De Noe

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid est etiam quod ait: sicut holera pabuli dedi [*]( 265 AB ) uobis omnia? in quo et hi qui simpliciter intellegunt, ut non expendant sermonis examen, non nobis uidentur esse contrarii. sunt enim qui putant quod holera ad escam nobis dei iussu adtributa uideantur, quo his magis uti quam carnalibus epulis debeamus: ego autem libenter his adquiescerem, ut generi hominum ad parsimoniam magis et temperantiam holerum usus inolesceret, nisi uiderem ab his qui id non libenter accipiunt posse referri mihi quia non omnia holera [*](c ) escae hominum inueniantur adcommoda, deinde quia non omne hominum genus sapientiae et continentiae amore ducitur, ut continentiam sequi possit. et ideo quod generale praeceptum [*]( 13 Gpn. 9, 3 Philo Quaest. II 58 ) [*]( 2 reptilia P (s. ia ras.) mansuetis ergo B 4 colubres T (i s. es m2) 5 inmundas T\'D-y et (a ttt rM.) M inmundos C inmundo JTJS 6 corporeas T corpore PBCM et (corporia corr.) T\' in corpore DN 7 dcformes P (i N. ę alt.) B 8 inlecebras B quedam T (e ex i m2) 9 cupiditas enim B haec F (c o\'a<t.) T (c &Ep. m2) M hae cet. 12 et harum P (et N. tt.) rB 13 olera TBCM 15 uidentur P (n s. M.) 16 qaod] ut DN, ow. CJf holera D (h s. u.) olera NB 17 d! e.c dS T iussu PTB nata cet. uideantur ont. M magis tanquam carnalibus epulis uti B 20 holrrum T (h e.ep.) olerum B inholesceret P (h eras.) T\' (h del.) qui id P (exp. m1) B quid T qui ce<. 21 olera BM )

477
est, ad portiunculam paucorum hominum diriuare non possumus; omnibus enim hominibus hoc praeceptum datur.

ideoque consideremus quid dixerit. sicut holera inquit pabuli dedi uobis omnia.. non holera omnia dedi uobis ad escam. utantur igitur qui utuntur carne tamquam holeribus non ad [*]( D ) distentionem nec ad aruinam corporis, quam epulae carnis facere consuerunt. sed quemadmodum et holera non omnia ad escae usum habilia sunt, ita etiam non omne uiuum reptile adcommodum ad usum epulandi, siquidem ab omnibus uenenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo et m plerisque resecto quod dicitur uenenatum naturaliter inesse reliquam partem ad cibum uindicet, quae etsi non plena periculi, tamen [*]( E ) uicina periculo est et con\'uptela aliqua necesse est in totius sucum se carnis infuderit. plerique etiam sagittis uenenatis transfigunt ceruos et huiusmodi uelocia animalia et postea resecta quadam parte membrorum reliquo corpore ad cibum utuntur.

quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est, quod inrationabiles passiones ita debeant menti sapientis ut holera rustico esse subiecta, atque ita his [*]( F ) utatur tamquam reptilibus cogitationibus, ut agricola holeribus, quae obesse non possunt, cibi tamen non habent gratiam fortioris. generale enim omnibus et commune praeceptum non altiora indicit genera uirtutum, quae utique paucorum sunt. sed etsi quis uirtutum epulas fortiores sibi exhibere non possit. [*](3 holera T (h exp.) olera BC 4 olera B 5oIeribusyDI{ 6disteutionem T (s s. t alt ) disteusionetn N aminam a ruinam libri 7 consueuerunt .Mf holera T\' (h exp.) olera B 8 reptibile P (bi exp. m3) 9 aepulandi P 10 hoc P hinc B hic M qupqup (!M mg. m2 usque) T luxoria F et (u m2 s. o) T 11 ut TDNCM aut B e<*(a eras.) PT\' 13 ad cibum om. N plena P (e e.c a) 17 quidam P (a 8. i) reliquo s. u. P 20 holera T (h exp.) olera B his ita DNBCM 21 utantur T utamur DNCM tamquam om. JDACM holeribus T (h exp.) oleribus B 22 quae licet DN 23 fortioris P (s ex a) )

478
huiusmodi tamen habeat passiones, quae non noceant. sed delectent.

Ideo in principio sanctus Moyses informauit nos atque instruxit de insufflatione animae, ut non laberemur [*](266A ) opinionibus diuersis philosophorum, qui sibi ipsi constare non possunt. plerique enim uaria senserunt, uti Critias et eius discipuli sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam, qua uiuimus, quae est sensibilis, non illam animam, quae rationabilis et intellegibilis interioris hominis aestimatur. Hippocrates autem etsi Critiae non inprobauit ingenium nec disputationem eius redarguit, tamen sententiae non adquieuit. Aristoteles endelechiam dixit, ignem alii esse uoluerunt. nos [*](B ) igitur huiusmodi diuisionem teneamus, ut separemus quod est rationabile animae, cuius substantia diuinus est spiritus, sicut ait scriptura: quia insufflauit in faciem eius spiritum uitae, esse autem in ea nutrimentum quoddam uitale, quo hoc corpus animatur, esse etiam delectabile. illarum igitur et uitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam, licet etiam scriptura dixerit: anima totius carnis sanguis est. proprie igitur [*](c) [*]( 4 cf. TertuHianns dc anima c. 5 Diels Doxograp!\'i gr. p. 212 sqq. Macrob. comm. in Somn. Scip. 114,19 eq. 15 Gen. 2, 7 20 Leuit. 17.11 ) [*]( 1 paasionps habeat B 2 post delectent in codice archetypo e.ECMH< folium, quo ea continebantur quae apud Philonem Quaest. II 58 (MM) e< 59 (init.) leguntur 5 iHosoforum 7\' fHosophorutn T constare P (& (in ras.) 6 uti DNM ut. P ut 7 cet. 7 quam P (m er<M.) 9 Ippocrates F ipocrates DNB ypocrates T\'CM hipocritea T 10 critiae F (i jpf. in ras.m1 ex a ?) gretiae T 12 aristotiles P (corr. m2) T\'DBCM endelechiam scripsi entelechiam a endclichiam M eina (ei\' TDN) deliciam (dilicia T) cet. 14 spiritua \'/\' uita (uita e.rp. m2; OM. sient... spiritum; infra in mg. m1/ sicut ... spiritum uitp, ę m2 in r<M. <xe a) P 16 uitae uita B 20 igitur /\' carnia (/\' camis <. M.) sanguinem (M mg. m1 / animam) P )

479
animam carnis sanguinem appellauit; in carne enim delectatio et passio est, non mens et ratiocinatio. tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat. cum enim hoc loco dixerit sanguinem animam, utique significauit aliud esse animam. aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus uitalis, sed ipsum spiritum uitalem non per se tantum et sine sanguine usum adferre uiuendi. sed commisceri sanguini, quia sunt quae appellantur arteriae uelut receptacula spiritus, quae non [*](D ) solum aerem purum amplectuntur, sed etiam sanguinem, sed minorem longe sanguinis portionem. gemina enim cum uasa sint, aliud uenae quae φλέΦ graece appellatur. aliud arteriae, uena plus habet sanguinis quam spiritus, hoc est φλέΦ, arteria minus sanguinis, multo amplius spiritus. iam temperatio pro diuersitate naturae est hominum singulorum.

altior autem sensus delectare te debet, qui significat sanguinem [*](E ) animam ideo dictum, quia sanguis calidus et ignitus est. sicut est uirtus. quicumque igitur studio fuerit uirtutis accensus et uaporem laudis adsumpserit, omnes delicias uentris excludit. ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena in uirtutis. inquit, ardore positi reicietis quasi inhabilia spiritali cibo. non enim carnem manducabat, hoc est terrenum aliquid cogitabat qui dixit: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelis est, studia [*](F ) hominibus uirtutis inspirans et cupiditatem diuinae cognitionis infundens. ergo terrenae cogitationes et infirmae quasi euiratae et sine usu sanguinis habentur, ut ille euiratus dicitur, qui sanguinis plurimum amiserit: etenim sanguinis effusione [*]( 15 Philo Quaest. II 59 22 loh. 4. 34 ) [*]( 1 carnis animam T 4 animam pr. P (a pr. in ras.) 5 substantiam P ; (m eras) 6 tanta P 8 quę pro (? m3 ex i) P 11 aliud pr.] aliaut s. M. (m1 corr. aliud) P aliud est DN aeaba F (a eros.) aebs cet. graece ...φλέΦ om. CM 12 uenaq; P (q; eras.) SpbB libri 13 nam temperatio B 17 est OHt. B 20 positi P (si a. M.) 21 hic (OM. est) B 22 aliquod C 23 studium DN 24 cognitionis T cogitationis cet. 27 etenim sanguinis (is m3 ex e) P. )

480
frigescit. quisque igitur diligens uirtutum est cibos ablegat et reicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae, quisque autem neglegentior tamquam lubricum et aquosum uitae istius fuerit cursum secutus quasi amissis uestigiis in uterum decidit et uentrem. itaque ea quae sunt terrena desiderat cibi caelestis alienus et qui non possit dicere: nostra [*](267A ) autem conuersatio in caelis est. ideoque ut ad secretes nos prouocaret cibos, ait idem: ne tetigeritis, ne adtaminaueritis, ne gustaueritis, quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum; quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in obseruationereligionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis.

Denique hunc sensum esse posteriora adprobant; sic enim [*](BC ) ait: etenim uestrum sanguinem et animarum uestrarum exquiram de omnibus bestiis et de manu hominis\'. bestiali malitiae conparauit, immo etiam aceruauit iniquitatem hominis ultra bestiarum feritatem dicendo: de manu hominis fratris. etenim bestiae nihil nobiscum habent commune naturae, nullo uelut fraterno iure deuinctae sunt. si nocent hominibus, quasi extraneis nocent, naturae iura [*](D ) non uiolant, germanitatis non obliuiscuntur affectum. ideo grauius homo peccat, qui fratri insidiatur, et ideo dominus seuerius uindicaturum se esse promisit dicens: sanguinem [*]( 6 Philipp. 3. 20 8 Colosa. 2, 21-23 16 Gen. 9, 5 Phiio Quaest.HeO 25Gen.9,5 ) [*](IquisquisB 2quisquia2?qu)8;C 5 in uentrem B itaque ea quae T\'BCM ita adque (ad exp. m3) ea quae P itaque qui ea (qui ea eras.) qui ea quae T itaque quae D (tM quo uerba itaque quae sunt in ras.) N 7 ideoquae P (i in ras., a eras.) 8 nos prouocaret cibos T prouocaret ce<, fort. nos cibos prouocaret 18 coaceruauit P (coa s.u.) T\'B 19 iniquitatem in ros. P 21 habent (en ex ui m2) P 22 iura (a <\'.c e w3) P 24 quia F (a eras.) qui. 7x ideo om. DN 25 se uindicaturum B in uerbo promisit desinit T /<<tC subscriptione adiecta EXPLICIT LIBER NOE. INCIPIT LIBER DE ABEAHAM )

481
hominis de manu fratris eius exquiram. an non frater est quem rationabilis naturae quidam uterus effudit et eiusdem matris nobis generatio copulauit? eadem enim natura omnium mater est hominum, et ideo fratres sumus omnes una atque eadem matre generati cognationisque eodem iure deuincti.

[*](E ) ideoque et dominus fratrem appellauit et eum fratrem, a quo sanguis fratris exquiritur, < qua re) significat magis ab his periculum pertimescendum qui fraterno sibi iure sociantur. hinc enim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur et ut speciale comprehendamus, quod fratribus specialibus in hereditatis diuisione frequenter odia succrescunt. deinde si fratri amplius collatum fuerit a parentibus, fratres alii [*](F ) indignantur magis et gratiam conlatam a parentibus parricidio auferre conantur. ista magis bella suspecta, bella non ciuitatum, sed singularum domorum. illos ergo dominus ad ultionis iudicium conprehendit, quos magis insidiaturos sibi esse cognouit.

tertium est quod in eo fratrem dixit, non quo [*](268 A ) dignus pietatis nomine parricida sit, sed quo magis pietatis grauetur uocabulo atque inde fiat sceleris incrementum, quo iustior sit uindicta caelestis. ergo dominus deus noster ultionem promittit, ut uel sic frangatur metu qui pietatis est oblitus et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, dei tamen iudicium non possit euadere, sed maiori et aeterno supplicio reseruetur.