De Noe
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Qua ratione autem cum supra tres filios Noe conputauerit, [*](c ) Sem Cham Iaphet, hoc loco unius conprehenderit medii filii generationem — hoc est quod ait: Cham autem erat [*](D ) pater Chanaan; isti erant tres filii Noe — et maxime cum illi duo iusti, iste iniustus medius? iniusti ergo prius generatio quam iustorum conprehenditur. neque enim possumus negare quod scriptum est, sed ad coaceruandum delictum ipsius addita eius est generatio, quod, cum haberet filium et pater esset, solus ipse patrem non cognouit, qui magis cognoscere debuisset. et ideo meruit improbum habere filium, quia improbus fuerat patri. simul significat ex illo Chanaan [*](E ) Chananaeos fuisse, qui post multas generationes oppressi a populo iusto cesserunt in eius possessionem. auctorem ergo Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius huius Cham, qui impius in patrem extitit.
altior autem sensus nominum interpretatione signatur. Cham enim \'calor\' est, Chanaan \'turbatio eorum\'. qui enim calet continuo mouetur et perturbatur, ideoque euidentissime declaratur non tam [*](F ) hominem patrem hominum fuisse, sed passionem malam improbae passionis generatricem, quae esset a patris moribus, hoc est ab usu uirtutis aliena.
Et coepit Noe homo agricola esse terrae. uidetur271 [*](AB ) [*]( 7 Gen. 9, 18, cf. 6, 1 et 10 Philo Quaest. H 65 8 Gen. 9, 18 sq. 27 Gen. 9, 20 Philo Quaest. U 66 ) [*]( 4 quod magia habeat N 7 iafeth P iafet C iaphet c<<. 9 chanaam M 13 est eius Jtf quod C qui P (ex $t«!d) T\'B quia cet. 15 improbam meruit DNCM 16 ex eo (ow. Chanaan) B 17 a populo iusto oppreasi DNCM 19 chauaam C 20 impius ow. B patri! T\' patre cet. excessit B 21\' est OM. N 24 fuisses P (a tert. er<M.) 27 noe homo DN homo noe cc<. )
terra autem caro nostra est, quam improbus operatur, bonus autem excolit, ille quasi mercedem quaerat e terra, iste quasi bonae fructus capiat et gratiam disciplinae, ut magis [*](E ) fructiferum agrum faciat suum et qui domini possit respondere [*]( 3 Gen. 3, 23 TGeQ.1,9 12 Phiiodeagricult. 1(1300, 16) 16 Gen. 4, 2 18 Gen. 4, 12 21 Philo de agri cult. 5 (303, 37) 24 Uerg. Georg. I 47 ) [*]( 1 prima specie T\'B prima* specie P (s a. M. eras.) primum a (ab JV) specie cet. 2 fort. ut de 5 praecesserat T\' (prae ex pro) processerat C (w quo quaedam procesBerat) M<. 8 unam P (a ex u) 9 per] propter Jf 10 primigenes P (i alt. m2 ex ae) 12 putanms B conaideraea P 13 terrae om. B 15 patris (a s. u.) P 16 quod] quia J!f 17 sit om. B parricidialis 2tf 18 eat ow. B 21 nostra caro B 22 autem om. C ille ut P (ut 8. M.) 2B quaerit N e terra P (m2 &K terra) eterna C\', OMt. M 23 bonae Pm1 CM bonus Pm2 T\' boni cet. capit D (om. et) JV )
Quid est quod iustus primum uineam plantat et non aut triticum aut hordeum? unde autem uinea post diluuium corruptionemque terrae? sed de hoc et supra diximus quia ueris tempore etiam corruptarum radices uitium pullulare potuerunt. [*](272 A ) unde illud maiore sollicitudine soluendum arbitror, quia iustus prius quae uoluptaria quam quae necessaria sunt requirit. necessarii enim fructus sunt tritici et hordei, sine quibus non possumus uiuere, uinum autem uoluptarium, causa delectationis datum. quod, quia iustus est, ideo magis sibi, hoc est quod secundum erat quam quod primum est, uindicauit. necessaria enim alimenta uiuendi deo detulit, quod erat .....
superfluum autem uinum hominibus et non necessarium. sed fortasse dicas [*](B ) ita sine potu non posse homines uiuere, quemadmodum etiam sine cibo. necessarius ergo est potus sicut cibus? non abnuo. [*]( 11 Philo Quaest. H 67 13 cf. aectt. 68 et 74 ) [*]( 2 tantummodo escam B corporis OMt. CM 3 asu C2!f uaui P (i a. M. Ht2) ce<. 4 fructum N 5 agnoscitis P (i pr. ex e) DNC et (ia ex ur) 7x agnoscitur B agnoscis M 9 succidat P (i ex e) 11 prima.m B 12 hordeum F ordeum cet. 13 et JRBCJf, er<M. D, om. T\'N 16 sunt om. N 17 fructus e.cp. m2 P hordei P ordei ce<. 18 et causa P (et s. u) cet. 19 sibi magis DN est alt. om. DN 20 eat om. B 21 post erat lacunam reete statuerunt Maurini, sed quod suppleureunt primum non sufficit, immo plura sine dubio interciderunt, fortasse haec fere <nulla in eoram progeneratione cooperatio;; cf. Philo Quaest. II 67 22 forte DNB 23 quemammodum P 24 est ergo B )
Et bibit inquit de uino et inebriatus est. non dixit: [*](D ) uinum bibit, neque iustus uinum ebibit, sed de uino, hoc est de eius portione libauit. ebriosi est omne obsorbere uinum et intemperantis euacuare quod sumpserit, continenti autem utendum mensura legitima est. ebrietatis itaque species gemina est, una quae titubationem corpori afferat atque eius supplantet uestigia sensumque perturbet, altera quae mentem uirtutis uaporet gratia, et omnem infirmitatem uideatur auertere. unde apostolus ait: uino modico utere propter frequentes [*](E ) tuas infirmita.tes. sicut enim isto bibendi moderamine uinum non infirmitati est, sed saluti atque omnem infirmitatem ableuat corporis, ita etiam ebrietas illa praeclara omnem infirmitatem carnis excludit, de qua scriptum est: et poculum [*]( 91oh.5,17 llloh.4,34 13Gen.9,21PhiloQMest.II68 17 Philo Quaest. n 68, de plantat. 35 (1 354, 27) 21 I Tim. 5, 23 25 Psalm. XXII 5 ) [*]( 1 siti P (i alt. ex u) post dno add. utique PT\'B constitutis P (v a. i aK.) est PB, otM. T\' cet. 2 deriuare P m1 C dinuare P m2 T\' cet. 4 non P (s. nri m2) nostri non C at ne N 6 maledictiones DN maledictionis. T\' (corr. -nes) cet. 15 obaorbere (m2 ac obseruare) P absorbere T\' (a ex o) C 16 sumserit P continentia- autem utendi DN 17 ebrietas C2tf 18 Bupplantet P (et ex ant) anpplantet.* y 21 frequentes F (fre s. u.) 24 ableuat Pm1 T\' alleuat Pm2 DNCM ableuat... infmmtatem otH. B )
corporalia igitur nudum corpus tegunt ut parietes et tecta, animae autem quae sint operimenta uideamus. sed tunc operimenta repperimus, si enudationem eius discusserimus. gemina autem est nudatio sapientis. gemino igitur amictu mens nostra uestitur, si aut peccatum imprudens admiserit — haec est enim nudatio uelut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae [*](273 A ) temulentia quadam ignorantiae in uitium deducta labatur — aut rursus neglegentiae et ignorantiae somno sepulta errorem suum nesciat. quae cum inciderimus, immo\'cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam — est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in uitium, sicut plerique iuuenali accensi calore aut luxuria et delectatione flammati aut auaritiae rapti cupiditate [*](B ) —, certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat huiusmodi infirmitatem suam primum pudore quodam et uerecundia, ut etiamsi in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne. etenim plurimum interest utrum peccata sua iactare desideret; in altero enim turpis inpudentia, in altero tolerabilis uerecundia spem futurae [*](2 Ephes. 5, 18 5 Philo Quaest. II 69 15 Uerg. Aen. II 265 ) [*]( 3 spu sco T\'DN 4 sapientis altiorem DNCM 5 cautis P (v 8. i) qui OM. B 6 nudatur ubi sua B 7 et) ebrietatis P (et eras.) 8 tegant P (v 8. 9) CM 10 nudationem M emulationem jB est JP, ow. cet. 12 amiserit IWC 15 somno post neglegentiae <?\'<MM- nc ponit B 16 non nesciat PT\'CM, fort. non sciat (non sciat) 17 incideum P (o uitiose pro\') 19 ioaenali Pm1 C iuaenili Pm2 cet. . calore accensi B 21 his omnibus N 25 fort. desideret <an non deeideret> 26 uerecundiae P uerecundie T\' (-ia corr.) CM )