De Noe

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

tertium illud est quia rationis expertia non propter se, sed propter hominem generata sunt animalia; hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subiectione humana praestaret condicio. denique gratiae hominis adtribuit propheta dicens: omnia subiecisti sub pedibus eius, [*]( 8 Uerg. Aen. III 138 sq. 9 11. I 50 (Lucr. VI 1222) 27 Psalm. VIII 7—9 ) [*]( 5 ualatilibus P (o 8. a pr. m2) 6 auctoritatem P (m eras.) 11 et sic T\' hominum T humanum inplicat ex humanQplicat P 12 ut arbitror iustae N 13 nostri corporis N 15 pedibus et manibus N 16 ideo (om. que) B 18 moriuntur N omnia membra N 19 desi.. r deratur scripsi desiderator T desaeratgr P deseritur T\' (i ex a) NB 23 animalia NB 25 enim P (n in ras.), ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, faec. 1. ) [*]( 28 )

434
oues et boues uniuersas, insuper et pecora campi, uolucres caeli et pisces maris, quia propter ipsum illa omnia, alia propter utilitatem, alia delectationis gratia, alia uoluptatis. consequens ergo erat, ut cum deleretur homo a facie terrae, propter quem facta sunt, etiam illa pari [*]( 240 A ) delerentur occasu. haec secundum simplicem lectionis expositionem.

t Altior autem et profundior interpretatio illud adtexit, quod ubi anima mole passionum curuatur graui et quasi diuersarum cupiditatum aestu mergitur, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt, quia peccator unusquisque quo grauiora flagitia commiserit eo fit insolentior. namque usu atque exercitatione inprobitas augetur et [*]( B ) inpunitate nutritur audacia. recedit itaque ab omni respectu honestatis et in eo terrena moriuntur omnia letalis peccati acerbitate, quae uera et perpetua morte peccatorem deleat; nemo enim grauius moritur quam qui peccato uiuit. moriuntur in eo passiones singulae, moritur uisus, qui peccatum adnuntiat, qui intendit mulieri fallaci, qui capitur alieni uultus decore, quem oculi meretricis ligauerint, quem aspectus inlaqueauerit[*]( c ) fornicariae. an non uidetur mori qui sibi libidinis telum inpresserit, qui spontaneus in foueam mortis inrueiit? moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem adnuntiat, cum inserit animis uerba meretricis, quae seducit iuuenem multo blandimento sermonis, laqueis autem labiorum suorum inligat eum. moritur uox silentio, si non confiteatur deo: moritur multiloquio, quia scriptum est tibi: ex multiloquio non effugies peccatum: moritur per [*]( D ) [*]( 25 Prouerb. 7, 21 28 Prouerb. 10, 19 ) [*]( 5 illa] ipsa N 6 simplex (in ras.) 1. exemplum B 9 animae P (e eras.) 10 mergitur estu N 14 aspectu B honestatis (s aJt. add. m3) et (ex est) P 16 mortem P (m exp. m3) 19 mulieri fallaci intendit N 22 impresserit P in ras. 23 adulteri P (i ex is m2) 25 multo ex mulia m2 P oblectamento T\' laquę.eiB P 26 uoxj ex N 27 est tibi P (t alt. 8. u.) TB ё\'l/ Test N )

435
iracundiam, cum praetergreditur mensuram ultionis:

omnis postremo sensus moritur, si minister sit iniquitatis. et ideo quia terrena omnia moriuntur diluuio, solus autem iustus in aeternum manet, ad ipsum dicitur: statuam testamentum meum ad te, quia ipse diuinae est heres gratiae, ipse caelestis possessor hereditatis, beatissimorum consors honorum. et homines quidem cum moriuntur, patrimonium suum testamento transcribere solent, nec cedit hereditas, donec uiuit [*]( E ) testator: deus autem cum sit sempiternus, transfundit iustis diuinae hereditatem substantiae et ipse non indigens donat sua sine ullo donationis dispendio, quem non grauant suorum consortes honorum. magisque fruitur eo quo nos utimur. denique dominus Iesus pauper factus est, cum diues esset, ut illius inopia nos ditaremur, qui testamentum utrumque suo consummauit sanguine, ut nos uitae suae coheredes et mortis faceret heredes, quo et uitae haberemus consortium et [*]( F ) mortis beneficium. multum autem tribuit iusto dicendo: statuam testamentum meum ad te, eo quod rationabilis et fidelis uir ipse sit testamentum dei. ipse est enim hereditas dei, ipse possessio, in quo uirtus diuini testamenti est, in quo fructus iudicii, in quo hereditas promissionis, de quo dixit Dauid: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. sed iam salua expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.,

Intra inquit tu et omnis domus tua in arcam, quia241 [*]( A ) te uidi iustum in generatione ista. manifeste fides [*]( B ) propheticae sententiae etiam hoc adstruitur loco, quia stultus [*]( 3 Prouerb. 10, 30 4 Gen. 6, 18 13 II Cor. 8, 9 15 ROIU. 8, 17 22 Psalm. CXXVI 3 25 Gen. 7, 1 ) [*](5 heres est B 6 consora P (s alt. 8. u. m2) 8 transcribere P (ri m2 s. i) 11 vllo P (v 8. u. m2) 12 deneque (i 8. e alt.) P 14 nos om. B 15 suae uitae N 16 quo (o ex ae m3) P et pr. 8. n. P haberemus P (re s. u.) 19 et fidelis om. N 20 dei om. NB 22 dicit N dauid om. B merces P (e alt. ex i) 24 magist\' B 25 tu et P (m3 in ras. 3 litt.) 26 manifesta T\' 27 profeticae P ) [*]( 28* )

436
sibi soli stultus est, rapiens autem sibi et plurimis sapit. itaque Noe iusti merito etiam domus eius in diluuio seruatur. sic in mari nauigantes et in bello exercitus, si illis non desit gubernatoris peritia, istis imperatoris prudentia, a periculo tuti sunt aliena ope. sed quia boni imperatoris bonus exercitus est, ideo etiam in eo laudem iusti intellegimus non praeteriri, qui talem instituit domum suam, ut uirtutis [*]( C ) fulgeret consortio, meritoque inuenit salutem cognatio. nec repugnat quia postea aut filius aut uxor offendit. dormiebat iustus, cum erraret filius. femina quoque utpote sexus fragilioris mole periculi turbata, quae totum orbem diuino incendio perire crederet, quid miraris si uirum non potuit sequi, cum ipse iustus ab angelis monitus uix euaserit? quid autem mirum si homini obrepat error aut se relaxet intentio? argue ergo quia et iustus inebriatus est.

sed haec loco suo [*]( P ) reseruanda arbitror. nunc quod superest consideremus. pulchre enim dixit: quia te uidi iustum in generatione ista. multi hominibus iusti uidentur, pauci deo: aliter hominibus, aliter deo: hominibus secundum uitae speciem, deo secundum puritatem animi, uirtutis ueritatem; homines quae foris sunt probant, deus quae intus examinat. perpense autem addidit: in generatione ista, ut neque superiores condemnaret [*]( E ) neque posteriores excluderet recteque diluuium factum adstrueret interitu generationis eius. quae non haberet aequitatis consortium.

haec secundum litteram. altior autem sensus prouocat nos, ut hoc putemus uigorem mentis in anima esse et animam in corpore quod est pater familias in domo sua. quod [*]( 1 Prouerb. 9, 12 7 Prouerb. 15, 6 9 Gen. 9, 22 10 Gen. 19, 26 12 Gen. 19, 15 sqq. 15 Gen. 9, 21 17 Gen. 7, 1 ) [*]( a 1 solisj P (8 exp. m3) 5 alien. P (e eras.) 6 est om. N laudem iusti in eo N 7 quia B 14 obrepit N aut P (a a, u. m3) ut B relaxet T relaxat cet. argu.e P (a eras.) 18 deo pauci B 20 et uirtutis P (et 8. u. m3) T\' uirtutisque T 24 ex interitu T 24 consortium aequitatis N 26 putemus P (u pr. ex 0 m3) 27 est om. N )

437
enim in anima mens, hoc anima in corpore. si mens tuta est. tuta est domus, tuta est anima: si anima incolumis. incolumis [*]( F ) caro. mens enim sobria passiones omnes cohibet, sensus gubernat. sermonem regit. ideoque bene dicit dominus iusto: intra tu, hoc est: in te ipsum intra, in tuam mentem, in tuae animae principale. ibi salus est, ibi gubernaculum, foris diluuium, foris periculum. si autem intus fueris, et foris tutus es, quia ubi mens sui arbitra est, bonae sunt cogitationes, bonae exsecutiones. si enim nihil uitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt. si studio sit castitas, cordi sit temperantia, [*]( 242 A ) nulla flamma inardescit libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis; sobrietas enim mentis medicina est corporis.

1Nunc consideremus qua ratione induci in arcam iubet a [*]( B ) iumentis mundis septem et septem, masculum et feminam, ab inmundis autem duo et duo. ut nutriatur semen in omnem terram. et, ut ego arbitror, inire mundam adserit ebdomadam, quia mundus et sacer septimus numerus; nulli enim miscetur nec ab alio generatur. ideoque uirgo dicitur, quia [*]( C ) nihil ex se generat, meritoque tamquam materni exsors inmunisque partus et muliebris copulae, etsi ebdomas femineo nuncupetur uocabulo, uirilis habet sanctificationis gratiam; omnis enim masculus adaperiens uuluam [sanctus] domino uocabitur, hoc est sanctus. et in propheta habes: effugit peperitque masculum, id est sanctum. secundus autem numerus non est plenus, quia diuisus. quod autem [*]( 13 Gen. 7, 2 Philo Quaest. II 12 17 Philo Legg. alleg. I 5 (I 46, 13; I 64, 19 C.) de uita Moys. III 27 (II 166, 39) 22 Exod. 13. 12 24 Esai. 66, 7 ) [*]( 1 anima 6 T\' hoc*» P (in eras.) hoc est B 2 incolomis Jris) T 6 principale P (al in ras.) 8 cogitationes P (gi cx mi m3) bonae sunt N essccutiones (in ras.) B 10 sunt cogitationes B sit (alt.) B ed. Rom. si cet. (cordi si T\') 11 inardescit flamma N 16 heb- V domadam B 17 nQmerus P 20 ebdomadas T (s eras.) T (da exp.) epdomas N 22 sanctua om. B, inclusi 23 hoc est sanctus om. N 24 effuilit T\' (d ex g) N peperitque] peperit et N )

438
non est plenum uacuum habetur. septimus autem numerus [*]( D ) plenus, quia ebdomas ut decas, et similis illius primi, quia alpha ad similitudinem est illius qui est semper, a quo profluunt et mouentur quae sunt in omni genere uirtutes. haec naturalia.

de moralibus autem ut dicamus, non est dubium quod inrationabile animae nostrae in quinque sensus diuidatur et uocem et generatorium, quae natura uidentur esse feminea, quia sensus nostri in materialia et saecularia cito repunt. unde claret eos mollioris naturae habere substantiam. sed [*]( E ) erudito et industrio uiro munda omnia, quia sapientia exercitati uiri et uirtus firmamentum his uirile transfundit. iudicio ergo prudentis et proposito gubernantis ex inferioris sexus qualitate in fortiorem substantiam transferuntur. uslida enim sapientis et fixa sententia est, non mutabilis, ut insipientis et stulti, qui consilio nutat incerto, ut inprobi, qui non quod uerum et iustum sit eligit, sed quod sibi commodum uel [*]( F ) ut< <ile> > scindit a uero, secernit a iusto. iustitia enim singulare est bonum, per se ipsa suo tantum spectatur pretio, iniquitas uero uelut diuidua parit nunc odio inflexa, nunc quaestu et ea quae sunt diuidenda confundit. stultus enim ut luna mutatur et uersicolora umorum uarietate deformis animam suam [*]( 3 Apoc. 1, 8 (21, 6; 22, 13) 4 Act. 17, 28 20 Sir. 27, 11 ) [*]( 2 aebdomas P ebdomadas T\' (da exp.) epdomas N 3 alpha B alfa PT falsa N est ad similitudinem N profluunt] fluunt T 4 quae sunt 8. u. m3 P atque sunt B in] bine T genere P (ne 8. U. m3) uirtutis B 5 antem ona. B 7 et alt. om. T 9 melioris B 11 uiri. P (a ems.) firmamentum P (i s. y, sed deletum) uirile P ante corr. T uirili P corr. eet. transfudit B indicio N 12 propositfl N 13 in inferiorem B transferuntur P (s s. u.) 15 quod N quid cet. 16 et iustum om. B uel utile scripsi uelut P (corr. uelit) T\'B uelit N uelse T, quod si recte se habet, restituendum esse uidetur uel secundum 18 tantfl T\' tanti T\' corr., PTN, om. B uth 19 hodio P (h eras.) 21 et] aut B uersicolora ljipQrvip P (nth del. m2, quae simul exp. umorum et s. ser. aut humorum) uersicolor umorum T uersicolor aut humorum T\' (h del. ml) N uersiculo ant humorum B (morum in ras.) )

439
in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.