De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

ergo [*]( B ) positus est in paradiso uir, facta est in paradiso mulier, sed etiam tunc priusquam a serpente mulier deciperetur, habuit uiri gratiam, quoniam de uiro sumpta est, licet hoc sacramentum magnum sit, sicut apostolus dixit, et ideo causam uitae ex eo traxit. ideoque de uiro tantum scriptura dixit quia posuit eum in paradiso operari et custodire. non idem est operari et custodire; in opere enim quidam uirtutis processus est, in custodia quaedam consummatio operis [*]( C ) deprehenditur, eo quod quasi consummata custodiat. haec duo ab homine requiruntur, ut et operibus noua quaerat et parta custodiat, quod est generale. Philon autem, quoniam spiritalia Iudaico non capiebat affectu, intra moralia se tenuit, ut diceret haec duo quaeri, opera in agro, custodiam domus. [*]( 7 I Petr. 8, 7 14 Ephes. 5. 32 21 Philo Quaest. I 14; cf. Legg. alleg. I 28 (61, 30; I 84, 16 C.) ) [*]( 1 qui om. V, in mg. m2 P quia V\' et (a ems.) BP* 3 probarit (i ex e) BV\' probauerit SBP\' 4 putarit R (ri in ras.) putauerit SBP4 si] etsi P\' et se B 5 cui se] si ubi se R (u in ras.) V\' gratia B V\' mutne.tur P (e eras.) mutuetur (u alt. s. u.) M 6 inpertiri (i tert. m2 ex e) P praecepit BP\'V\' petrus praecepit B petrus praecipit C\' 8 uaso (m2 nasi) PP\' uasi B (i ex o, s. o m2) V (i in ras.) muliebri B mulieri cet. 9 gratique R (m2 gratieque) Y\' 10 uti P ut S 12 serpentem (m eras.) B 18 uiri] uir R V\' 14 hoc om. BV 15 ideo (om. que) P 16 operari in mg. m2 R 17 non ... custodire om. pi 21 parta B (a alt. ex o) partu V pacta S peracta BP\' fison B fylon C\' filon P (1 in ras.) cet. 22 infra PVCC mortalia (s. t moralia) P\' 23 domo M in domo B )

282
et quamuis paradisus operibus, inquit, ruralibus non egeret, tamen quia primus homo lex posteritatis futurus erat, ideo legitimi etiam in paradiso speciem suscepit laboris, ut nos [*]( D ) ad operationem et custodiam debiti officii et hereditariae successionis munus adstringeret. haec duo ergo a te exiguntur siue moraliter siue spiritaliter. quod etiam psalmus te propheticus docet, quia scriptum est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt qui custodiunt eam. uides illos laborare qui in operis sunt aedificationisque processu, istos uero uigilare qui iam custodiam perfecti operis [*]( E ) receperunt. unde et dominus apostolis quasi iam perfectioribus uigilate inquit et orate, ne intretis in temptationem, docens perfectae naturae munus et plenae uirtutis gratiam esse seruandam nec quemquam etiam perfectiorem nisi uigilauerit sui debere esse securum.

Et praecepit dominus deus Adae dicens: ex [*]( F ) omni ligno quod est in paradiso ad escam edes, de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis. qua die autem manducaueritis ex eo morte moriemini. qua ratione, ubi praecepit ex omni ligno edendum, singulariter dixerit: edes, ubi autem de ligno scientiae boni et mali, pluraliter non edetis dixerit, non [*]( 7 Psalm. CXXVI 1 14 Matth. 26, 41 18 Gen. 2, 16 sq. 22 Philo Legg. alleg. I 32 (64, 13; I 87, 22 C.); Quaest. I 15 ) [*](1 inquit om. RV 2 erat] fuerat B V 3 nos om. RV 4 debito B 6 specialiter P (corr. ml et iterum m2) te psalmus M propheticus om. BC profeticus PM 7 aedificauerit sibi P4 8 post uanam ras. 10 litt. in Y laborant MV\' qui aedificant eam in mg. 8 10 uigilauerunt R (uigil in ras.) V laborauerunt PYBC uigilant M et (m2 ex uigilauerunt) SP1. verba nisi dominus custodierit... custodiunt eam om. C\' custodierunt B 11 operis PV operibnB cet. 12 perfecti om. PV, s. u. fill M 13 quasi iam (ex quia iam) P\' quibusdam BY\' 15 perrectae PV 16 peruigilauerit (per 8. u.) B 21 autem die M, autem om. B - 22 praecipit BC 24 non add. Uindob. 779, om. cet., cf. p. 283, u. 19, o5 ϕάγεσϑε Philo )

283
otiosa quaestio. uerum si diligenter intendas, scripturarum auctoritate absolui potest. quod enim bonum hoc et faciendum, quod autem bonum et faciendum consonans et adhaerens, quod uero turpe hoc dissonans, inconpositum atque [*]( 155 A ) discretum est. et ideo dominus unitatem semper intendens secundum unitatem praecepit. denique unitatem operatur qui fecit utraque unum, nec solum utraque, sed etiam omnes unum fecit; omnes enim unum corpus et unum spiritum esse nos iussit. per omnia autem primogenitus, cum sit in unitate cum patre, coniunctissimus patri semper est, quia uerbum erat apud deum. denique ait: ego et pater unum sumus, ut unitatem sibi maiestatis et diuinitatis cum patre [*]( B ) esse monstraret. sed et nos unum esse praecepit et suae naturae unitatisque similitudinem in nos gratiae adoptione transfudit dicens: pater, sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint. ergo ubi bonum praecipit, tamquam ad unum praecipit dicens: edes; unitas enim praeuaricari non potest. ubi uero de ligno scientiae boni et mali dicit non esse gustandum, quasi ad plures dicit: non edetis; quod enim prohibitorium est tamquam pluribus [*]( C ) imperatur. ego tamen aliud puto et quid futurum sit in ipso. iam dei sermone repperio. de omni ligno gustandum Adae soli praecepit, quem seruaturum sciebat, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum iam non singulariter, sed pluraliter dicit; sciebat enim praeuaricaturam mulierem et ideo per pluralitatem ostendit non seruaturos, quia plurium discreta sententia est.