg. I 14 (I 52, 26 M; I 72, 14 C.) 21 Psalm. XCV 12 22 Psalm. 1 3 25 Philo Legg. alleg. I 14 (52, 25; I 72, 14 C.) de post. Cain. 10 (232, 11) Quaest. in Gen. I 7 ) [*]( 1 nos modo P1 2 si s. u. m2 A 4 timendum Costerius o non addidi 6 non ilen (B in mg. a £ uilê) N (deinde spatium 6 litt. S) 10 possimuB P (v 8. i) 12 numquid SBP\' 13 uelit RMV\' 14 uerba sapientia... usque ad p. 268, 26 neque desunt in S; excidit folium 15 meus celestis P\' 16 uitae AMV\' 17 futurae NC 20 dictumJ scriptum BP, om. R 22 florenta RV1 uiriditatem AP 23 defluit MBP1 25 plantatus est B dicitur uoluptas BP\' )

267
unde et sanctus Dauid ait: ei torrente uoluptatis tuae potabis eos. legisti enim quia fons procedit ex Edem, qui rigat paradisum. haec igitur ligna, quae [*]( 147 A ) plantata sunt in paradiso, quasi profluuio quodam torrentis spiritus inrigantur. de quo etiam alibi ait: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. est autem ciuitas ilia quae sursum est Hierusalem libera, in qua diuersa sanctorum merita pullularunt.

in hoc ergo paradiso hominem deus posuit, quem plasmauit. intellege iam quia non eum hominem qui secundum imaginem dei est posuit, sed eum qui secundum corpus; incorporalis enim in loco non est. posuit autem eum m [*]( B ) paradiso sicut solem in caelo expectantem regnum caelorum, quemadmodum creatura expectat reuelationem filiorum dei.

ergo si paradisus est in quo erant exorta uirgulta, uidetur paradisus anima esse, quae multiplicat semen acceptum, in qua uirtus unaquaeque plantatur, in qua erat etiam lignum uitae, hoc est sapientia, sicut dixit Solomon quia sapientia non de terra exorta est, sed de patre; est enim splendor [*]( C ) lucis aeternae et manatio omnipotentis gloriae.

Erat autem lignum scientiae boni et mali in paradiso. sic enim habes, quia produxit deus lignum speciosum [*]( D ) ad aspectum et bonum ad escam et lignum uitae [*]( 1 Psalm. XXXV 9 2 Gen. 2, 10 5 Psalm. XX\\XV 5 6 Galat. 4, 26 8 Philo Quaest. I 8 Legg. alleg. I 12 et 16 (49, 32; 53, 45; I 68, 27; 74, 12 C.) 10 Philo Quaest. I 8 12 Philo Legg. alleg. I 14 (52. 31; I 72, 17 C.) 13 Rom. 8, 19 15 Philo de mundi opif. 54 (37, 23 M.; I 53, 25 C.), Legg. alleg. I 15 (54. 23; I 75, 6 C.) 16 Philo Quaest. I 6 et 11 Legg. alleg. I 18 (54, 44; I 75, 22 C.) 17 Sap. 7, 21-26 21 Gen. 2, 9 ) [*]( 2 illos V edem P\' aedem P aeden M (n ex m) eadem A eaden V4 eden D (in ras) cet. 3 hec P m2 C hec P\' hoc P ml cet. igitur AD igitur sanctorum cet. ligna A m2 BD flumina C\' (del. m2 et 8. scr. ligna) lamina Aml M (s. ligna) cet. 4 profluo BP4 5 spiritu MP 9 iam AVV etiam M (et 8. u.) cet. 14 exhorta P 17 solomon M salemon V4 (in quo salemon dixit) salomon cet. quia] qui A (e 8. i m2) 19 emanatio ed. Paris. a. 1661 22 ad pr. om. A et (in quo aspectu) D et pr. om. MBP4 ad aescam bonum M )

268
in paradiso et lignum scientiae boni et mali. postea uidebimus utrum et hoc lignum speciosum ad aspectum et bonum ad escam fuerit sicut cetera. eo enim loco hoc oportunius disputabitur, quo hominem ex hoc gustantem inuenimus esse deceptum. interim nihil habemus, quod nunc reprehendere debeamus, etsi rationem scire non possumus. neque enim in hac creatura mundi, si qua nobis difficilia [*]( E ) intellectu uidentur et inconprehensibilia ingenio nostro, temerario quodam debemus condemnare iudicio, ut creaturam serpentium uenenatique alicuius animantis, quippe homines qua ratione singula quaeque sint facta intellegere adhuc et scire non possumus. sic ergo et in scripturis diuinis non facile reprehendamus aliquid quod intellegere non possumus; sunt enim plurima quae non nostro ingenio metienda sunt. sed ex altitudine diuinae dispositionis et uerbi sunt aestimanda[*](. F )