Sed fortasse quia munda et inmunda induci in arcam [*]( 243 A ) praecipi cernis animantia iure mouere te possit, quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas. nec ego abnuo inrationabilium quidem, mundorum tamen motuum esse aliqua semina et quasi principia in anima nostra et eorum qui mundi non sint. natura enim hominis contrariorum est capax, ut et malitiae in eam sit et uirtuti ingressus, meritoque in principio libri huius, qui est Genesis, per arboris speciem in paradisi medio legisti boni et mali scientiam. de quo ligno [*]( B ) scientiae boni et mali praeceptum est non esse gustandum, eo quod mens nostra, in qua est cognitio et disciplina, boni et mali recipit notionem. itaque naturae opifex sicut ad propagandum uel etiam reparandum genus animantia reseruauit, ut uniuersae terrae animantium semine replerentur, ita etiam corporis nostri terrenam substantiam uacuam non putauit passionum huiusmodi tamquam inmundorum animalium relinquendam, quae cum deliciis et luxurie tamquam uice diluuii [*]( C ) ingurgitatur, memoratis fluctuat passionibus. ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium euacuauerit diluuium passionum et quandam animae retexerit siccitatem, uiuificare incipit suum corpus et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
Illud quoque studio est quaerere, quae causa est cur, [*]( D ) posteaquam ingressus est Noe arcam et induxit animantia, post [*]( E ) septem dies diluuium factum sit. non enim otiosum uidetur [*]( 10 Gen. 2, 9 et 17 25 Philo Qua< st. II 1:3 ) [*]( 2 salubres P (s alt. s, u. m2) 4 te om. N 5 non TNB no ex nos T\' nos P 6 tamen ... et eorum om. T aliqua eese N 8 capax contrariorum est B capax est N 9 ut et ed. Paria. a. 1569 et ut libri malitiae in eam P ml T malitiae uis in eam P m2 T\' malitia in ea NB uirtuti a uirtutis libri 10 huius P (h s. u. m3) 19 luxuriae libri 24 est sapientia B 26 in archam N in arcam B inanimantia P (iu eras.) 27 otiosum P (o pr. 8. u. m2) )
440
quod non aut plures aut pauciores interpositi sint dies, sed tot quot in constitutione mundi fuerunt. sex enim diebus factus est mundus, septimo die requieuit deus ab operibus suis. quo declarauit indicio ipsum se esse auctorem mundi atque diluuii. mundum propter bonitatem suam condidit, diluuium fecit nostrorum merito delictorum. admoniti sunt igitur homines uel ex numero dierum, quibus mundus est
[*]( F ) conditus, quod conditorem suum non lacrimis solum et precatione, sed correctione morum reconciliare debuerant. ergo spatium dedit ad paenitentiam dominus magis uolens ignoscere quam punire, ut imminentis diluuii terrore suspensos ad ueniam cogeret postulandam, quo dum periculum futurae mortis horrescunt, inpietati atque iniustitiae renuntiarent. secundum est, ut hinc quoque domini supra modum misericordis clementiam colligamus, quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam paucis diebus, si paenituisset eos, uoluit relaxare. est enim deus peccati
[*]( 244 A ) inmemor, uirtutis remunerator, sicut ait ipse in propheta: ego sum, ego sum qui deleo iniquitates et memor non ero. tu autem memor esto et iudicemur; dic iniquitates tuas, ut iustificeris. cum enim aduerterit ueram animae refusam esse uirtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum ueniam superiorum indulgeat peccatorum, uerum etiam gratiam et iustificationes inpertiat. expectauit ergo et septimo die, ipso quo ab operatione requieuit,
[*]( B ) ut si lll\'nia posceretur, sequeretur correctio, et ab indignatione requiesceret.
Illud quoque curae fuit non praetermittere eo quod diluuium factum dixerit quadraginta diebus et addiderit [*]( 3 Gen. 2, 2 19 Esai. 43, 25 sq. 29 Gen. 7, 12 ) [*]( 1 sunt B 3 die om. B dns P (n exp.) B 4 declarauit P (d in ras.) se om. TN 8 praecatione P 14 hinc om. B 17 uoluit 1\' (i ex n) 18 ipse ait N 19 alt. ego sum om. B delebo B 21 aduertit B 22 ei P (i in ras. ex t m2) honoris (i ex e) P 29 sq. •XI/ PT )
441
quadraginta noctibus. scimus enim diem dici quem sol terram illuminans signat, noctem quam circumfusae tenebrae a diei claritate disterminant et plerumque ita a nobis diem significari ut noctem non conprehendamus, plerumque ut
[*]( C ) conplectamur. significantes enim mensem triginta dierum significamus et noctes. unde cum satis fuisset Moysi dixisse diluuium fuisse quadraginta diebus, cur addiderit et quadraginta noctibus quaeritur. et aliqui ita acceperunt. qui ante nos fuerunt, ut et uirorum et mulierum factus diluuio interitus demonstraretur, diem ad uirum referentes, qui sit purior, similis lucis, noctem ad mulierem, quae uiro dormiente creata describitur, simul quia uir prior quasi auctor, qui
[*]( D ) uirtutem moueat mulieris atque in partus excitet, actu ille clarior publico, ista obscurior tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco et creationis suae formata in costa uiri debens gratiam superiori, numeri quoque potioris obnoxia priuilegio et pariendi usu materialibus comparanda. consonans autem in utroque numerus periculi, quia peccata etiam consonantia, meritoque non distant spatia temporum, quia non distant merita delictorum.
[*]( K ) Non mediocriter etiam scrutantur plerique qua ratione quadraginta dies diluuium fuerit. et possumus dicere materialem numerum tristioribus, hoc est delendae creaturae deputatum, ebdomada autem constitutioni totius mundi, hoc est laetioribus. sed fortasse referat quid quod etiam lex quadraginta [*]( 8 et 21 Philo Quaest. II 14 11 et 16 Gcn. 2.21 sq. 25 Exod. 34, 28 ) [*]( 3 a nobis ita B 5 -XXX- PT 6 fuisset P (t s. u. in2) 7 \'XL\' PT XXXX P (quartum X add. m2) XL- T 11 lucis P (B eras.) luci T\'B 12 ita creata B simul. T 13 actus T auctu N 15 second P (o 8. 9) 16 costa scripsi costam libri et superiori B numeri T, om. cet. 18 autem om. N 19 sq. distant P (i ex e m2) 20 post delictorum add. DE XL DIEBUS PT 21 inde a uerbis Non mediocriter incipiunt DCM. INCIPIT DE NOE ET ARCHA D INCIPIT LIBER TERTIUS C et (qui add. QUI LIBER EST DE NOE) M XL- PTCM (item tt. 25 et p. 442, 7) 24 ebdomadam Tlx epdomadam N mundi totius N 25 referat scripsi referatur libri )
442
diebus lata est. tot dies obseruauit Moyses in monte Sina ac demoratus est, cum praescripta legis acciperet. recte
[*]( F ) igitur eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta, ut cognoscamus quod eodem uitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi. unde nunc iam non poenae praescripti sunt dies quadraginta, sed uitae, ut hoc numero ieiuniis et orationibus crebrioribus nostrorum leuemus subplicia peccatorum atque ad praescripta legis intenti deuotione ac fide nostrum corrigamus errorem. itaque per domini resurrectionem quadragesimus dies iam non habetur nouissimus, sed primus atque inde uita numeratur, ubi
[*]( 245 A ) ante mortis numerus ad consummationem mundi et humani generis excidium conputabatur.
I Et delebo inquit omnem resurrectionem carnis a facie terrae. o caelestium pulchritudo uerborum, si quis ea decoro intellectu piae mentis examinet! indignatur deus peccatis nostris, sed non obliuiscitur pietatis: minatur supplicium, sed non permisit excidium: moderatur uindictam, reuocat seueritatem. deleturum se dicit carnem non a terra, sed[*]( B ) a facie terrae. florem decutit, radices reseruat: sinit ut in profundo substantiae uirtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus inpassibilis perseueret inmunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatu obnoxii reseruetur. pulchre autem posuit delebo tamquam litterarum apices, qui delentur sine fraude librorum et sine inminutione [*]( 15 Gen 7, 4 Philo Quaest. II 15 ) [*]( 3 ergo BC eodem om. N 4 et 7 poenae TBC paenae P pene M penae cet. o quod de D quos de C 6 nunc P (c ex t m2) TBCM numet (del. ml) T\', om. N (in quo non iam) iam (eras.) iam T 9 lauemus T 12 inde om. N 15 inquit dns DCM 16 qui se a Pml T quis se a Pm2 B et (corr. quis ea) T\' quis se D quis CM 17 mentis piae B 19 permisit P ml TCJI promittit B permittit P m2 N (ittit in rlts. m2) DT\' 20 deletorum (v s. 0 m2) P se TTDNOM, om. PB omnem carnem D 21 terae P ratlicem D reseruat B (cr 8. fl., res in rus.) 23 nosiae TCM 24 sunt DNM reatui P (i 8. U., eras.) )
443
tabularum. atramentum deletur, sed lignum manet. delentur elementa, ut scribantur plerumque meliora, atramentum
[*]( C ) tollitur, substantia non exterminatur. \'delebo\' inquit \'corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem. delebo resurrectionem carnis a facie terrae, ut scribam in caelestibus resurgentes. delebo de libro terrae, ut scribam in libro uitae\'. deleantur, domine meus, domine, deleantur cito elementa ferri, ut scribantur elementa Christi. aboleatur resurrectio terrena, ut caelestis gratia redundet. ueni, Moyses, praepara gremium, legem accipe, suscipe apices, quos iam miseri..
[*]( D ) coria diuina non deleat. suscipe tabulas, quas dominus statuat in aeternum. utinam ipse non frangas! et ipsas mihi mea culpa sustulerat, nisi dominus reddidisset. iure quidem, Moyses, indignatus es, ne haberent diuina priuilegia qui non deferrent obsequia, sed puto quod non mihi eas, sed Iudaeis fregeris. fregisti Iudaeis, recepisti mihi. fractae sunt priores, ut posteriores manerent. fregisti eas in pectoribus Iudaeorum;
[*]( E ) quid enim proderat ut tabulas tenerent, quarum praescripta tenere non possent? ecce secundas tabulas dicunt se tenere, sed non tenent. dicunt se legere diuina elementa, sed non legunt. digito dei scriptas esse tabulas Moyses dicit: illi digitum dei non legunt, ferrum legunt. atramentum uident, spiritum dei non uident: sed ecclesia nescit atramentum, spiritum nouit. ideoque Paulus nouit scribere non atramento, sed spiritu dei uiui. o sacrilegum ineptum populum
[*]( F ) Iudaeorum! homo spiritu dei scribit et homo sub lege nutritus, et illi uolunt deum atramento scripsisse, non spiritu.
[*]( 3 I Cor. 15, 42 6 Psalm. LXVIII 29 12 Exod. 32, 19 21 Exod. 31, 18 Deut. 9, 10 24 II Cor. 3, 3 26 Gal. 1, 14 Philipp. 3, 5 sq. ) [*]( 2 aut P (a eras.) 3 corruptelam P (c 8. M., ante co ras.) 5 faciem P (m eras.) 6 in] de T 8 aboletur T 9 gratiam P (m eras) redundetnr P refundatur T redundet.. B moses T 12 mihi om. N 14 moses T, om. CM es scripsi est libri 17 manerent posteriores B 23 nouit spra B 25 populum P (po postea add.) ) 444
ergo, ut ad superiora redeamus, delet deus resurrectionem carnis tamquam apicum scriptionem. quo declaratur quod superfluam hominum natiuitatem propter impietatem eius deleuerit specie litterarum, substantiam autem et conuersationem generis seruarit humani uelut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet. cui sententiae conuenire etiam illud uidetur, quia ait: delebo inquit omnem [*]( 246 A ) resurrectionem carnis. resurrectioni autem communi usu naturae contraria uidetur esse purgatio, quia purgatione reciditur et reprimitur resurrectionis luxuria. omne tamen quod purgatur speciem amittit, substantiam suam seruat atque meliorat. repressit igitur dominus iam purgatione diluuii corporeum usum conuersationemque generationis eius, quae degenerauerat a decore naturae et accepti muneris uenustate. haec secundum litteram. quod [*]( B ) autem ad altiorem pertinet sensum, diluuii species typus est purgationis animae nostrae. itaque cum mens nostra [corporalibus-. ] se a mundi istius inlecebris, quibus ante delectabatur, abluerit, bonis cogitationibus ueteris conluuiem cupiditatis absterget tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
Et fecit inquit omnia Noe quae mandauit ei [*]( c ) dominus deus. iustus mandata accipit, seruus imperia. hic amici censetur loco qui fecerit quaecumque exsequenda susceperit, ille qui nutat obsequiis oneri seruitutis addicitur. denique et dominus Iesus dicit in euangelio: uos amici mei estis, [*]( 20 Exod. 15, 23 21 Gen. 7, 5 Philo Quaest. II 16 25 Ioh. 15, 14 tq. ) [*]( 2 declarat CM 4 uelut spem B 5 seruarit P \\it ex et) T\' (t 8. u.) T seruaret BM aeraaro DNC uelut] uoluit DN 6 pulluraret P (I 8. r) 7 quia P ml qui T quod Pm2 cet. 12 iam T qui iam PTC qds B quadam N, om. M. in D spatium est 5 litt. 13 a DN quae P (cras.) T, om. T\' cet. decorem T 14 uenustate N uenustatem amiserat T uestat C uenustat cet. haec P (h 8. u m2) 15 sensum pej-tinet B 16 corporalibus seclusi; uix probabile scrtbendum esse a corporalibus se 18 bonisq; D (q; exp.) CM bonis quoque N 22 deus . om. PTTB accepit T (corr. accipit) NCM 24 et om. B )
445
si feceritis quae ego praecipio uobis. iam non dicam uos seruos. mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui ualida caritate, sobrio consilio quae mandata sunt exequatur. nec fefellit dominum iudicium suum. inpleuit iustus uniuersa, non partem, sed uniuersa quae mandata sunt ei, et
[*]( D ) ideo scripturae diuinae accipit testimonium. nec superfluum putes quia simul posuit dominum et deum — nam et deus in domino et dominus in deo —, sed ut patris et filii intellegas commune praeceptum. aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod dominum et deum hoc loco dicendo et uindicaturi et ignoturi geminam expresserit potestatem et, quia hic uindicat prius in peccatores, ideo ante dominum dixerit,
[*]( E ) quoniam uero postea ut iusti seminarium propagetur indulget. ideo deum postea nominauerit. denique facturus mundum deus dicitur: in principio fecit deus caelum et terram. et dixit deus: fiat lux.
Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod [*]( F ) sescentesimo anno Noe < mense septimo> uicensima et septima mensis fit diluuium. septimum mensem uerni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit. tunc ergo fecit diluuium, quando dolor maior eorum foret qui in sua [*]( 247 A ) abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tamquam dicentis dei: \'ecce omnia secundum liberalitatis diuinae prouidentiae gratiam diues natura generauit, omnia in usum hominum [*]( 9 PJ ilo Qnaeet. II 16 15 Gen. 1, 1 et 3 17 cf. Gen. 7, 11 Philo Quaest. II 17 20 Uerg. Georg. II 330 ) [*]( 2 dico TCM ut pr. om. N 5 ante uniuersa pr. ras. P sed uniuersa (a m2 in ras.) P 6 diuinae scripturae B accepit Nill 7 dominum posuit B 8 expectes sed posuit 11 ignoturi T ignoscituri P (sci s. tł.) cet. 12 prius uindicat B ante Oln. B 16 deus fiat (fiat in ras.) lux et facta est B 17 sescentesimo P (x s. salt., sed eras.) sexcentesimo cet. 18 mense septimo addidi, mense secundo M 8. u. m. rec. uicegsima P uicesima cet. 19 septimum libri (s. x secundum D et m2 N, 8. al\' secundum m. rec. M) 21 fetura (e in ras.) se. P 24 liberalitatis P (tis 8. u. et ralita in l\'as. m3 ex rtatis) )
446
germinauit terra fecundior. segetes spectantur tritici, hordeo campi replentur, comae arborum uenturi fructus floribus uestiuntur: non deest terra obsequiis suis, non bestiae muneribus suis, quae sollemnes soluuntur in partus, ut homini
[*]( B ) nihil desit: homo solus partibus suis deest, nescit auctorem suum, a quo ei omnia ministrantur, neglegit conditorem. despicit homo remuneratorem suum, cum deus opus suum non despexerit. pereant cum homine omnia, propter quem nata sunt omnia. in suis diuitiis consumatur homo, cum sua dote moriatur\'. nihil ante hominem terra deliquerat, nullis errauit in fructibus: in homine solo se degenerasse cognoscit, spinas et tribulos pro fructibus ferens. quod solum munus
[*]( c ) admirabile est, principale mentis interiit. cur igitur omnia illa seruantur? ideo non post collectos fructus infunditur aqua, ne beneficium magis quam diluuium terra sentiret. denique uerno apud Aegyptios tempore, sed mense diuerso Nilus exundat, ut iaciendis seminibus terra mollescat et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiat. quod autem sescentesimo anno Noe fit diluuium, illud uidetur ostendere, quia sexto die Adam creatus est. idem numerus, hoc est qui par
[*]( D ) dicitur, et in auctore et in reparatore seruatur, quia fons sexagesimi et sescentesimi sextus est numerus. idem autem et primus et septimus mensis dicitur. sed magis primum obseruare debemus quod post diluuium uerno tempore colendorum cura reparetur agrorum et placidi atque uberis soli incipiat fetura procedere. quo significatur numquam deum eo numero uel tempore interitum hominum fuisse facturum. quo
[*]( E ) [*]( 12 Gen. 3, 18 20 Gen. 1, 27 ) [*]( 1 spectantur P (sp m2 ex p) tritici hordeo (ordeo TB) Pl\'T\'B tritico et hordeo (ordeo DNM) cet. 2 fructibus P (ib eras.) 3 bestiae desunt T\'DN 6 necgligit T (g pr. eras.) 11 errabit P (v 8. b) T 12 ferens P (n s. u.) 14 potest P (st m2 s. tvst) 17 mollescat P (1 pr. 8. u.) 18 suscipiat TTB suscipiat P suacipiantur cet. sescenteaimo P sexcentesimo cet. 20 hoc est qui par dicitur] est par DN par CM 22 sescentesimi P sexcentesimi cet. ) 447
fecit exordium, nisi inmanibus delictis esset offensus. simul ueniam temporis et numeri ratio promittit, quod etiam iratus admoneatur tam praecedentibus causis beneficiorum suorum, ut non penitus deleat eorum substantiam quos ipse donauit.