De Noe
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
alia est autem denudatio animae, qua uelut quandam sarcinam corporis abicit atque exsuit sicut sepulchrum [*](c ) quoddam carnis effugiens. sepulchrum enim patens est guttur huiusmodi hominum, in quo sepulchro uelut adtumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diuersis. exsuit igitur se a congestione terrena et quasi retia quaedam circumfusa euadit atque effudit quaecumque se ab omni nudauerit laqueo passionum et omnem illam deformem speciem terrenae labis auerterit, ut lucem uideat decoris [*](D ) aeterni.
: Quaero nunc cur non simpliciter dixent: \'uidit Cham [*](E ) nudationem patris\', sed: uidit Cham pater Chanaan? utique Chanaan natus non erat. cur ergo nomen addidit fili nisi ut et uitio auctoris deformaretur hereditas et auctor fili nequitia grauaretur? et pater igitur in filio et in patre filius redarguuntur habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium. nec poterat fieri ut bonum generaret filium qui ipse bono patri nequam filius et naturae et eruditionis [*](F ) degener extitisset.
haec secundum litteram. quod autem ad altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus delectantur alienis, nec solum erroribus, sed etiam iis quae ipsis uideantur mala esse, etiamsi non sint. nudum enim se Noe non sentiebat, qui amictu erat indutus sapientiae. denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat nisi posteaquam praeuaricationis commisit errorem. et redopertus amictu sapientiae ac iustitiae mandatorumque caelestium praeuaricatione nudatus (se> nudum uidit et foliis operiendum putauit. ridet igitur Cham nudatum patrem cernens. omnis namque [*]( 3 Psalm. V 10 (11) 12 Gen. 9, 22 Philo Quaest. n 70 24 Gen. 3, 7 28 Philo Qnaest. 11 71 ) [*]( 1 quia P (i er<M.) T\' (i exp).) CM 2 et 6 exsait P (s eras.) exuit cet. 5 delectationis PT\'B 11 quur F 13 quur P 13 et 14 filii P (i tert. a. u.) ce<. 15 filios P (v 8. o) 21 his libri 24 se nudum B 26 mandatorum (OM. que) DNM 27 se addidi, poet nudum a foliis M et (o M: i) T\' filiis c«. 28 cemens] uidpna DN )
Quid est quod Sem et lapheth uestimentum [*](D ) imposuerunt supra umeros suos et perrexerunt retrorsum et operuerunt nudum patrem et non uiderunt nudationem eius? littera euidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii uidere [*](E ) cauerunt, ne paterna reuerentia uel ipso minueretur aspectu, siquidem etiam tacito uultu pietas frequenter offenditur. unde [*]( 21 Gen. 9, 23 Philo Quaest. II 72 ) [*]( 1 est disciplinae M 2 solatio Kat\'t 4 delicta (a ex o) P 5 accidisaa P (corr. m2) CM 7 inclinet Pm1 inclinetur Pm2 cet. in PT\'B ad cet. 8 prosequenda DJVCM 10 mores putat B 13 profuerit (pro s. u.) F 18 sidentur P (u s. sm2) uidentur T\' (u pr. m ffM.) qui o<M. a 21 iapheth F iafeth J iafet M iaphet cet. 22 super N humeros KM 25 amictum P (m oK. eras.) 27 tacito uultu etiam B )
sensus autem altior hoc habet, quia insipiens praesentia tantummodo uidet, quae in oculis sunt, futura non respicit, praeterita non cogitat, sapiens autem et praeterita recordatur et futura considerat[*](.F ) omnis ergo mens sapiens retrorsum ambulat, hoc eat praeterita spectat nec naturae quodam usu impeditur: nihil uacuum, nihil nudum suorum patitur esse gestorum. operit quae aliter gesta sunt amictu quodam et gratia uel praesentis operis uel futuri, ut nihil indecorum praetereat, nihil inornatum relinquat. unde et apostolus superiora obliuiscebatur, priora appetebat, sed obliuiscebatur, ut absconderet persecutionis errores, ut tegeret superiora delicta bonisque operibus obumbraret. beati enim et illi quorum tecta peccata sunt, id est si tegantur bonis factis et operiantur uirtutum sequentibus disciplinis.
Et sobrius inquit factus est Noe a uino. manifestum [*](275A ) est ex ebrietate intercedente somno sobrios fieri homines, mens autem sobria est, quando et praeterita et futura cognoscit. sobria ergo erat mens iusti et quando ebria putabatur; est enim praeclarum poculum inebrians iustos. ille autem uere inebriatus erat qui ridebat patrem. quia enim neque praeteritam generationis gratiam neque praesentem reuerentiam patris neque futuram poenam paternae iniuriae considerabat, uere ebrius erat et quod putabat uidere se non [*](B ) uidebat. erat in illo profunda caecitas qui patrem uidere non poterat. nam si uidisset patrem, non utique risisset; neque enim ridendus, sed uerendus est pater. multo autem amplius mentem iusti insipiens uidere non poterat. quomodo [*]( 1 Cic. de ofF. I 129, cf. Ambros. de ofF. I 18, 79 11 Philipp. 3,14 13 Psalm. XXXI 1 16 Gen. 9, 24 Philo Quaest. II 73 20 Psalm. XXII 5 ) [*]( 3 tantummodo praesentia B 10 praetereat P (t oM. N. u.) inortatum P (n s. t pr m2) 12 persequutionis P 13 bonisq; bonisq; (aK. creM.) P 14 sunt peccata DNM 16 est OMt. DNCM 17 somno intercedente B somNo P (N in litura) 19 et] etiam M 20 ille enim B 21 fuerat B patrem ridebat B quia enim P qui enim cet. )
\' quaero etiam qua ratione, cum ante medium dixerit inter filios Cham, nunc iuniorem constituat. sic enim scriptum est: cognouit Noe omnia quae fecit ei filius iunior. numquid ante scriptura in ordine generationis en-auit? non utique. quid ergo? contraria nunc scripta sunt? non arbitror. [*](D ) quomodo igitur soluitur, nisi iuniorem non aetate, non tempore accipias, sed rudem sensus et in quadam intellectus infantia constitutum, qui doctrinam prouectioris aetatis non hauserit nec perceperit senile consilium? cani enim quidam sunt sensus hominum. et ideo inquit: quom ueneris ad seniorum concilium, claude os tuum, ut habet alibi sententia: discendum enim tibi prius est quam loquendum. aures ergo paratas habe, ut aliquid de [*](E ) sapientium consiliis consequaris. lingua reprimenda est, auditio praeparanda.
Benedicens filium suum Sem ait Noe: benedictus [*](F ) dominus deus Sem. et erit Chanaan seruus eius. et dominum et deum dixit et specialiter deum filii sui, cui nomen est Sem, eo quod deus iustorum, hoc est deus mentium, non uallium, qui gratiam habeant uirtutis excelsae. deinde [*]( 3Sap.7.25 7 Philo Quaest. II 74 9 Gen. 9, 24 16 (Sir. 32. 18) 18 Sir. 18, 19 22 Gen. 9. 26 Philo Quaest. II 75 25 Reg. 111 21 (20), 28 ) [*]( 1 dubietatis DNCM 3 est (t 8. M.) & (exp.) enim P es enim B uirtutis P (tM roa.) 6 titubatio DN 11 contrariane (om. nonc) B 13 sensus P (a ult. crcM.) sensum C sensu cet. 15 hauserit P (&B aaierit) 7x (h 8. M.) cani ... quam loquendum OMt. B 16 quom scipsi que P (cu s. m2) cum cet. 22 suum om. DN 24 cui DN, OM. cc<. 25 nomine P (m2 ex nomen eet) T\'B quod sit T\' iastornmestJ9j!V 26 uirtutęs P (i s. ę) )