De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
tertius est fluuius Tigris, qui uadit contra Assyrios, ad quem praeuaricator Istrahel captiuus est ductus. hic fluuius dicitur uelocior esse omnibus, quem incolunt Assyrii, hoc est dirigentes; hoc enim significat interpretatio. ergo quicumque fortitudine animi praeuaricantia corporis uitia [*]( F ) captiuauerit dirigens ad superna, iste huius fluminis similis aestimatur. et ideo etiam fortitudo de illo qui est in paradiso fonte emanat. fortitudo autem quodam cursu rapido obstantia quaeque transuerberat nec aliquibus cursus eius impedimentorum haeret obstaculis.
quartus est fluuius Euphrates, qui latine fecunditas atque abundantia fructuum nuncupatur praeferens quoddam insigne iustitiae, quae omnem pascit animam. nulla enim abundantiores uidetur fructus habere uirtus quam aequitas atque [*]( 152 A ) iustitia, quae magis aliis quam sibi prodest et utilitates suas neglegit communia emolumenta praeponens. plerique Euphratem arco xoo eucppavveoOat dictum putant, hoc est a laetando, eo quod [*]( 2 Philo Legg. alleg. I 21 (57, 17; I 79, 4 C.) 7 Philo Legg. alleg. I 21 (57, 25; I 79, 9 C.) 9 Philo Quaest. I 12 14 Philo Legg. alleg. I 23 (58, 15; I 80, 6 C.) Quaest. I 12 20 Philo Legg. alleg. I 23 (58, 17; I 80, 7 C.) ) [*]( 1 uilissimę R ( £ ex i) restringuat C et (r alt. s. u. m2) C\' incendia M (u alt. s. \'U.) 2 aethyopia JR.F Latina om. BY; 3 aethyopiae BP 5 fluuius est C 6 israhel PP\'C isrt cet. captus P 7 ducitur P (i s. u pro m2) uelocior dicitur B 9 uitalia (uitia corr. R) om. praeuaricantia corporis BV4 captiuauerint PV 10 aestimantur Y (n eras.) 11 dl fonte C demanat BVI dimanat M dei mauat BP\' 12 obstantia om. B, ex obseruantia P\' 15 fructuum om. BVI 18 et RSBP\' ut V\', om. cet. 19 eufratem S (m eras.) eufratg C\' eufrate PV eufraten C (n m2) cet. 20 AIlOTOyEy- ΦΡЄNЄCθΑΙ BC et (-NE0AI, E s. u.) C aIIOTOýЄýΦpeNeCTAI P1 ΔΙΟΥΤΟΥΕΥΦΡΕΝЄCЄAI P ΑΙΟΥΙΟΥeΥΦΡЄNЄCθΑΙ Y OTfOCET- ΦΡΑΙΝЄTЄAI M amatossefoenietae R amatossefenistg V\', in 8 uersus unus uacuus relictus est est ad P (d eras.) et (in quibus laetandum) BMV, fort. ab laetando scribendum )