De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
tertium tempus est in Moysi lege et ceteris prophetis. deficiet enim me tempus enarrando de Gedeon Barac Sampso, [Salomone] Dauid et Samuel et ceteris prophetis, Anania Azaria Misael Daniel Helia Helisaeo, qui per fidem deuicerunt regna, operati sunt iustitiam, perfecerunt repromissiones, obstruxerunt ora leonum, extinxerunt uirtutem ignis, effugerunt acies gladii, eualuerunt de infirmitate, fortes fuerunt in bello, castra [*]( F ) ceperunt exterorum. non inmerito igitur in his species fortitudinis est. secti enim sunt, sicut infra habes, temptati, in mactatione gladii mortui. circumierunt [*]( 7 Galat. 3, 16 11 Hebr. 11, 32-34 20 Hebr. 11, 37 eq. ) [*]( 1 est CC, om. V, et R (s. u. m2) cet. 4 isac M repromissionem V (pro 8. u. m2) datus est (est s. u.) M tam s. u. M, tam... R corporis B 5 pa§tus P (r s. 9 m2) praeferens munus B 7 promissiones CC\' 8 et om. PV, ex B 9 qui] id B 10 moysen BV\' moyse M lege om. BMV in ceteris RBY\' 11 enim om. BY\' enarrandi SBP\'CC\' enarrando quando BV\' 12 barach ItMBP\' bara V arac C, om. C" sampao PVM sampson V\' (p s. u.) samson BSB sanson CCP salomone P" (a ex o) eet., seclusi et pr. om. B samuel PVBCC\' samuhel cet. 13 misahel MSP1 et misahel BY\' danihel RMSP V\' et daniel B 14 elia PVC et heliseo BBCV eliseo PVC 15 perceperunt SBI* 16 obstruxerunt P (r pr. s. u. m2, a s. x m2) 17 effugarunt R (a ex e m2) BP\' conualnerunt RP" pualuerunt M ualuerunt V 18 infirmitate sua MP 19 coeperunt BMP cęperunt B uerterunt S (in mg. ml ceperunt) P" 21 circuierunt MBC )
Secundum euangelium autem digna est figura iustitiae, quia uirtus est in salutem omni credenti. denique ipse [*]( 15-3 A ) dominus ait: sine nos implere omnem iustitiam, quae quidem parens ceterarum est fecunda uirtutum, quamuis in quo aliqua harum quas diximus principalis est uirtus, in eo etiam ceterae praesto sint, quia ipsae sibi sunt conexae concretaeque uirtutes. nam utique Abel iustus et fortissimus ac patientissimus Abraham et prudentissimi prophetae et Moyses eruditus in omni sapientia Aegyptiorum maiorem honestatem aestimauit Aegypti thensauris obprobrium Christi. et quis [*]( B ) sapientior quam Danihel? Solomon quoque sapientiam poposcit et meruit. dictum est ergo de quattuor uirtutum fluminibus, quorum potus est utilis. et quia Phison aurum bonum terrae et carbunculum et lapidem prasinum habere dictus est, hoc quoque quale sit consideremus.