De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

De paradiso adoriendus sermo non mediocrem aestum nobis [*]( B ) uidetur incutere quidnam sit paradisus et ubi sit qualisue sit inuestigare et explicare cupientibus, maxime cum apostolus siue in corpore siue extra corpus nesciat, raptum se tamen dicat usque ad tertium caelum. et rursus scio inquit eiusmodi hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quoniam raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui. pro huiusmodi gloriabor, pro - me autem non gloriabor nisi in infirmitatibus [*]( c ) meis. si enim uoluero gloriari, non ero stultus; nam ueritatem dico. ergo si huiusmodi paradisus est, ut eum solus Paulus aut uix aliquis Pauli similis, cum in uita degeret, uidere potuerit, idem tamen, siue in corpore siue extra corpus uiderit, meminisse non possit, audierit tamen uerba, quibus prohibitus sit uulgare quod audierat, quo [*]( 1 Gen. 2, 8 5 II Cor. 12, 2 7 II Cor. 12, 3-6 ) [*]( INCIP DE PARADISO (s. u. add. m2 et adam et eua) A INCIPIT DE PARADYSO P INCIPIT (DOMNI AMBROSII add. B, DNl AMBROSII r\', EIUSDEM MpIPI/S) DE PARADISO BMCPxV\' et add. LIB I. piS DE PARADISO LIB AMBROSII EPI FELICITER INCIPIT V LIBER EIUSDEM DE PARADISO B AMBROSI\' DE PARADISO C INCIPIT LIB SCI AMBROSII DE PARADYSO. ADAM ET EUA D 1 Et plantauit... fincxit om. VD aedem M (corr. aeden) P\' eden A (p ex e m2) S aeden R eden cet. paradysum AP\' (semper fere fluctuant libri) et poauit... fincxit om. C quem fincxit om. PC\' finc ... A (tres litterae euanidae) flncxit M finxit cet. 3 nobis aestum M 5 sit om. CCV\' explanare N 6 et raptum A (et extra u. m2) D 8 huiusmodi N 12 in om. PV\' )

266
tandem modo nos paradisi situm poterimus absoluere, quem nec uidere potuimus et, si potuissemus uidere, tamen prohiberemur aliis intimare? simul cum Paulus extollere se [*]( 146 A ) reuelationum sublimitate sit ueritus, quanto magis nobis studendum est id (non> sollicitius indicare, cuius etiam reuelatio obnoxia sit periculo! non uilem igitur hunc paradisum aestimare debemus, et ideo relinquamus Pauli esse secretum.

tamen quoniam legimus in Genesi a deo paradisum esse plantatum secundum orientem et ibi esse positum hominem, quem plasmauit deus, istius paradisi auctorem iam possumus inuenire. quis est enim qui potuit fingere paradisum nisi [*]( B ) omnipotens deus, qui dixit et facta sunt, numquam indi-. gens eorum quae generari uellet? ipse ergo plantauit paradisum, de quo dicit sapientia: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus, eradicabitur. bona angelorum plantatio, bona sanctorum; sancti enim sub ficu et uite dicuntur in illo pacis futuri tempore, in quibus typus est angelorum.