De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

uidetur enim nobis tamquam aurum bonum Enos, qui prudenter dei nomen scire desiderauit. Enoch autem, qui translatus est et mortem non uidit, carbunculus [*]( c ) quidam est lapis boni odoris, quem operibus suis sanctus Enoch deo detulit gratiam quandam factis et moribus spirans. Noe uero tamquam prasinus lapis uitalem colorem praetulit, [*]( 7 Rom. 1, 16 8 Matth. 3, 15 16 Reg. III 3, 8 sqq. 20 cf. Philo Legg. alleg. I 25 et 26 (59 et 60; I 82 C.) 21 Gen. 4, 26; 5, 24 ) [*]( 1 angustiati C et (i pr. 8. u. m2) MP\' 8 post sine add. modo sic enim decet B (in quo enim nunc, n tert. 8. u.) SP\' et C (qui om. nos) C\' (in quo nos decet) omnem om. ItV 9 quamuis R (m ex a m2) M quasuis V quadamuis P (uis in ras.) V, om. CI, quadam ui cet. 11 sint PV sunt cet. 12 namque B utique et BSV\' et (etiam fill 8. utique) P4 utique etiam M 13 profetae PV 15 thesauris libri 16 daniel C salomon libri 20 qualis M (e s. iş) R 21 enoch C (h 8. u. m2) enoc M 23 quidem B odoris q; moribus JK 24 cara deo SBP\' )

280
siquidem diluuii tempore solus uelut ad futurae constitutionis uitale semen in illa arca est reseruatus. ergo bene paradisus, qui pluribus fluminibus inrigatur, secundum orientem, non contra orientem, hoc est secundum illum orientem, cui nomen est oriens, id est secundum Christum, qui iubar quoddam[*]( D ) aeternae lucis effudit, et est in Edem, hoc est in uoluptate.

: Et adprehendit deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari et custodire. uides [*]( E ) quoniam qui erat adprehenditur; erat autem in terra plasmationis suae. adprehendit ergo eum uirtus dei inspirans processus et incrementa uirtutis. denique in paradiso eum conlocauit, ut scias adprehensum quasi adflatum diuina esse uirtute. quo loci illud aduerte quia extra paradisum uir factus est et mulier intra paradisum, ut aduertas quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque gratiam sibi conparat. denique extra paradisum factus, hoc est in inferiore [*]( F ) loco uir melior inuenitur et illa quae in meliore loco hoc est in paradiso facta est inferior repperitur; mulier enim prior decepta est et uirum ipsa decepit. unde apostolus Petrus subiectas fortiori uaso mulieres sanctas uiris suis uelut dominis oboedire memorauit. et Paulus ait quia Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit. deinde contuendum quia nemo debet sibi facile praesumere. nam ecce illa quae in adiumentum facta est uiro praesidio uirili indiget, quia uir caput est mulieris, ille autem [*](5 Matth. 24, 27 7 Gen. 2, 15 19 I Petr. 3, 1 et 7 21 I Tim. 2, 14 24 Gen. 2, 18 25 I Cor. 11, 3 ) [*]( 1 adfuturae BSBP1 acfuturae P afuturae V (i 8. a pr.) MV affuturae CC\' 2 uitalis PSCC et (le m2 s. lis) R 8 orientem est B 4 post orientem tn mg. ml add. plantatus est M 6 aedem MS et (aeden corr.) PP\' aeden B (in ras.) V eden cet. 10 inspirans PVCC spirans cet. 12 adflatu R diuing seruitutis R diuine seruituti V 13 loci (0 8. i) P loco SBG\'P\' 16 inferiori MP" inferiore in ras. P 17 in om. B meliori SBP\'P"V\' 18 facta est om. RV 20 uasi R (i ex 0. 8. 0 m2) P\' (i ex 0 m2) uase (se in ras. m. rec.) C sea-s P (ta eras.) scatas V (ta del.) 24 facta ... adiumentum om. B 25 uirili] uiri SP\' )

281
qui adiumentum uxoris habiturum se esse credebat lapsus est per uxorem. unde nemo debet facile alteri se credere [*]( 154 A ) nisi cuius uirtutem probarit nec adrogare sibi qui se pro auxilio putarit adscitum, sed magis si inuenerit fortiorem, cui se putabat esse praesidio, ab ipso gratiam mutuetur, sicut et uiros mulieribus honorem inpertire apostolus praecipit Petrus dicens: uiri similiter cohabitantes secundum scientiam tamquam infirmiori uaso muliebri inpertientes honorem tamquam coheredi gratiae uitae, uti ne inpediantur orationes uestrae.