De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
! Primum igitur tempus ex mundi principio usque ad diluuium prudentiae fuit, quo in tempore iusti numerantur Abel a domino <sic> dictus et Enos, hoc est homo ad imaginem dei factus, qui sperauit inuocare nomen domini dei, et Enoch, qui dicitur latine \'dei gratia\', raptus ad caelum, et Noe, qui et ipse Iustus et quaedam requietis directio. [*]( D ) [*]( 5 Philo Quaest. I 13 15 Philo de Abrah. 9 et 11 (II 8, 16 et 9, 11) 16 Matth. 23, 35 17 Gen. 4, 26 Philo de praem. et poen. 2 (410, 31) 19 Gen. 5, 24 Philo de post. Cain. 11 et 12 (232; 40 et 233, 33) 20 Gen. 6, 9 Philo Legg. alleg. III 24 (102, 22; I 129, 22 C.) ) [*]( 1 omnium V laetatur BP\' 2 qua B (corr. qua) V quas flf describuntur ESBCC 3 quae R (qua corr.) VSVI quam M deacribaijtur R describatur MSC 4 accepimus VJ fort. recte 5 inde SB eum] eo BY\' 8 ibi pr.] ibi et MP4 ibi alt.] ibi et P\' 9 est RMSBCC\'V\' et m2 V, om. P\', esse P et ml V et scripsi aut RSBPCCIV\' ut M, om. PY sunt uitia SBP\'CC\' 11 pars est R (est ex et) M (ex per sese) SBPV\' per sese PY pars est per sese CC\' 12 est om. P\' 17 dno RV\' dõ cet. sic addidi, iustus a dictus fA4 dicens libri; sed fortasse lacuna adfectus est hic locus. certe Ambrosius scribere potuit qui eum sic nominauit dicens: ̓́Αβελ TOO Sixatou henos RV et (h s. u.) P\' 18 inuocare om. P 19 enoc VM enoch C (li 8. «. m2) 20 requiei P\' (ex requietis) requietis ei R requies V requies bonis M., )
secundum tempus est Abraham et Isaac et Iacob reliquorumque numerus patriarcharum, in quibus casta et pura quaedam temperantia religionis effulsit. inmaculatus enim Isaac per repromissionem Abrahae datus filius, non tam corporalis partus quam diuinae munus praeferens indulgentiae, in quo uere inmaculati figura praecessit, ut apostolus docet dicens quia Abrahae dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in [*]( E ) multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus.