De Noe
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et erupti sunt omnes fontes abyssi et cataractae caeli apertae sunt. uim diluuii scriptura conuenienter expressit dicens caelum et terram pariter esse commota, ex quibus elementis constat istius mundi omne principium. [*]( F ) undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur. haec secundum litteram. quod autem ad altiorem pertinet sensum, caeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus. magna igitur naufragia, quando mentis pariter et corporis sensuumque omnium turbo et procella miscentur. diligenter dicta pensemus. plerumque fraus mentis et dolus suum exercent uenenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem. frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria [*]( 248 A ) uacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum, qui praetendere nolunt corporis continentiam, ut adsertioni suae fidem testimonio sobriae carnis adquirant. etsi sensu lubrici, tamen quo minus turpes aliquanto excusabiliores habentur. cum autem uenena mentis et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem uigoremque confundunt atque animus incerto lubricus motu, malitiae faetidus atramento, [*]( B ) crudelitatis furore succensus etiam corporalibus flagitiis [*]( 5 Gen. 7, 11 Philo Quaest. II 18 ) [*]( 4 paenitus P 5 erupti PTB et (e eras.) T\' rupti cet., cf. p. 454,13 catarectae P cataractae N (a tert. in ras. m3) 8 ex PT e cet. 11 sensum P (sensu in ras.) humana mens JJNCM 16 corporis P (m2 ex corpuro) corporum T 18 luxuria. T\'C luxoria PT luxuriae DN et (e eras.) M luxuriosa (om. et) B 19 fragilitas DNBCM mentis om. B 21 adsertionis TDNB 23 corporee P (e alt. ex a m2) 24 omnemque uigorem B 25 fetidus B fedus N fedus DCltI 26 fu- rore P (f in ras.) )
I Et clausit deus a foris arcam. sermo manifestus est[*]( D ) secundum litteram. claudenda fuit arca et tuto saepienda munimine, ne eam uaga diluuii fluenta penetrarent. altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum, [*]( E ) cui arca haec quae describitur figuratur, saeptum corio iudicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus uestiuit exuuiis et quodam circumfuso induit operimento, ut neque frigore congelescat nec aestiuo calore soluatur.
exundauit igitur aqua et leuauit arcam, et ferebatur super summum aquarum. non inmerito exundauit aqua, quando caeli cataractae apertae sunt et de[*]( F ) terra rupti sunt fontes aquarum et flumina. quod magna enphasi dictum est. ubi enim eruptio, ibi inreuocabilis effusio sit necesse est, nec retineri facilis ingentium prolapsio fluentorum. manifestum igitur quod scriptum est. uerum si altius spectandum putes, caro nostra diuersis agitatur et freti modo [*]( 10 Gen. 7, 16 Philo Quaest. II 19 18 Gen. 7, 17 24 Philo Quaest. II 20 ) [*]( 1 auarus B auaros P (os ex us m3) T\' (v s. 0) DNCM auaris T 2 luxoriae PT luxoriose B effundendique P (den s. u. m3) 5 snperiora PC superiori 1\' (i alt. ex e) DNM 7 luxoria P (v s. o) T 9 mentis uigorem B 10 est om. B 11 tuto & sepienda T 17 induit (i alt. longum ex 1) operimento (eri s. u.) P indulto operimento T congelascat B 22 enfasi libri 23 retineri potest T prolaptio N prolatio CM 24 manifestum T manifestum est P (est s. u.) cet. aIiquis P (ex altius m2) T\' 25 post agitatur add. fluctibus DY freti more T )
Illud quoque non praetermittendum arbitror, quia scriptura [*]( 249 A ) non praeteriit, quantis numero cubitis aqua super terram fuerit; quindecim enim cubitis super excelsos montes aquam fuisse dixit. simplex itaque intellectus patet, allegoria autem quinque sensus conplectitur, qui sunt in corpore nostro uelut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obumbrant et plerumque incursantur bestiis et exagitantur condensa et opaca eorum. unde et dominus per nationum credentium fidem ueniens ad ecclesiam suam uenit a Libano, sicut ait Ambacum propheta dicens: dominus a Libano ueniet, a monte [*]( B ) umbroso et opaco. ecclesia quoque uenit a Libano, sicut habent Cantica canticorum. ita enim legimus: ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano. transibis et pertransibis a principio fidei, a cubilibus leonum et montibus pardorum, quod gentiles populi. qui uelut bestialium passionum graues patiebantur incursus, nunc altitudine fidei et sublimitate deuotionis emineant. per hos igitur montes Christus aduenit comprimens euangelicis disputationibus [*]( C ) ferocis istius corporis motus atque illam altitudinem cordis et se extollentem superbiam oboedientia et humilitate sui destruens, meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt quos ante grauium passionum diluuia subruebant. de numero autem cubitorum sic quidam ante nos aestimauerunt, quod quinque sensus triplicem collectionem habeant, eo quod uisus uisibile uidet et auditus audibile audit et odoratus odorabile [*]( 4 et 25 Philo Quaest. II 21 6 Gen. 7, 20 13 Amb. 3, 3 15 Cant. 4, 8 ) [*]( 1 atque P (at s. u. m3) 6 \'XV. PTCM montes excelsos N 8 sensus om. B 10 et pr. om. B exagitentur P (a s. e) 12 ambacum T abacuc T\'C abacuch M abbacuc cet. 13 a Libano om. NCM 16 sponsa... Libano om. B 20 emineant T meant cet. 22 ferocis T feroces P (es ex is) cet. istius om. DN 24 mansaaetudinis P (a alt. eras.) 25 grauia B ) [*]( XXXII. Ambr. pan 1, faac. 1. ) [*]( 29 )
Mento mortua est omnis caro, quae mouebatur. quod et secundum litteram liquet et proprie ac naturaliter carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit. [*]( E ) commotio enim uitiosa non est nisi per affectus corruptionem; mouet enim uoluptates caro et ipsa uoluptatibus commouetur, talis autem commotio corruptelam creat. causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscuiusque degenerat. cum enim uitiosae passiones mentem mouent, corruptela generatur; cum excitantur studia uirtutum, disciplinae profectus est. omnis igitur qui erat in arida mortuus est: [*]( F ) nec enim poterant non mori quos tanti diluuii unda demerserat. hoc secundum scriptum seriemque uerborum. ceterum si allegoriam quaeras, non est dubium quia exemplo ligni aridioris, quod simul ut lambere coeperit ignis exurit, ita anima, nisi diuersarum umescat rore uirtutum poculo quodam inrigata sapientiae et fonte iustitiae atque inriguo castitatis, tamquam arefacta radice uitali cupiditatum deflagrat incendio uel profluuio carnis inlisa procumbit. unde semper epulari debet animus bonorum operum cogitationes, ut prudentiae[*]( 250 A ) suco mens inebriata pinguescat, quo non facile diluuii corporalis cedat iniuriae atque arido incuriae situ euirata moriatur. [*]( 3 Prouerb. 22, 20 7 Gen. 7, 21 Philo Quaest. II 22 16 Gen. 7, 22 Philo Quaest. II 23 ) [*](1 gnBtatus P gustus cet. 8 tibi om. B 12 corrnptela creatur B 14 degenerat TT\' degenerat P degeneratur DNBCM .15 excitantur scripsi excitant libri 17 demerserat TM et (de ex di) T\' dimerserat cet. 19 est dubium PT\'B dubium est cet. ad exemplum N exemplfi CM 21 hamescat D (h. 8. u.) TBNCJI. 27 situllll P siti DN eairata P (e in ras.) uirata B enicerata M )
Deleuit inquit deus omne quod erat super faciem [*]( B ) terrae. scripti euidens explanatio, allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia et inmemor diuinorum humana despiciens ipsum adrogantis uiri habitum incessumque deformat. quales describit Esaias Iudaeae filias oculorum micantes nutibus et alta se ceruice iactantes. sunt enim huiusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, ceruice resupina, qui solum quidem pedum perstringant uestigiis, toto autem se librent. [*]( c ) corpore at inani suspendant examine, in priora gressu prodeant in posteriora uerticem reclinantes, caelum spectent, terram autem fastidiant tamquam ceruicis dolore suffixi. ut eam inclinare non possint. hos igitur deleuit de libro uitae deus dicens: omnis qui se exaltat humiliabitur nec inter merita sanctorum commentis facit adhaerere caelestibus.
omnibus igitur qui extra arcam fuerunt interemptis [*]( D ) derelictus est solus Noe in arca cum iis qui cum ipso erant. non indiget interpretatione sermo simplicior - concurrit intellectus cum littera —, altior autem et interior significatio demonstrat iustum uirum amatoremque sapientiae tamquam arborem fructuosam internecatis quae escam eius solebant adrodere, comam obumbrare, coaitare processus ramorum [*]( 1 Baruch 3, 12 4 Luc. 23. 31 6 Gen. 7, 23 Philo Quaest. II 24 11 Esai. 3, 16 18 Apoc. 3, 5 19 Luc. 14, 11 21 Gen. 7, 23 Fhilo Quaest. II 25 ) [*]( 6 omnem P (m alt. eras.) super... declarat om. T 8 superbia T quastg P (i se a. Rrę m2) quae te T que (e in ras.) & T\' quae uel B 11 filias P (a m2 ex o) 14 pedem P (v 8. e alt. m3) prestringant P (p m3) praestringant TT\' librent P (r s. u.) 15 procedant DNCM 16 in T ad P (s. u. m2) cet. 20 sanctorum om. B 22 hiis M his cet. ) [*]( 29* )
Memor fuit dominus Noe et bestiarum et iumentorum, ut inquit scriptura diuina. mouentur plerique qua causa non dixerit scriptor quod etiam uxoris et filiorum Noe [*]( 251A ) memor fuit deus, cum bestiarum fuerit et iumentorum memor. sed cum dixerit quod memor Noe fuerit, in auctore et praesule domus necessitudines eius reliquas conprehendit. simul exprimi uidetur quidam reliquarum consensus necessitudinum. etenim cum omnes inuicem sibi cari sunt, una est domus; cum autem discrepant, separantur et scinduntur in plures domos. ubi ergo caritas, ibi senioris nomine, de quo pendent ceteri, domus omnis significatur, ut si quis arborem dicat, [*]( D ) utique conprehendit et ramos, si quis ramum nominet, etiam fructus qui in eo sunt pariter uno atque eodem sermone conplectitur.